F.124V
Henricus de Hassia
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 124v] respondeo secundo negando antecedens. Ad istum sensum ad propositum nichil ad aliquid nulla est proportio, igitur est distantia infinita. Nego illam consequentiam, ymmo eo ipso quod nulla est proportio etiam nulla[1] est distantia infinita vel finita loquendo de proprietate sermonis.

Tertio concesso quod sit infinita distantia[2] nego ultimam consequentiam, quod creatio sit infinite difficultatis. Ad propositum, quia agere per distantiam infinitam infinite difficultatis est, dico ibi quod ratio supponit falsum. Ymaginatur enim ratio ac si in creatione fieret transitus de nichileitate ad entitatem tamquam de termino ad terminum per distantiam intermediam. Sed hoc est falsum, quia li ‚ex nichilo’ non capitur affirmative sic quod sit sensus ‚hoc fit ex nichileitate tamquam ex materia, vel ex nichileitate tamquam ex termino a quo’, sed capitur negative, ita quod sit sensus: ‚hoc non fit ex aliquo in ratione materie vel termino a quo’, et sic non procedit ratio.

Quarto dico quod ad bonum sensum potest concedi quod quodlibet distat a non-ente vel a nichileitate ad istum sensum quod quodlibet est aliquante ens quante non est non ens. Et sic omne finitum in entitate finite distat et tante quante entitatis est, et sic solus Deus infinite distat a non ente, et sic non sequitur quod creare in genere sit infinite difficultatis.

Item contra conclusionem primam et secundam eius partem evidenter nobis implicat rem esse et a Deo non dependere, igitur evidenter nobis implicat rem[3] causare et eam in sic causando non dependere causaliter, scilicet quod Deus non coagat. Patet consequentia, quia non apparet quare illud plus implicet quam illud. Antecedens patet, quia hoc arguitur ex eius immensitate. Responditur quod Deus necessario concausat quemlibet effectum agendo specialius quam solum conservando, cum quo stat secunda pars conclusionis, quia licet illud sit verum et necessarium, oppositum tamen non manifeste implicat nobis contradictionem vel repugnantiam. Eodem modo potest dici quod quelibet res necessario dependet a Deo causaliter quod Deus necessario manuteneret quamlibet rem qualiter si non manuteneret in nichilum incideret. Et licet hoc sit verum, oppositum tamen etiam illius opinionis non evidenter nobis implicat et ergo negandum assumptum.

Sed ad propositum, quando dicitur quamlibet rem a Deo dependere, arguitur ex immensitate Dei. Concesso illo negetur consequentia, quod igitur sit evidens, quia non evidenter sequitur ‚Deus est immensus, igitur quodlibet dependet’, sic scilicet quod, si Deus ipsum proprie nature dimitteret, caderet ad non esse, ymmo volunt aliqui quod etiam res ad tempus ex suis viribus persisteret si Deus eam proprie nature dimitteret et sine dubio nulla repugnantia aperta sequitur evidenter ex illo saltem nobis. Et qui sic differunt haberent dicere quod res solum ideo dicitur dependere a Deo quia in manu Dei est quod ipse