[f. 123v] seu theologus qui facit et docet sic inter philosophos ille est verus et magnus philosophus qui et recte intelligit et ea que intelligit ad finem debitum ordinat et rectum finem prosequendo recte et vere moraliter vivere reperitur.
Deinde[1] ad hoc ut aliquis <fuit> vel fuerit verus et laudabilis philosophus quatuor, ut dixi, ex parte intellectus requiruntur.
Primum[2] est quod nichil credat nec opinetur nisi certa ratione cogente. Ita quod nichil temere teneat vel neget nec firmius quam ratio convincit cuicumque conclusioni adherat.
Secundum[3] est quod non in omnibus nec in omni materia denumerationem vel mathematicam Acribologiam[3] querat seu exspectet, sed apparentiis et rationibus congruis iuxta conditionem cuiuslibet materie de qua agitur assensum prebeat. Vitiosum est enim nimis leviter credere et similiter vitiosum est nimis durum esse et rigurosum in credendo vel in assentiendo et ideo medium in hoc tenere virtuosum et laudabile est[5] et laudabile est.
TertTertium[6]ium, quod triplici modo vel ex tribus diligenter veritatem querat, scilicet, primo per experientiam et discursum ex creaturis. Secundo, ex hystoriis diversorum populorum seu[7] eorum scripturis. Tertio ex observationibus et opinionibus non scriptis diversarum gentium quas ex traditione suorum patrum tenent. Iuxta illud, Deut. 32: Interroga etc. QuarQuartum[8]tum est quod semper paratus[9] sit opinionem suam mutare ad rationem verisimiliorem et fortiorem de contrario. Ita quod in millis opinionibus philosophus verus debet esse pertinax.
Quintum[10], ut non subito ad occursum cuiuscumque rationis vel apparentie ad opinendum se determinet, sed diligenti disputatione ad utramque partem previe habita illud quod tunc verisimilius inventum fuerit potius opinetur et teneat probabiliter et non pertinaciter.