[f. 28r] ideo per oppositum dicuntur distingui formaliter, quia non sunt eedem omnipharie.
Corollarium primum: non sequitur ‘A et B distinguuntur formaliter, igitur A et B formaliter distinguuntur’. Patet, quia sit A nomen essentie divine et B persone. Antecedens est verum, ut patebit in secunda conclusione et consequens falsum, quia sensus est, quod A et B omnipharie distinguuntur, id est nullo modo sint idem.
Secundum: eundem hominem esse in tribus distinctis locis non concludit eandem naturam humanam esse communicatam tribus realiter distinctis personis. Patet, quia non esset realis distinctio illius qui esset in uno loco ab illo qui esset in alio.
Tertium: ex hoc quod materia Socratis eadem in numero potest subesse accidentibus embrionis manente Socrate, et consequenter disposita infundi animam Socratis, non sequitur essentiam Socratis esse distinctis personis ydemptice communicatam. Patet, quia non esset maior distinctio ibi quam si Socrates idem numero esset in distinctis locis. Ex isto patet, quod quidam insufficienter nituntur concludere possibilitatem Trinitatis create, ex hoc quod Deus potest materiam Socratis eo manente ponere sub accidentibus embrionis, et ei animam Socratis denuo infundere, et rursus eandem sub aliis accidentibus embrionis subicere, et tertio eandem animam Socratis infundere. Patet ex dictis. Tertio notandum.
Tertio notandum[1] quod per esse suppositatum trine, non intelligo rem inniti tribus eam suppositantibus, quia hoc non conveniret Deo, sed intelligo eandem naturam tribus suppositatis realiter distinctis esse communicatam, sic quod sit ydemptice numeraliter illa tria suppositata et quodlibet eorum, et hoc convenire creaturis potest dupliciter ymaginari. Uno modo quod eadem creatura esset tribus suppositatis communicata, et ex natura rei esset indifferens ad posse communicari pluribus vel paucioribus. Secundo modo quod limitetur ad trinam suppositantem, ita quod ex natura rei repungneret sibi maior vel minor suppositorum pluralitas.
Conclusio prima[2]: unica essentia divina tribus personis neccesario communicatur numeraliter ydemptice, duabus productive et uni improducte, quod unica essentia divina sit. Patet per illud Athanasii: “Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas”. Item, per beatum Ieronimum in Expositione fidei dicentem: “credimus hanc Trinitatem personis distinctam substantia unicam[3], et subdit ibidem Augustini: “quidquid docetur ac dicitur unitas est Trinitas, et Trinitas distincta personis”, sed quod neccesario duabus communicetur productive et uni improducte. Probatur, quia communicatur productive duabus et non contingenter, quia sic staret eam aliquando non communicari, quod est absurdum. Prima pars antecedentis, patet per illud Athanasii: Pater[4] a nullo est” etc., “Filius a Patre solo” etc., et per illud Augustini 15 De Trinitate, capitulo 26: “sicut Pater essentiam prestat Filio sine generationis initio, ita Spiritus Sanctus prestat essentiam sine spirationis Spiritus Sancti initio”. Patet, etiam per determinationem Ecclesie que habetur Extra: De Summa Trinitate et fide katholica, capitulo ‘Firmiter’, ubi dicitur: “Pater a nullo est factus, Filius autem a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque: absque initio semper ac fine, Pater generans, Filius nascens et Spiritus Sanctus procedens[5]”.
Propositio collateralis[6], prima: licet divina essentia a Patre incommunicabili et improducibili communicetur Filio per naturalem[7] generationem et Spiritui Sancto ab utroque per spirationem, ipsa tamen ex hoc non contrahit aliqualiter active vel passive productionis denominationem. Prima pars patet ex conclusione et auctoritatibus ad eam allegatis. Secunda probatur, quia essentia divina non generat seipsam, nec personam, quia illa est etiam ipsamet, nichil autem generat seipsum, ut patet per beatum Augustinum 1 De Trinitate, capitulo 1. Patet etiam per determinationem Ecclesie, capitulo ‘Dampnamus’, ubi dicitur: “illa res, scilicet essentia divina nec est generans, neque genita, neque procedens, sed est Pater qui generat, Filius qui generatur et Spiritus Sanctus qui procedit”.
Corollarium secundum[8]: quamvis Deus Filius per modum Verbi naturaliter et liberrime generetur, et Spiritus Sanctus per modum amoris liberrime et neccesario spiretur, intellectus tamen divinus non est principium Filii generativum, nec voluntas divina principium Spiritus Sancti spirativum. Quod uterque, scilicet Filius et Spiritus Sanctus necessario producatur patet ex conclusione, sed quod liberrime patet de Filio, quia producitur voluntarie complacenter, et incoacte, ut patet per Magistrum libro 1, distinctione 6, dicentem: “Pater, sicut sapiens, ita volens generat Filium”, et per illud Matth. 3: hic est Filius meus in quo michi bene complacui. Sed de Spiritu Sancto patet, quia procedit tanquam amor, quia est dilectio qua “Pater diligit Filium et Filius Patrem”, ut patet per Magistrum 10 distinctione primi, ubi allegat de hoc Ieronimus super Ps. 14 et Augustinum 7 De Trinitate: “nullus autem producit amorem nisi voluntarie”, igitur. Tertia pars corollarii, scilicet quod intellectus non sit principium Filii nec voluntas Spiritus Sancti, patet, sicut de essentia divina, intellectus enim formaliter est essentia divina, similiter et voluntas, et dicuntur in divinis secundum substantiam, et non relative.
Tertium[9]: sicut incomprehensibiles ac ineffabiles duarum originationum actus in divinis in genere entium sunt supremi, ita in specie actuum sunt excelentissimi. Prima pars patet, quia actus originationis sunt ipse Deus. Secunda pars persuadetur, quia ex parte agentis sunt liberrime. Libertas autem est nobillisima conditio actus quoad agens, et precipue cum libertas complacentie a multis probabiliter ponatur nobilior conditio quam[11] libertas oppositionis vel ad minus non minus esse nobilis, cum non videatur concedendum quod Pater excellentiori modo diligat creaturam libere contingenter, quam Filium diligat libere complacenter, sicut etiam videtur innuere Magister, distinctione 25 secundi, ubi ex verbis Augustini concludit quod: “liberum arbitrium dicitur, quia sine coactione et necessitate impellente vel cogente videlicet appetere quod ex ratione decreverit”. Similiter ex parte productorum illi actus sunt neccesario quod videtur eos dignificare in ordine ad producta, etiam verisimilius videtur quod illi actus respectu nobilissimorum productorum sint nobilissimi, tamen quia producens perfectissime suam substantiam penitus et immense communicat producto, tamen non videatur concedendum quod Pater ubi supra quod pertinet huc.
Conclusio secunda[12]: licet tres persone divine suis proprietatibus inter se distinguantur realiter, et per easdem ab essentia solum formaliter, nomina tamen abstracta proprietatum non significant entitates a personis distinctas aliqualiter. Prima pars probatur, quia persone divine inter se distinguuntur per hoc quod uni proprie convenit generare et alteri generari ab illa, et tertie spirari ab utraque, igitur. Antecedens patet, quia per tales proprietates est inter eos oppositio relativa. Patent etiam tres partes per Augustinum 11 De Trinitate et allegat Magister distinctione 8 primi, dicentem: ideo[13] simplex natura dicitur summi boni, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quelibet persona ad alteram dicitur nec est ipsa”. Patet, etiam per illud Concilii: “sed est Pater qui genit, Filius qui [f. 28v]