[35r] hoc esse futurum nisi quia intellectus iudicat[1] bonum esse hoc produci; igitur. Respondetur quod nec voluntas sola, nec intellectus solus sic loquendo est causa futurorum vel rerum producibilium, sed ambo simul. Sic intellectus sciat hoc esse futurum, et sciat quod bonum est ipsum produci, et quod voluntas hoc velit, a simili de artifice, licet sciat domum facere, si tamen non vult, non facit. Similiter, si multa vellem facere et non scirem non possem facere, ideo requiritur utrumque.
Utrum dispositio Dei eterna sit necessitas antecedens producibilium ad extra.
Deus vult A fore, ergo A necessario erit. Negatur consequentia, et quando dicitur ‘ergo contingenter erit, ergo potest non fore’, contradicetur totum. Ultra: ponatur illa in esse, ergo A non erit, placet et illa repungnat huic: ‘Deus vult A fore’, Conceditur, et ergo posita illa in esse negetur prima, quia cessat obligatio ad primum eo quod ponitur oppositum positi.
Item, sequitur Deus ab eterno voluit[2] et scivit Antichristum fore, ergo Antichristus erit. Consequentia bona et antecedens necessarium, ergo consequens probatur necessitas antecedentis, quia antecedens est una de preterito vera, ergo necessaria. Negatur consequentia, quia licet quoad formam sit de preterito, tamen veritas eius dependet a futuro, quia nihil rei est adhuc preteritum, sed totum futurum. Sed, si arguitur: anima Christi assentit huic, ‘Antichristus erit’, ergo Antichristus necessario erit, et antecedens est de preterito necessario quod etiam transit in preteritum, ergo, si Antichristus posset non fore, sequeretur quod anima Christi potuit assensisse falso, quod est absurdum. Respondetur quod ratione unionis ypostatice idem est animam Christi assensisse et scivisse vel cognoscere, ergo non potuit assentire falso. Petrus tamen potuit assentire falso, puta huic ‘iudicium erit’, quod est articulus fidei, et tamen contingenter erit. Et, si illa ponatur in esse, iudicium potest non fore, tunc assentit falso. Hoc non est mihi conveniens concedere, et, si infertur: ergo fidei potest falsum subesse, negatur consequentia, quia tunc iam non est fides, et sic fides potest fieri non fides.
Item, Deus ab eterno cognovit contingenter res ad extra futuras, ergo ab eterno contingentia fuit in Deo. Negatur consequentia, sed ideo res Deus cognoscit, quia est de sui essentia contradictione liber respectu producibilium ad[3] extra.
Sed contra: Deus necessario producit ad intra, scilicet Pater Filium, etc., ergo et ad extra. Consequentia videtur ex hoc quia non debet modo[4] nobiliori producere ad extra quam ad intra, sed modus producendi contingenter, scilicet contradictione[5] libere, est nobilior modo producendi necessario. Respondetur uno modo negando quod ille sit nobilior, alio modo supposito quod sit nobilior. Adhuc non sequitur: producit contingenter ad extra, ergo ad intra, quia, si produceret contingenter ad intra, Filius contingenter esset Deus, ergo posset non esse Deus, et sic esset dependens, et alia absurda multa sequerentur.
Item, arguitur Deus potest concurrere cum voluntate creata quod necessario producat actus suos liberos, ergo potest necessitari. Negatur antecedens, et causa est quia tunc sequeretur quod Deus non esset libere producens cuiuslibet effectus, vel aliquod consimile.
Utrum Deus ad omnem effectum concurrat causaliter effective et conservative.
Dubitatio: quid dependere. Nota[6]: dependere importat dependens, secundum totale ambitum sui esse essentialiter distinctum ab ipso a quo dependet, licet ergo Filius sit a Patre in divinis, tamen non dependet ab eo, quia, licet secundum esse personale sit distinctus ab ipso, tamen non secundum esse essentiale.
Nota: illud argumentum non valet: Deus respectu difformitatis peccati habet se nec volitive, nec nolitive, sed non volitive, ergo respectu alicuius effectus positivi potest se habere non volitive. Ratio est quia respectu difformitatis capiendo privative non potest se habere volitive, licet nolitive, sed respectu positivi possit se habere volitive. Sit ergo per adversarium quod respectu B effectus producti ab A se habeat non volitive, ita quod medio modo inter velle et nolle; tunc, quia potest B velle, sit ergo quod velit ipsum[7] B omnino uniformiter se habente B sicut prius; tunc sequitur Deum esse mutatum, quia prius non voluit, et modo vult ipsum; ergo. Ex quo sequitur quod non potest esse aliquid positivum quin velit ipsum velle efficaci. Ex quo sequitur ulterius quod nulla secunda causa potest esse activa quin etiam in agendo, et non solum in conservando, dependeat a Deo.
Nota: secunda causa dicitur agere in virtute prime cause, quia secunda dependet a prima in causando, ita quod non ageret nisi prima concurrente.
Item, nota quod alique cause non possunt causare effectus univocos nisi prius essent equivocos. Verbi gratia, caliditas non causat caliditatem nisi prius causando species caliditatis alterius rationis a caliditate. Et secundum unam opinionem ille species non causant caliditatem, sed ipsa caliditas mediantibus speciebus, et sic lux causaret[8] mediante lumine. Alii dicunt quod species etiam causant caliditatem, et quod subordinantur et dependent in agendo a caliditate cuius sunt species.
Utrum purus viator indiget gratia.
Purus viator est qui non est in termino, nec desperat de termino, et[9] sibi secundum suum statum competit in cognitione habituali actualiter proficere, et qui utitur corporeis sensibus. Per primum excluditur beatus, per secundum dampnatus, per tertium Christus et puer amens et in Purgatorio existens, per quartum raptus et dormiens. Vel brevius sic: purus viator est cui utenti sensibus corporeis competit secundum suum statum in cognitione actualiter per discursus proficere.
Nota[10]: possit concedi quod beati in patria merentur vel possunt mereri quia, licet sint in termino quoad genus beatitudinis, non tamen quoad gradum quemcumque cuius sunt capaces, et sic consequenter potest concedi quod possunt mereri quousque tota capacitas eorum repletur. Et quando dicitur quod in domo Patris mei mansiones multe sunt, verum est quoad meritum quo hic meruerunt, et sic posset consequenter concedi quod omnes anime possent fieri eque beate etiam de communi lege, si ponuntur equales in essentialibus et eque capaces.
Nota: in alia disputatione dictum fuit capiendo gloriam pro totali perfectione in patria tam essentiali quam accidentali, tunc stat esse[11] duos equales in gratia hic, et unum habere maiorem gloriam quam aliam, ut, si unus sit virgo et alter non, virgo enim habebit aureolam, quod est premium accidentale.
Nota[12]: in patria est triplex cognitio beatorum, scilicet intuitiva Dei et vespertina, scilicet rerum in proprio genere secundum statum patrie, que due cognitiones sunt multo perfectiores quam cognitio Dei et rerum hic in via. Tertia cognitio est que hic acquiritur que etiam manebit, ymmo quoad illam, etiam unus est bene gloriosior alio, licet fuerint equales in gratia.
Nota: illud principium theologicum, omnis actus meritorius qui fit in caritate est dignus vita[13] [35v]