F. 17R
ANONYMUS
(Edidit Andrei Marinca)

F. 17r


per ipsum non intelligat, igitur, ut sic intellectio quelibet est neutralis.

Item, sicut resistere vel sustentare non est agere nec pati et potentia resistiva ut sic non est activa nec passiva, sic videtur suo modo intelligere et potentia intellectiva. Et quod non inquantum conservat dicatur intellectiva potentia, patet, quia staret quod intellectio esset in intellectu et intellectus per eam intelligeret, et tamen eam non conservaret, sed quod Deus immediate eam conservaret et non mediante intellectione.

Contra secundam conclusionem et primam eius partem[1]: si sic, maxime quia divina essentia esset intellectiva potentia et non esset productiva intellectionis sue; sed ipsa est productiva sue intellectionis, igitur. Probatur, quia sue scientie, igitur. Probatur, quia, licet ipsa istius[4] rei que est sua scientia non sit productiva, quia est sua essentia, est tamen productiva scientie sue, quia est activa sic quod ipsa essentia posterius erit alicuius scientia cuius prius non fuit scientia, ut iam propter Dei activum concursum eius essentia est scientia de quod quod ego sedeo. Et prius non fuit recte, sicut concedimus quod nullam domum facit domificator, sed domificator facit domum, sic licet Deus essentiam suam scientiam Socratis esse non faciat, facit tamen ipsam esse scientiam Socratis vel intellectionem.

Contra secundam partem eiusdem conclusionis: non est de ratione speciei actualis notitie quod sit activa vel passiva potentia, igitur. Probatur, quia non cognitionis verbalis ut sic, igitur. Probatur, quia cognitio verbalis ut sic non est activa nec passiva potentia, sed est effectus. Si dicis de Filio in divinis ille ut verbum non est potentia activa nec passiva, sed Patris verbum. Nec de ratione potentie intellective verbaliter est esse ut sic activam vel passivam, quia, licet quando verbaliter intelligit, agat actu vel patiatur intellectioni, non tamen respectu talium dicitur intellectiva, sed quia vitaliter tendit in obiectum per intellectionem quam actu producit ipsa dicitur intellectiva, et ut sic nec agit nec patitur, ut in primo argumento deductum est.

Item, adhuc contra primam partem secunde conclusionis: intelligere in sua formali ratione includit agere, igitur quelibet potentia intellectiva ut sic est activa. Antecedens patet, quia est in predicamento actionis, igitur, quia si non, maxime quia esset in prima specie qualitatis; et sic non, quia tunc intelligi et intelligere esset una species, et non predicarentur de se vere terminis suppositionibus, quia utrumque connotaret[2] qualitatem[3] potentie que intelligit et non obiecti intellecti. Et omnino non omne intelligere vel intelligi esset habituatum vel dispositum. Patet de Deo, quia non habens qualitatem acquisitam difficulter mobilem, ut de prima specie qualitatis.

Item, intellectio est in actione, igitur et intelligere suum concretum. Antecedens patet, quia sic est de aliis nominibus verbalibus importantibus motus et mutationes, ut sunt amatio, doctio, scitio etc.

Item, contra partem primam tertie conclusionis: nulla intellectiva potentia modo communi habet se ad omnem suam intellectionem passive receptive, igitur. Patet de nostro intellectu, quia de istius subiecti potentia educitur et in illud recipitur forma quod subiectum disponitur previe dispositionibus qualitativis educentibus formam. Patet illud in singulis, quia forma substantialis non educitur de potentia compositi, sed materie solum que previe disponitur. Sed non compositum neque intellectus disponitur per dispositiones previas, sed materia in qua est fantasma, ut arguitur simili ratione: cum species sensibiles solum recipientur in materiam, et hoc non ponendo species intelligibiles.

Item, si reciperetur in intellectum subiective, vel igitur replicaretur per totum corpus sicut et intellectus, et hoc non, quia quare poneretur in pede cum nulla sit dispositio in pede qua mediante ibi producatur, quia sensatio que est dispositio previa esset in corde. Et iterum, si Socrates esset simul hic et Rome, non oporteret quia si intelligeret hic quod propter hoc intelligeret Rome, sic non oportet quod si intellectus intelligit in corde, quod etiam habeat eandem intellectionem in pede vel esset ipsa solum in intellectu in una parte corporis, et que esset illa etc., et videtur quod simul possent esse contradictoria iudicia in eodem intellectu.

Contra primum corollarium illius conclusionis: omne intelligere creati intellectus modo communi est agere, igitur. Probatur, quia est conservare, igitur agere. Consequentia tenet, quia communiter 2 Physicorum distinguitur de efficiente: quoddam est producens, quoddam conservans; et quelibet intellectio est actio, igitur quodlibet intelligens est agens, per locum a coniugatis. Antecedens patet ex diffinitione actionis, quia actio ut communiter dicitur est productio producentis, conservatio conservantis, corruptio corrumpentis. Antecedens primum, scilicet quod intelligere sit conservare, patet, quia communi modo per solam avertentiam intellectus ab actuali latione in obiectum per intellectionem corrumpitur intellectio, igitur quamdiu fertur per eam conservat eam per advertentiam, igitur.

Nota: forte possibilis est una potentia intellectiva que ad hoc quod intelligeret per intellectionem superadditam non oporteret ut ipsa haberet se active productive, nec receptive passive respectu intellectionis, et talis esset vere neutralis. Sed sufficeret quod sibi assisteret secundum certam habitudinem, et si diceretur volo quod sibi iam assistat et non intelligat per eam, et postea incipiat intelligere per eam, tunc transitur de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Non enim mutatur intellectus, nec intellectio etc. Solvatur sicut de dependentia radii, et potissime quod sit mutatio in lapsu temporis vere vel ymaginarie, sicut enim princeps hodie statuit quod die dominico debeat florinum valere mediam libram, tunc usque ad diem dominicum non mutatur voluntas principis, nec alia res preter lapsus temporis, sic hic in presenti. Si pro illo instanti intelligit per intellectionem et prius non, tunc Deus ab eterno voluit ut pro illo tempore intelligeret per illam intellectionem, et ergo, sicut lapsus temporis in primo est in causa secundum communem solutionem, sic et in secundo patet suo modo etc.

Contra primam conclusionem: si sic, sit igitur in talis potentia non de hoc quod est Socratem currere ipso currente. Tunc queritur an ipsa Socrate non currente sit adhuc notitia adhesiva de Socrate currente, et si sic, ipsa perpetue erit error, quod esset valde de imperfectione eius, si postea erit notitia de Socrate non currente, ipsa esset illimitata, sicut et prima causa, quod repugnat cognitioni limitate perfectionis. Posset dici quod ad illa ad que ipsa se extendit, ipsa est illimitata. Sed non ad omnia se extendit, sed ad aliqua. Vel forte posset ymaginari quod sicut assensus in intellectu meo de hoc quod est Socratem currere, qui iam est scientia, postea fiat error, cum Socrates non currit sic forte de illa.


Utrum potentia intellectiva ut sic sit neutralis respectu active et passive. Prima conclusio: sicut possibilis est creata potentia per essentiam cognitiva, sic omnis talis est cognitionis superaddite productiva in se et receptiva. Prima probatur, quia si non, vel esset repugnantia ex parte create vel creabilis potentie, vel quia non esset communicabile creature; non primum, quia illud non poneret eam extra limites creature etc.

Corollarium primum: possibilis creata potentia que sit substantialiter cognitio, fruitio Dei et sui.

Secundum: de ratione rationalis[5] create nature cognitionis capax est posse cognoscere superaddita cognitione, cum nulla talis possit esse purus actus.

Tertium: stat intellectivam potentiam Socratis esse formaliter cognitione informativa, et tamen per eam actualiter non cognoscere. Patet, quia de intrinseca ratione cognitionis non est denominare subiectum cui inheret tali specie denominationis, ut communiter conceditur et verum est.

Secunda conclusio: etsi non est de ratione potentie intellective ut sic in genere quod sit activa vel passiva, est tamen de ratione speciei actualis notitie quod sit actio vel passio. Prima pars probatur, quia tunc omnis actualis notitia esset actio vel passio. Consequens falsum de cognitione divina que nec est actio nec passio, sed essentia divina. Secunda pars probatur, quia cognitio verbalis inquantum talis necessario procedit productive ab eo cuius est verbum proprie sumendo verbum.

Corollarium primum: sicut non est de ratione cognitionis actualis inherentis inquantum talis dependere ab obiecto productive, sic nec a potentia cui est talis notitia. Patet, cum nullum tale sit de ratione cognitionis inquantum talis, nam si visio Socratis poneretur in oculum Platonis, non apparet quare Plato non videret per ipsam.

Secundum: licet essentia divina sit actualis, etiam immensa cognitio, cuilibet trium personarum, ipsa tamen nullius est proprie verbum. Secunda pars patet, cum a nulla procedit productive.

Tertium: licet Deum omnium rerum ymaginabilium cognitionem plene et distincte posse communicare creature, quibusdam videatur verisimile, [17v]



Footnotes

[1] partem] sic add. sed del. ms.
[2] connotaret] p. c. ms.
[3] qualitatem] p. c. ms.
[4] istius] obiecti potentia add. sed del. ms.
[5] rationalis] creature add. sed del. ms.