[f. 100v] corporis Lune determinet sibi[1] quamdam imperfectam lucem actuabilem et perfectibilem per irradiationem solaris claritatis. Et quod corpus Lune moveatur sic quod semper illa medietas sit versa ad Solem.
Pro hac opinione primo esse videtur quod illa macula Lune semper apparet eiusdem figure et situs.
Secundo quod pars Lune que in eclipsi vertitur ad nos apparet lucida, et tamen quando Luna est semiplena, pars residua non apparet sic lucida, igitur.
Secunda opinio dicit quod Luna illuminatur a Sole per solam reflexionem luminis ab ea tamquam a corpore speculariter polito, ita quod propter densitatem et opacitatem corporis Lune nihil luminis solaris recipiatur in eius profundum, sicut esset in reflexione radiorum solarium a speculo rotundo calibeo. Sed contra istam opinionem est primo quod tunc claritas que apparet in Luna non esset ibi subiective, sed in ipso Sole, et per consequens illa macula que apparet in parte illuminata Lune esset realiter in Sole et non in Luna, sicut macula ymaginis apparentis in speculo non est in ipso, sed in obiecto. Secundo contra hanc opinionem esset quod pars Lune illuminata esset valde minor medietate Lune, quia impossibile est a medietate speculi sperici fieri reflexionem ad aliquem punctum extra speculum. Tertio, si Luna esset corpus specularis superficiei, nihil prohiberet quandoque in parte eius non illuminata versus nos apparere tamquam in speculo aliquem planetarum maiorum, aut aliquam stellarum fixarum prime magnitudinis. Item, quarto, quia si sic, tunc claritas Lune appareret multo remotior a nobis quam Luna, quia ymago apparens in speculo apparet remotior ab oculo quam speculum propter sectionem cathetici in qua oportet ydolum apparere, ut in perspectiva ostensum est.
Tertia opinio dicit quod illuminatio Lune fit per incorporationem luminis Solis in profundum corporis Lune. Ista opinio dicere habet, sicut et prima, quod solum una pars vel medietas Lune semper illuminetur seu capax sit luminis Solis, quia alias non posset bene et convenienter salvari quod illa macula Lune semper esset eiusdem figure et situs.
Ad secundum qua querebatur quare magister Deus voluit potius Lunam sic secundum crementum[2] et incrementum corniculariter illuminari, responditur quod hoc fecit ut firmamentum redderetur ex hoc singulari modo illuminationis pulchrius; secundo, ut opus Dei apparens mirabilius hominem magis incitaret ad cognitionem et laudem creatoris ex operibus suis, Eccle. 43[3].
Tertio, propter distinctionem quattuor partium mensis et diversificationem sive alternationem[4] dierum in complexione et varia qualitate[5] que ex illo cremento et detrimento oriuntur prout convenit inferioribus.
Quarto Deus taliter habitudinavit Solem et Lunam et ad alias stellas in illuminatione ut stelle apte essent ad figuram diversorum misteriorum secundum allegoriam vel tropologiam. Henricus de Hassia.
De incarnatione Christi. Henricus de Oyta[6]
Utrum si homo non peccasset nichilominus Deus incarnatus fuisset[7].
Pro quo sciendum secundum sanctum Thomam parte ultima, questione 1, articulo 3, quod circa hoc diversi diversimode opinantur. Quidam enim dicunt quod etiam si homo non peccasset, nichilominus Dei Filius incarnatus fuisset. Alii vero contrarium asserunt, quorum assertioni magis assentiendum videtur, secundum sanctum Thomam, qui etiam probat illam partem sic, quia ea que ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creature nobis innotescere non possunt usque incarnari inclusive.
Item Augustinus in libro De verbis Domini exponens illud Luc. 19 venit Filius hominis querere et salvum facere quod perierat dicit: si homo non peccasset, Filius hominis non venisset. Et super illud I Tim. 1 hunc Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere dicit Glossa nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi peccatores salvos facere, tolle, inquit[8], morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicine, igitur[9].
Item Augustinus super illud Ioh. 1 Verbum caro factum est, caro, inquit, te obcecaverat, caro te sanat, quoniam sic venit Christus ut de carne vitia carnis exstingueret.
Item in prefatione paschali dicitur nichil nasci profuit, nisi redimi profuisset, ergo inutilis fuisset incarnatio, nisi secuta fuisset redemptio. Sed si non peccasset homo, nulla fuisset redemptio, igitur inutilis et sine fructu fuisset incarnatio, et per consequens non fuisset conveniens Deum incarnari cum non conveniat Deo aliquid facere frustra.
Sed istius oppositum sentire videtur Alexander de Hales in suo tertio, questione 1, articulo 24 ubi dicit quod sine preiudicio concedendum est quod etiam si humana natura non fuisset lapsa, adhuc fuisset convenientia ad incarnationem et hoc probat per hoc quod dicit beatus Bernardus super Ion. 1[10] propter me tempestas grandis hec super vos exponens illud verbum de Filio Dei, dicens quod Lucifer previdit rationalem creaturam assumendam in unitatem persone[11] Filii Dei, vidit et invidit, unde invidia fuit causa casus dyaboli et movens ipsum ad temptandum hominem cuius felicitati invidebat, ut per peccatum demeretur humana natura assumptionem et unibilitatem ad Deum. Ex quo patet quod Lucifer intellexit unionem humane nature ad Deum futuram esse nullo habito respectu ad lapsum humane nature et ipsum lapsum intellexit ut impeditum illius unionis propter quod procuravit lapsum. Ex hoc ergo relinquitur quod circumscripto lapsu adhuc est ponere convenientiam incarnationis.
Hiis visis notandum est quod congruentia incarnationis attendi potest penes tria, quorum primum est Dei glorificatio, secundum est humane nature in bono promotio, tertium mali ab ipsa remotio. Secundum hoc videvidetur[12]tur posse probabiliter[13] responderi ad istud dubium per tres propositiones, quarum prima[14] est quod Deus est incarnatus seu homo factus propter sui glorificationem et humane nature in bono promotionem tamquam propter illud quod in opere incarnationis de per se a Deo fuit intentum et eternaliter preordinatum. Probatur: Deum incarnari propter sui glorificationem et humane nature dignificationem et eius in bono promotionem fuit ut sit opus divine predestinationis pure a divina bonitate glorificanda et humane nature communicanda procedens, igitur fuit ut sit de per se a Deo intentum et eternaliter preordinatum. Consequentia nota est cum predestinatio non sit aliud quam divina electio qua Deus elegit quos voluit ante mundi constitutionem secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie sue, ut ait Apostolus ad Eph. 1. Hoc etiam tangit Magister in primo, distinctione 40. Sed qualitercumque aliquid fit pure a bonitate divina secundum electionem divinam et propositum voluntatis sue in laudem glorie sue, taliter est per se intentum a Deo et ab eterno preordinatum, igitur etc.
Antecedens patet per Apostolum ad Rom. 1 ubi de Christo homine dicit qui predestinatus est Filius Dei in virtute, igitur opus incarnationis quo natura humana sic fuit dignificata ut esset homo Filius Dei fuit de per se opus predestinationis divine pure procedens a bonitate divina sine alia occasione aut accidentali causa interveniente.
Item misterium incarcationis revelatum fuit primo homini ante peccatum prout fuit ad Dei glorificationem et ad humane nature dignificationem, igitur fuit ut sit[15] per se a Deo intentum et eternaliter preordinatum.
Antecedens probatur quia Gen. 2 dixit Adam de creata muliere hoc nunc os ex ossibus meis et post subiunxit prophetice de futuro quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem suam et adherebit uxori sue et erunt duo in carne una. Et[15]