F. 45R
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)

45r


credit propter Deum minus meretur.

Respondeo quod si quis credit articulum propter Deum et propter aliud motivum, scilicet ex ratione aliqua, et non refert in Deum, tunc minus meretur. Sed si quis ex fide movetur et ex caritate Dei ad inveniendum rationem ad articulum, tunc inventa ratione intelligit articulum, quia nisi credideritis non intelligetis. Et si tunc refert rationem ad fidem et caritatem Dei, tunc tantum vel plus meretur. Et sic, licet firmius intelligat quam prius, tamen, quia refert in Deum et innixus est rationi ex motivo primo, scilicet ex fide et caritate, ideo plus meretur, quia sic incitatur ad plus diligendum et plus regratiatur Deo qui sibi dedit fidem et qua induxit rationem.

Nota: illa veritas de Trinitatis articulo infinitum remota est a principiis naturalis luminis, sed illa veritas ‘tantum unus Deus est’ deducibilis est ex eis.

Nota: hic credimus ex enigmate, id est ex similitudinibus et manuductionibus et ista est fides vie. Sed in patria secundum aliquos potest haberi fides cum visione, non fides vie. Sed talis que haberetur ex eo quod Christus diceret: ‘credas michi Deus est trinus et unus’; et cum hoc visionem in Verbo qua clare idem videret et sunt assensus distincti. Unde hic credimus per similitudines et manuductiones et probabiles rationes. Sed alibi credimus credulitate tali qua innitimur auctoritati Dei, ut, quia Deus dixit ‘credendum licet ibidem etiam videamus’. Verbi gratia, ego scio quod Socrates est michi presens, stans iuxta me. Sed si Socrates dicit michi ‘crede michi, ego sum presens’ et ego ex hoc etiam assentio, innitendo auctoritati eius, et sic cum scientia ego habeo fidem, scio enim eum esse presentem et credo eum esse presentem et sunt assensus distincti; sunt enim generati de eodem obiecto aliter et aliter movente. Ipsum enim movet per species et per significationem et sic formale obiectum non est idem.

Aliud argumentum. Omnes articuli sunt conclusibiles evidenter ex evidentibus in lumine naturali. Igitur, in naturali lumine sunt scibiles. Antecedens probatur saltem quod Apostoli poterant eos concludere, quia istud argumentum poterant habere: quidquid ille homo demonstrando Christum dicit ‘hoc est verum’, sed ipse dicit omnes articulos, igitur sunt veri. Consequentia est evidens et antecedens etiam fuit eis in lumine naturali quod probatur.

Primo quod minor fuerit evidens clarum est, quia audiverunt eum loqui articulos. Sed quod maior fuerit evidens, quia viderunt quod Christus fuit religiosissime vite et solum docuit veritatem et iustitiam et nichil mali intendebat et viderunt quod omnia que dixit illa probavit opere, saltem illa que poterat sensibus eorum ostendere. Unde ipse dixit se resurrecturum et sic fecit ipsis scientibus. Si autem dicis quod poterant decipi in iudicando quod esset prior, tunc dico quod ego possum decipi in iudicando quod ille sit pater meus quem iam video et heri vidi. Iterum, ipse dixit sibi datam omnipotentiam a Patre suo et sic ostendit quantum poterat eis ostendi in suscitatione mortuorum, in creatione, in transsubstantiatione que omnia fecit ipsis videntibus et in sanando infirmos diversis languoribus, ex quibus concludere poterant evidenter quod hic est iustus homo et quod est missus a quodam qui per eum vult gentem convertere. Et per consequens concludere poterant quod ipse per omnia est verax et quia dixit se esse Deum, igitur fuit Deus. Sed si quis diceret eum fecisse virtute demonum? Contra: demon non expellit demonem, ut ipse Salvator per se testatur. Item, demon non intendit bona[1], sed mala. Christus autem solum docuit ea que ad veram iustitiam pertinent. Iterum, inspectis prophetis videre poterant quod de illo sunt locuti. Ex quibus, ut michi videtur, omnibus simul collectis ita evidenter poterant concludere quod Christus est verax sicut aliqua conclusio in philosophia est conclusa.

Item nos dicimur evidenter scire istam conclusionem, ‘materia prima est’, ‘ignis est calidus’ et argumenta que illas concludunt non sunt ita evidentia sicut predicta. Ymmo argumenta talia facilius sunt solubilia quam predicta que feci ad illam ‘Christus est verax’ vel quam paralogismi qui fiunt de Trinitate. Item, ista ‘futurum iudicium erit post hanc vitam et boni premittitur’ etc. est evidenter conclusibilis in lumine naturali probatur tali argumento. Deus potest iudicium facere et ipse vult efficaciter, igitur fiet. Consequentia est evidens. Sed probatur quod antecedens est evidens in lumine naturali. Primo maior, quia communiter tenent doctores quod naturali ratione sit demonstrabile, quod Deus potest creare et recreare; ex quo patet quod potest iudicium facere recreando homines. Sed minor probatur esse evidens, scilicet quod ipse vult efficaciter, quia conclusibile est in lumine naturali quod unus Deus est optimus et iustissimus. Sed constat quod ad iustissimum iudicem pertinet bonos premiare et malos punire. Unde et propter hoc morales concluserunt illam conclusionem quod fur est suspendendus etc. Sed quod conclusibile sit unum Deum esse optimum et iustissimum. Consequentia tenent doctores etc.

Item, ad hoc quod argumentum aliquid evidenter concludat aliquam conclusionem non requiritur quod ipsum nullomodo posset solvi vel evadi. Igitur, licet argumenta predicta de hoc quod Ihesus fuit Deus possent aliquomodo evadi a protervire voluntate, ipsa non minus sunt evidentia. Antecedens probatur, quia, si sic, tunc nulla conclusio in naturali philosophia esset sufficienter et evidenter probata. Consequens falsum, quia dicimus nos evidenter multas conclusiones scire in naturali philosophia.

Probatur antecedens, omnem enim probationem quam ego audivi ad hoc quod ‘omne quod movetur movetur ab alio’ et quod ‘materia prima est etc.’, istam ego vellem faciliter evadere et multo facilius quam paralogismos sive mala argumenta que fiunt contra articulum Trinitatis. Si ergo facilius evaderem talia bona argumenta quam mala de articulo Trinitatis, videtur quod facilius evaderem ea quam argumenta bona que concludunt quod Christus est Deus. Ad hoc igitur, qud argumentum evidenter concludat, videtur sufficere quod ipsum taliter concludat quod quilibet homo boni iudicii et non perversi iudicet ipsum esse sufficiens ad conclusionem. Qualia sunt argumenta in naturali philosophia, talia autem etiam sunt ad articulos argumenta. Sed quod nos in presenti statu possumus evidenter concludere. Probatur, quia nos possumus credere hystoriis et Scripturis Sacris traditis nobis per Apostolos et Evangelistas. Sed istis suppositis sufficienter concludimus nec obstat quod talia non sunt omnia evidentia, sed credita, quia etiam in processu scientifico oportet multa credere, quia oportet addiscentem credere, 1 Elencorum.


Nota quod philosophi bene devenerunt ad propria trium personarum, scilicet sapientiam, potentiam et bonitatem, non tamen per illa propria devenerunt ad distinctionem personarum, scilicet quod Deus Pater est generans etc.