<Conclusio prima>
Prima conclusio: licet divine persone ad intra producte emanent inevitabiliter ab agente, tamen creato naturali vel libero nullus effectus producitur naturali necessitate simpliciter.
Prima pars patet, quia impossibile est Filium vel Spiritum Sanctum non produci, igitur. Antecedens patet, quia impossibile est Filium vel Spiritum Sanctum non esse, cum tam iste quam ille sit verus Deus, igitur impossibile est eos non produci. Consequentia tenet, quia non habent esse nisi ut producuntur, 2*[1] De Trinitate, capitulo 25.
Secunda pars patet, quia nullum agens creatum est quod non stat esse et non agere, ymmo quod etiam non stat esse cum omnibus antecedenter requisitis ad hoc quod agat, et non agere. Patet hoc, quia omne agens creatum, sive liberum sive non, in agendo dependet a causa prima, ut suppono, que tamen ad extra libere contingenter agit, igitur etiam agens creatum simpliciter non necessario agit.
Corollarium primum: sicut[2] Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum necessario et libere complacenter, ita aliqua naturalis potentia producit suum effectum absolute contingenter. Prima pars patet ex prima parte conclusionis. Secunda patet, quia Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum voluntarie, non coacte, igitur. Tertia pars patet ex secunda parte conclusionis.
Secundum corollarium: licet cuilibet agenti creato naturali vel libero sufficienter disposito posse agere et non agere insit convenienter, hoc tamen agenti naturali non inest proprie naturaliter. Prima pars patet ex conclusione. Secunda patet, quia ille modus agendi est sibi preter naturam etc.
Tertium corollarium: etsi agens naturale omnibus positis ad sibi coagendum requisitis posset agere et non agere, non tamen ex hoc est liberum contradictione.
Secunda conclusio: creatura rationalis volitiva est sui proprii actus essentialiter intrinsece libere activa, non obstante qualicumque obiectali apparentia.
Probatur per Augustinum[3] 3 De libero arbitrio, capitulo 2: nichil est tam in potestate nostra quam ipsa voluntas.
Patet secundo, quia, si necessitabilis, esset vel in via vel in patria. Non in via, quia tunc non meretur vel demeretur. Nec in patria necessitatur, quia Deus mere contingenter movet obiective, igitur.
Item, stante qualicumque obiectali apparentia voluntas potest non ferri, igitur etc.
Corollarium primum: non necessario voluntas feretur in finem ultimum sub ratione universalis sue bonitatis presentatum.
Secundum: licet voluntas Deum clare visum posset non diligere, impossibile tamen est visione illa stante ipsum per se odire elicitive. Patet, quia non feretur oditive nisi in malum vel apparens malum.
Tertium: clara Dei visio in beatis non tollit ab eis libertatem[4] contradictionis.
Tertia conclusio: sicut stat aliquam esse potentiam contradictione liberam, non volitivam, nec intellectualiter cognitivam, sic stat aliquam esse creaturam rationalem appetitivam omnis sui actus mere naturaliter productivam.
Prima pars patet, quia libertas contingentie vel contradictionis ex sua formali etc. videtur importare quamdam indifferentiam causalem respectu contradictione oppositorum, ita videlicet quod, cum sufficeret producere, potest non producere ex sua propria et essentiali ratione. Et talis indifferentialitas non consurgit ex hoc quod est intellectualiter vel volitive productiva, quia alias Pater et Filius producerent contingenter Spiritum Sanctum ex quo intellectualiter et volitive producunt, quod non est dicendum.
Item, non videtur implicare aliquam contradictionem quin Deus talem posset producere, igitur.
[1] 2*] p. c. ms.
[2] sicut] in marg. p. c. ms.
[3] Augustinum] Augustinus ms., sed coni.
[4] libertatem] p. c. ms., voluntatis add. sed del. ms.