[f. 19r] esset necessitas naturalis talem a duobus procedere, alias quia generatio ab una posset procedere.
Item, sicut Pater cum Filio unica spiratione spirat Spiritum Sanctum, etc.
Nota: quod non potest haberi in naturali lumine conceptus singularis absolutus Dei.
Arguitur sic: quia non potest talis haberi secunde cause, igitur nec prime. Antecedens probatur, quia, si Deus annularet secundam et aliam recrearet que ut illa moveret, formaret conceptum similem sicut nunc, qui esset secunde representativus, igitur et ille nunc formatus esset eius representativus.
Item, in naturali lumine non possumus devenire in cognitionem talium Dei proprietatum, scilicet trinus et unus, infiniti vigoris, etc., cum nulli appareant effectus ex quibus illud argui possit, etc. , et tamen oporteret a talibus abstrahere conceptus Dei absolutos, etc., nisi dicas quod ex naturalibus possumus devenire in illum complexum: prima causa, primum in entibus, etc., que adequate conveniunt Deo. Tunc arguo sic: ab istis abstrahitur conceptus Dei specificus, igitur non indivisibilis, cum numquam ab eisdem proprietatibus precise abstrahatur specificus et indivisibilis, et sic oportet quod vel omnis absolutus ex naturalibus de Deo habitus sit singularis, vel nullus singularis est per naturam possibilis.
Utrum sub tempore gratie et plenitudinis possibile sit Christum dupliciter esse natum enarrari a doctis.
Arguitur pro parte negativa: Christus non est natus, igitur suppositum questionis falsum. Antecedens probatur, quia omne quod nascitur vel natum est incipit vel incepit esse; sed Christus, cum sit eternus, numquam incipit vel incepit esse; igitur. Deinde dato quod sit natus, probatur quod eius nativitas sit inennarabilis per illud Is., 53, generationem eius quis ennarabit? quasi dicens nullus. Probatur ratione: Deus et sua nativitas saltem ad intra non sunt a nobis cognoscibiles. Patet, quia Deus nec per seipsum, nec per suas species intelligibiles est a nobis cognoscibilis, cum non radiet nec per species creaturarum, quia ille solum representant creaturas, igitur non est ennarabilis.
In oppositum pro supposito est Scriptura utriusque testamenti et fides catholica. In oppositum pro quesito: illud est a nobis ennarabile in quo consistit ultimus finis rationalis creature, sed consistit in contemplatione emanationis divinarum personarum hic in via et finaliter in fruitione Trinitatis in patria. Item illud est a nobis ennarabile ad quod tenemur omnes nostras operationes dirigere; sed ad incarnationem Christi et gesta in natura assumpta tenemur omnes operationes nostras dirigere, <igitur>.
Primo notandum quod, quamvis questio illa multipliciter possit intelligi, volo tamen eam pro nunc capere ad hunc sensum principaliter, scilicet utrum docti in Sacris Scripturis et scientiis humanitus adinventis possint descriptive et particulariter explicare quomodo Christus dupliciter est natus, et hoc quantum ad modos proprios et scilicet absolute possibiles suarum nativitatum, scilicet divine, qua eternaliter ad intra gignitur a Patre, et humane, qua temporaliter natus est ex[2] matre.
Secundo notandum quod totum tempus durationis rationalis creature, tam angelice quam humane, usque ad finem mundi dividitur in duo tempora, scilicet nature et legis. Tempus nature subdividitur, scilicet in tempus nature integre et nature lapse. Tempus nature integre dicitur tempus parvum, quod duravit a tempore creationis rationalis creature usque ad eius lapsum aut sublimationem in quo rationalis creatura stabat precise in suis puris naturalibus nihil habendo ultra, nec citra in aliquo deficiendo. Vel sic: tempus nature integre dicitur ex eo quod rationali creature existenti in suis puris et perfectis naturalibus Deus non decrevit tunc influere supra naturalem cursum. Tempus vero nature lapse dicitur tempus durans ab instanti lapsus humani, igitur usque ad dationem legis, et licet Deus in illo tempore influxerit alicuius supernaturaliter gratiam gratificantem et gratis datam, tamen nulli homines pro tunc regulabantur aut obligabantur ex aliqua lege extrinsecus lata supernaturaliter demeritorie agendum et eis gratuite expressa. Tempus autem legis subdivitur in tempus legis veteris seu Moysi et in tempus nove legis Ihesui Christi. Tempus veteris legis dicitur illud in quo Deus primo unum totum populum sibi appropriavit et salutarem legem ei legis naturalis perfectivam publicavit et specialem ritum se colendi instituit, et hoc per Moysem et alios prophetas quos ad hoc interne supernaturaliter illuminavit. Tempus nove legis dicitur in quo Deus ultimate decrevit aperire plenitudinem gratie sue toti humano generi in donis virtutum, scientiarum et intelligentie Sanctarum Scripturarum continentium divinam voluntatem et ordinationem de presentibus, preteritis et futuris, et hoc per Filium suum naturalem, quem idcirco hominem fieri voluit et per consequens per apostolos et doctores; et hec est sententia Apostoli Ad Gal., 4, dicentis cum venit plenitudo temporis etc. et Ad Hebr., 1, multifarie multisque modis.
Prima conclusio: christianus sub tempore plenitudinis gratie ceteris paribus quocumque actu studii vel lectionis plus proficit in Scripturis divinis quam quicumque professor antiqui testamenti consimili actu in specie et gradu profecerit in tempore legis veteris. Patet conclusio ex terminis, quoniam pro illo tempore quod est gratie secundum plenitudinem decrevit Deus habundantius gratiam suam elargiri per proprium Filium quam pro tempore veteris legis per scripta et documenta Prophetarum.
Corrolarium 1: omnes artes et scientie similiter et legis[3] prioris evi et si non cum plenitudine ad plenitudinem tamen ordinate sunt legis Christi.
Secundum: sicut equali studio in Scripturis Sacris christianus plus intelligit divina voluntate et ordinatione ad agendum quam olim iudeus, sic equali actu erroneo de eisdem plus iste efficitur reus. Et intelligo corollarium ceteris paribus, alias non haberet veritatem.
Pro secunda conclusione ponenda[4] sit prima propositio fundativa: in tota latitudine specierum productarum unius ab alia illa est perfectissima quae producentis et producti est maxime assimilativa et idemptificativa. Probatur, nam si per ymaginationem produceretur aliquid a Deo quod solum haberet denominationem essendi sive essentie, sicut aliqui sunt opinati esse possibile, istius modi productio esset imperfectissima, diminutissima ex eo quod agens non posset minus communicare se alicui producibili distincto nec minus sibi assimilari.
Secundo probatur, nam pro tanto productio accidentis a substantia est imperfectissima, quia accidens et substantia minime convertunt, sed differunt omni[5] modo differentie, scilicet numero, specie et genere[6].
Tertio patet, quoniam omnis philosophia hoc docet quod omne agens vult sibi assimilare passum, et ideo 7 Metaphysice „omne quod producitur a sibi simili producitur”. Pro ampliori declaratione notandum est quod[8] tota latitudo specierum productarum ordinatarum continue secundum perfectius et minus perfectum reducitur ad primum numerum cubitum, scilicet 8, tanquam omnia ratione numeri formata sint, puta species productionis esset illa qua producens suo producto daret esse precise.
Secunda qua sibi daret inesse alteri, ut de productione accidentis patet.
Tertio[7] productio equivoca substantie a substantia, ubi scilicet nihil producentis derivatur in productum.
Quarta, qua aliquid producentis derivatur in productum productione tamen equivoca, ut in generatione muli.
Quinta productio univoca, in qua nichil ydemptifice numeraliter derivatur in productum ab agente.
Sexta in qua aliquid ydemptifice derivaretur in productum.
Septima in qua una vera pars essentialis vel integralis communicaretur ydemptifice numeraliter effectui producto.
Octava et perfectissima species productionis [f. 19v]