[f. 27v] et quod[1] talem effectum producere consueverit, verbi gratia quia ad hoc ut ymago aliqua artificialis ex conformitate accidentali ducat virtutem se in apparitionem propriam, verbi gratia Petri vel alicuius alterius oportet videntem aliquando vidisse illum vel qualis sit aut[2] fuerit audivisse vel legisse. Tria[3] enim requiruntur ut data ymago artificialis aliquem determinate representet. Primum est ut ymago illa in suis lineamentis et coloribus distincte precognoscatur, secundum ut ille cuius et prius fuerit distincte cognitus, tertio requiritur eorum adinvicem relatio penes similitudinem vel conformitatem, et hoc est cognoscere ymaginarie respective ut alterius signum quod presupponit cognitionem eiusdem absolutam inquantum est talis dispositionis et figure.
Utrum esse suppositatum trine sit propria proprietas essentie divine.
Arguitur quod non, nam esse suppositatum trine potest competere creature, igitur. Tenet consequentia, ex conditione proprietatis proprie. Et antecedens probatur, nam illa A essentia divina est trine supposita, et A essentia est creatura nulla consideratione videtur ad contradictionem humanitus deducibilis et maxime, cum illud non reponat rem extra conditionem creature, igitur.
Oppositum arguitur, quia esse suppositatum trine, convenit omni et soli essentie divine, igitur est eius proprietas proprie propria. Tenet consequentia et antecedens pro prima parte, quod omni est fides katholica iuxta illud Athanasii: “fides autem katholica hec est, ut unum Deum in Trinitate et unitatem in Trinitate veneremur”, sed quod nulli alteri. Patet, quia si conveniret creature, tunc ipsa esset perfecta similitudo deitatis. Quod est contra determinationem Ecclesie, ut patet Extra: De summa Trinitate et fide catholica, capitulo ‘Dampnamus’, ubi dicitur: “inter creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda”.
Primo notandum quod ratio suppositati excludit innitentiam forme ad subiectum vel partis ad totum vel ad alterum. Item, advertendum quod esse suppositatum innitentiam excludit, est autem sextuplex innitentia[4].
Prima: contiguitatis ad contiguum, ut locati ad locum.
Secunda: coexistentis alteri appropriative ad illud cui coexistit, ut in “intelligentia innititur orbi”.
Tertia: conservati ad conservans, ut vini ad vas.
Quarta: innitentia actualis vel[5] aptitudinalis forme ad subiectum vel econverso.
Quinta: partis ad totum et hee sunt innitentie naturales.
Sexta: est miraculosa et supernaturalis qua aliqua natura alieno suppositato innixa illo subsistit vel suppositaliter existit, ita quod illius subsistere non est eius esse, sed ab illo realiter distinctum.
Propositio prima: sicut quelibet personarum trium innitentiarum est ad esse suppositatum impertinens, sic quelibet trium ultimarum rationi suppositati est repungnans. Prima pars patet, quia nulla primarum trium innitentiarum repungnat suppositato nec infert esse suppositatum nec sequitur, igitur. Quod non repungnet patet, quia aqua innixa vasi primo modo est suppositatum similiter intelligentia innixa orbi secundo modo, et Deo tertio modo. Sed quod nulla earum sequatur ad esse suppositatum patet, quia Deus est suppositatum et nullo illorum modorum potest inniti. Sed quod nulla illarum inferat esse suppositatum patet, quia esse suppositatum potius innitentiam excluderet, etiam humanitas Christi primo et tertio modis innitebatur alteri, et tamen non fuit suppositatum. Similiter quoad secundum modum staret intelligentiam innixam orbi subsistere suppositate aliena, ut si assumeretur in unitatem alterius suppositati. Secunda pars propositionis probatur, quia nichil vocatur suppositatum quod alteri actualiter vel aptitudinaliter innititur, ut pars, sicut patet de anima etiam separata vel ut forma inherens, ut quod alieno innixum illo suppositaliter existit, sicut humanitas Christi.
Ex hiis sequitur corollarie quod sicut solus Deus sibi esse suppositatum neccesario determinat, sic certe creature esse suppositatum simpliciter repungnat. Prima pars patet, quia Deus ratione sue[6] simplicitatis nulli potest inniti, ut subiecto vel toti vel suppositanti, igitur. Secunda pars probatur, quia forma substantialis separata non potest esse suppositatum propter aptitudinalem innitentiam ad subiectum, eo quod talis tendentia seu inclinatio ad informandum non est nisi sua essentia talis speciei, etiam forma separata nunc non est suppositatum. Fiat igitur suppositatum per Dei omnipotentiam, tunc verificantur contradictoria sine mutatione. Ex hiis potest suppositatum sic describi[7]: suppositatum est res per se subsistens nulli alteri a se secundum actualem vel aptitudinalem tendentiam innixa, ut subiecto vel toti aut suppositanti. Sed ultra rationem suppositati ly ‘persona’ connotat rem pro qua supponit esse naturam rationalem, et potest sic describi: persona est natura[8] rationalis per se subsistens, nulli alteri a se actuali vel aptitudinali tendentia innixa, ut subiecto seu toti aut suppositanti.
Pro secunda conclusione notandum quod res dicuntur distingui que sic se habent, quod de termino suppositante adequate pro una earum aliquid vere affirmatur, et idem de termino suppositante pro reliqua earum per modum contradictionis vere negatur. Patet, quia hoc requiritur ad distinctionem, si enim quidquid verificatur de nomine unius, etiam verificatur de nomine alterius et econverso. Similiter quidquid negatur de nomine unius, etiam negatur de nomine alterius ipse sunt inter se eedem omnibus modis quibus una earum est eadem sibi ipsi, etiam hoc sufficit ad distinctionem, quia si A verificatur de C, et vere negatur de B, B et C res non sunt omnibus modis inter se eedem, quibus C res est eadem sibi ipsi, non enim videtur quare A negaretur de B et non de C. Talis autem distinctio vel est tanta, ut verificet negativam nominum illarum rerum distinctarum de se invicem et est distinctio realis, et illa adhuc est duplex, quia vel verificat negativam cuius predicato additur ly ‘res’, que ut C non est res que est B, et dicitur distinctio essentialis vel verificat negativam illorum simpliciter stante veritate arffirmative in qua predicato additur ly ‘res’ que ut talem A non est B, licet sit aliqua res que est B et dicitur distinctio realis, non essentialis. Si autem distinctio non verificat negativam termini unius rei de termino alterius, dicitur distinctio non realis, sed a quibusdam modalis vel formalis, eo quod res dicuntur esse eedem formaliter, que sunt inter se omnipharie eedem, [f. 28r]