F. 85ar Nota circa primam conclusionem quod secundum aliquos idem est voluntas signi et voluntas beneplaciti, quia Deus met. Sed ista nomina significant diversimode etc. Secundum alios vero voluntas beneplaciti est divina voluntas, sed voluntas signi est res ad extra que est divine voluntatis beneplaciti signum, ut preceptum, consilium, etc., et tunc distinguuntur preceptum et consilium, quia preceptum est de necessitate, consilium de perfectione. Tales vide in Gregorio. Nota etiam quod Deus non vult voluntate beneplaciti divini omnia precepta a quolibet impleri loquendo saltem de voluntate prosecutionis vel fuge, alias enim semper omnia implerentur, sed vult illud bene voluntate complacentie vel displicentie simplicis, scilicet nolitionis vel volitionis, de hoc vide Gregorius. Vel dicatur quod Deus vult voluntate beneplaciti omnes obligari ad impletionem preceptorum, et sic efficacia divine voluntatis terminaretur ad obligationem preceptorum, et non ad impletionem, etc. Contra secundam conclusionem: conformitas voluntatis consistit in volendo illud quod Deus vult etc. Respondeo quod non, sed voluntas creata dicitur conformis divine voluntati que non aliud vult nec aliter vult vel nult quam Deus vult ipsam velle vel nolle, vel forte ista voluntas est conformis divine voluntati que non aliter se habet quam divina voluntas vult eam se habere. Contra eandem conclusionem arguitur argumentis Thome de Argentina: “iste non est verus amicus alicuius qui voluntate ab eo discordat in iustis rationalibus. Sed habens rectam voluntatem est amicus Dei et omne quod absolute et simpliciter est iustum et rationale. Maior patet per Tullium: ‘ad perfectam amicitiam spectare videtur idem velle et nolle’. Et 9 Ethicorum: ‘contrarietas voluntatum dissolvit amicitiam’”. Respondetur quod maior non est universaliter vera de omni qui discordat in volito, sed sic esset bene vera: ille non est verus amicus alicuius qui non vult illud quod vult ipsum velle scita sua voluntate et in casu ipse tenetur aliquando discordare in volito, ut ostensus est. Item, quilibet homo tenetur velle illud cuius oppositum, si contingeret, necessario tolleret divine voluntatis perfectionem. Sed quod Deus simpliciter et absolute vult oppositum eius, si contingeret, tolleret divine voluntatis perfectionem, igitur. Maior nota. Minor probatur, quia, si contingeret oppositum istius quod Deus distincte et determinate vult, tunc vigor et postestas divine voluntatis tolleretur, esset enim invalida. Respondetur negando minorem, quia Deus vult efficaciter Antichristum fore et potest facere Antichristum non fore, et, si illud faceret, non tolleretur eius potestas, sed ymmo maneret et ampliaretur. Unde, si faceret Antichristum non fore, non faceret nisi volendo. Item, habens rectam voluntatem et manente recta voluntate non potest licite facere contra voluntatem divinam, igitur non potest licite velle contra voluntatem divinam. Antecedens notum est. Et consequentia probatur, quia quod licitum est velle illud licitum est facere, igitur a destructione consequentis etc. Respondetur negando consequentiam, unde nullus potest facere contra voluntatem divinam efficacie, igitur non potest facere licite contra eam, potest igitur talis non facere contra voluntatem divinam efficacie de qua est sermo, sed potest licite velle contra voluntatem divinam quoad volitum, licet non contra illud quod divina voluntas vult ipsum velle. Et forte est concedendum quod, sicut in casu predicto, ‘licite volo patrem vivere’ etc., sic ‘licite possum facere omne quod possum ad hoc ut pater meus vivat’ etc. Contra secundum corollarium secunde conclusionis arguit Gregorius sic: quilibet tenetur nichil velle quod est contra eternam legem etc. Respondetur quod non quicumque vult contrarium eius quod Deus vult vult contra eternam Dei legem, sed ille tantum qui vult contrarium eius quod Deus vult eum velle etc.