F. 75ar
Nota de peccato Ade
Nota[1]: si queritur quid si Adam post consensum[2] non prorupisset in exteriorem commestionem, an adhuc transgressionis reus fuisset. Potest dici breviter quod sic, quia voluntas digne pro facto habenda est quando et ubi quantum in ea est, exiret in actum exteriorem, et ergo, si angelus removisset Adam statim post consensum de arbore vetita aut fructum de manu eius excussisset adhuc reus transgressionis fuisset. Non autem magis reus fuit eo quod utroque modo transgressor precepti exstitit[3].