F. 88v
(nota in supera marg. ms.)
¶ 16, questio prima, capitulo Decime. Ibi nota de decimis et rationabiliter, quia omnis que habet homo sunt a Deo sibi gratuite concessa, igitur merito in recongitionem universalis divini homo de omnibus Deo servire habet, dando decimas ministris cultus sui. H.H.
Levi succedunt clerici Novi Testamenti et ergo solis clericis decime debentur. Radix vero solutionis decimarum est debitum, quo seminantibus spiritualia debentur temporalia, secundum illud apostoli I ad Cor., 9: Si nos vobis spiritualia seminamus quid magnum est si carnalia vestra metamus? Et Matth. 10 eandam radicem tetigit Salvator ubi dixit: Dignus est operarius mercede sua et ubi dat apostolis auctoritatem vivendi de Ewangelio.
Item ratio naturalis dictat quod illis, qui conditioni salutari aut divino cultui vacare habent, ad salutem totius populi a fortiori quam militibus necessaria victus a populo ministrentur, quia operibus et fini status clericorum repungnat vacare laboribus pro vite necessariis equatur aliis. Et maxime hoc repugnat statui ministrorum Dei Novi Testamenti, quibus artius interdicitur ne se ingerant negotiis lucrativis, iuxta illud 2 ad Tim., 2: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Verum est quod non erat sic interdictum Levitis Veteris Testamenti, quin etiam de aliquibus operibus manuum quietis et honestis aliqua querere possent nec hoc est interdictum hodie clericis Novi Testamenti.
Nota quod ius percipiendi decimas non est annexum ville vel agris, sed est annexum ordine clericali. Et ergo sicut ordo vendi non potest, ita nec ius illud ei annexum, nec potest aliqua alia via ius illud in personas laycales transire. Quid ergo dicendum est de multis militibus et aliis laicis qui levant decimas de subditis ecclesie, a quibus ipsa non levat, numquid non omnes illi in statu dampnationis sunt?
Responditur quod non, sed quod timendum est ne multi eorum sint in statu tali. Pro quo advertendum est secundum doctores quod circa decimas duo sunt consideranda, scilicet ipsum ius accipiendi et ipse res que nomine decimarum accipiuntur sive dantur. Ius autem accipiendi, quia spirituale est, ex premissis ad solos clericos pertinet, qui altaribus ministrant, et subditis spiritualia seminare habent. Res autem que nomine decimarum dantur, quia temporales et corporales possunt in usum quorumlibet cedere et sic possunt etiam ad laicos venire per concessionem ab Ecclesia ad tempus. Hoc modo venit quod in quibusdam terris milites tenent quasi in feodum ab Ecclesia quarumdam decimarum levationem, ut ob hoc teneantur ad defensionem Ecclesie.
Sunt et alii modi quibus decime ad potentes laicos quandoque devenerunt, utpote vel per obligationem alicuius decime tempore necessitatis ad tempus, vel per locationem, vel per violentam fructuum decimalium receptionem quod maxime dampnationis est. Dum enim hiis et aliis modis decime vel oblationes in potestatem laycorum quorumdam semel devenerunt, difficulter eas dimittunt, quia diu tenere cupiunt, ut post consuetudinem vel possessionem vel prescriptionem qualitercumque pro se allegare possint. Quibus iterum se defendunt, donec tandem non sit amplius in memoria hominum quod decime talis loci umquam Ecclesie reddebantur.
Si intelligere voluerimus quantum grave peccatum sit non reddere que sunt Dei Deo aut redditis Deo abuti et precipue quam grave sit laices usurpare sibi illa ad usus prophanos, considerare debemus a quibus recipit et recepit Ecclesia oblationes et decimas et ceteras temporalium donationes et quare et pro quibus. Quid invenimus? Nonne quod[1] a devotione fidelium pauperum et divitum superiorum et inferiorum? Nonne quod ad augmentum divini cultus et ad relevationem pauperum, ad sustentationem spiritualia ministrantium pro salute vivorum et mortuorum? Utique sic, ut traditione omnium manifestum est.
Si ergo graviter delinquit qui res que alterius hominis sunt sibi usurpat vel qui res Domini sui temporalis sibi apropriat et in hoc honorem eius diminuunt gravissime offendit, quanto gravius peccat ille qui res quas ipse Deo suo denegat vel ei fraudulenter dat, aut qui sibi usurpat que ad augmentum honoris Domini sui ordinata sunt, aut quo alimenta servorum pauperum eius subtrahit, qui subsidia animarum tollit et pias tot fidelium intentiones, qui temporalia Ecclesiis contulerunt frustra. H.H.
Omnem actum[3] quem homo elective et deliberate producit ad aliquem finem scienter ordinat et refert, quia, si nesciret homo ad quem finem ageret, quomodo deliberate ageret et elective, non videtur. Si ergo ita est, tunc constat omni homini ad quem finem facit aut ordinet omnes actus suos. Igitur homo sic aparens scit an referat eos in Deum seu ad Dei gloriam finaliter vel finaliter ad seipsum aut ad aliquod aliud commutabile bonum. Et sic homo scit an sit in caritate vel extra eam, in mortali peccato. Quia si invenit homo quod omnes actus suos refert finaliter ad Dei gloriam, cognoscit se utique in caritate esse, sine qua taliter fieri non potest.
Pro solutione istorum instantie advertendum est quod liberi actus hominis sunt in triplici differentia[4]. Prima est eorum qui repente et indeliberate fiunt, ut levatio festuce vel fricatio barbe et multi huiusmodi hominum motus et actus otiosi, sine advertentia facti. Secunda differentia est eorum actuum qui deliberate et elective fiunt. Quorum adhuc quidam sunt quos homo faceret si nullus deus esset, sed processus in causis in infinitum iret. Vel si nichil de uno Deo qui omnia fecit constaret, huiusmodi actus sunt commedere, bibere, dormire, generare, pro sustentatione vite laborare et similia facere. Alii vero sunt actus qui incumbunt singulariter hominibus ratione specialis
(nota in infera marg. ms.)
¶ Anselmi 2 Cur Deus homo, in principio. Ad hoc inquit ‘creatura rationalis discernendi potestatem accepit ut odiret ac vitaret malum et amaret et diligeret bonum atque[5] maius bonum magis amaret’. Hec ille.