[f. 117v] quod[1] , licet velle iudicia Dei scrutari ad plenum sit reprehensibile, tamen rationes ipsorum probabiles reddere bonis et malis est utile. Prima pars est nota ex Scripturis que hoc iudicant culpande presumptionis. Secunda pars patet, quia assignatio probabilium et verisimilium rationum cur Deus taliter cum bonis et malis agat qualiter iam patuit est ad consolationem iustorum et confortationem. Et est ad terrorem et refrenationem malorum, qui multum a malitia sua retrahi debent auditis causis quare Deus ipsos hic prosperari permittit et rebus huius temporis habundare. Et econtra, iusti valde confortantur et consolantur auditis causis et rationibus quibus Deus permittit ipsos hic infortunari et penuriam.
Quarta[2] propositio: quod hic malis eveniunt bona et bonis mala esse oportet a causa contradictorie libera. Patet, quia secundum ordinem naturalis causalitatis et dispositionis rebus dignioribus[3] deputata sunt digniora, utpote loca, nutrimenta, instrumenta, et cetera quibus ad suam conservationem et perfectionem indigent, sicut hoc satis videri potest inductive. Si ergo bonum et malum in rebus[4] ex ordine naturalis causalitatis evenirent, utique si ille ordo bene et rationabiliter institutus est, equaliter dignis eque bene evenirent, et equaliter indignis eque male, et nequaquam dignioribus eveniret peius et indignioribus melius. Cuius contrarium, quia accidit ut habet experientia et habet sanctorum doctrina, patet propositio.
Quinta[5] propositio: quod disparitas et moderatio eventuum fortuitorum circa bonos et malos in hoc seculo venit primarie ex libero Dei arbitrio. Patet ex precedenti, quia talem disparitatem et moderationem oportet reduci ultimate in causam liberam. Et non videtur in quam aliam possit rationabilius reduci nisi in causam primam, que Deus est, igitur.
Sexta[6] propositio: quamvis Deus omnia fienda eternaliter disposuerit suo interiori verbo, nichil tamen horum dicendum est fieri aut factum esse a fato. Prima pars manifesta est, quia agens rationale, ut artifex, omnia per ipsum facienda predescribit in se ipso quadam interiori elocutione. Deus autem est primum rationale agens quod per modum summi artificis per intellectum et voluntatem operantis mundum fecit et omnia sub eo ordinatissime disposuit, sicut ex multis Scripture locis, ut libro primo et ad Hebreos 1 habetur, partim Deum omnia fecisse in verbo suo tamquam in arte omnium factibilium. Omnia enim dicendo fecit, ut patet Gen. 1 et in aliis plerumque Sacre Scripture locis. Quare, cum ‘fatum’ dicatur a ‘fando’, id est ‘loquendo’, videretur dicendum quod omnia facta sint a fato.
Secunda vero pars, videlicet quod nichil eorum que fecit aut facturus est Deus attribuendum sit fato, patet[7] , quia fatum secundum communiorem usum loquendi veterum denotat duo, videlicet primo certum et prestitutum ordinem venturorum ex determinata dispositone cause vel causarum. Secundo, notat necessitatem sic eveniendi, nam, ut ait Augustinus 5 De civitate Dei, capitulo 1, “fatales dicunt ea que preter Dei et hominis voluntatem cuiusdam ordinis necessitate continguunt”. Quam quidem necessitatem aliqui opinati sunt ex hoc oriri quod causa prima omnium futurorum et ordinis eorum prescientiam infallibilem eternaliter habuit, voluit omnia determinate evenire qualiter, quando, ubi, et cui eveniunt. Et cum causa prima sit secundum se simpliciter[8] immobilis et invariabilis, videbatur eis quod necesse sit omnia evenire eo ordine quo causa prima illa in se disposuit ventura esse[9] . Henricus de Hassia.
Nota de dependentia[10]
Dependere unam rem ab alia in esse et in agere non sufficit quod una sit producta ab alia sine qua nec potest esse, nec agere, quia alias in divinis persone producte dependerent a producentibus, quod concedendum non est. Ad hoc ergo quod B dependeat ab A requiritur quod B sit proprie effectus ipsius A. De ratione autem effectus est ut possit redigi in non esse ab agente a quo cepit esse, etsi quodlibet agens potest facere suum effectum non esse, tamen omnis talis potest non esse a causa a qua cepit esse quia a prima, et ita productum ad esse quod potest non esse est proprie effectus et non refert, sive essentialiter distinctum sit a producte, sive non. Unde si Pater in divinis Filium cui dedit esse posset redigere in non esse, vere esset eius effectus, licet ab eo essentialiter non distingueretur. Si etiam modus producendi ad intra in ydemptitatem essentie esset possibilis creature, tunc est possibile aliquos effectus a secunda causa dependere qui essentialiter ab ea non distinguerentur. Patet ergo quod distinctio essentialis non est de ratione dependentie. Patet secundo quod nec de ratione eius est cepisse esse post non esse, nec de ratione dependentis est quod sit productum extra producens. Primum et tertium patent ex dictis, secundum vero manifestum est, quia alias si aliquid fuisset a Deo ab eterno productum ad extra, illud non dependisset ab eo, quod est falsum, etc.
Omne enim quod pendet requirit aliquid quo remoto vel subtracto deorsum caderet. Est ergo, preter dictos modos generales[11] dependentie hominis et omnis creature a Deo, modus dependentie proprius et specialis cuius rationalis creatura omnino oblivisci non debet. Et est modus dependentie quo omnis creatura sive sit permanens, sive succesiva toto tempore quo durat est in actualiter fieri a primo agente, ita quod in ordine ad primum agens non est danda mensura adequata in qua sit fieri creaturam, sic quod per residuum tempus sit in perfecto esse et amplius non in fieri, qualiter de effectibus secundorum agentium esse potest et de facto est in hiis effectibus que sunt nature permanentis. Et si in creatione anime vel angeli solum in primo instanti sit fieri immediate post non esse non sequitur[12] quod ergo in ceteris instantibus anima desinat fieri a primo agente, quia si aliqua creatura fuisset ab eterno, habuisset ab eterno fieri, et tamen numquam habuisset fieri post non esse quemadmodum et de facto in divinis Filius et Spiritus Sanctus sunt in produci actualiter simul et complete in producto esse et eternaliter fuerunt, qui si possent non esse uterque ex hoc proprie dependeret in esse a suo producente. Si[13] hunc modum dependentie sui a primo ente in esse agere et conservari Lucifer ille recte considerasset quo modo ita superbire potuisset nichil inveniens in se quod non recepit a superiori se nec quod manere posset sine Deo continue faciente se consideravit forsan se effectum quidem Dei, sed sibi relictum seu omnino super se reflexum quasi non indigeret ad esse nec ad agere primo agente. Et generaliter quo modo rationalis creatura aliquid excellentie in essendo vel agendo potest sibi vel alteri creature attribuere considerata dependentia sui dicto modo a creature suo et presertim quo modo creatura humana hoc facere potest attendendo quod non solum illo speciali et proprio modo dependentie dependet libere a primo agente, sed et omnibus modis generalibus[14] quo modo aliquid subsistentie aut substantie invenire potest homo in se qui totaliter dependet ab eo qui fecit se. Et insuper cuius esse dependet a tot creaturis aere, aqua, igne etc quot remotis vel ablatis caderet in non esse. Profecto debilis domus est et ruine propinqua que multis indiget appositis sibi sustentaculis quorum uno remoto deorsum caderet. Debilitatem ergo aut nullitatem arguit consistentie in se indigentia tot extrinsecorum sine quibus homo esse non posset. Recte ergo in persona hominis dixit propheta ad Deum substantia mea tamquam nullum est ante te, et alibi homo vanitati similis factus est et iterum infixus sum in limo profundi et non est substantia. Henricus de Hassia.