F.107R
Anonymus
(Edidit Alexandra Baneu)


[f. 107r] potest privari a Deo immediate Socrate nichil coagente omni iustitia et quod tamen ipse non sit in culpa ut si non esset obligatus ad esse iniustitia, sed formale peccati consistit in privatione et obligatione simul etc.

Contra hoc quod dicit in eadem conclusione quod Deus sit immediata causa omnium etc. vel cause secunde habent se solum ministerialiter in productione effectuum, sicut verba in consecratione. Et hoc non, quia tunc tolleretur omnis causalitas causarum secundarum. Vel habent se active in talium productione, licet sint instrumentales cause et solus Deus purissima et, si sic, tunc Deus mediantibus ipsis agit et sic Deus non immediate causat, sed mediantibus eis, sicut faber mediante malleo, igitur Deus non est omnium immediata causa.

Nota[1] quod causa ministerialis dicitur causa ad cuius applicationem secundum certum modum sequitur effectus tali causa nichil ad hoc effective concurrente, et sic verba consecrationis dicuntur solum causa ministerialis, aqua autem est causa instrumentalis, ut securis vel malleus etc. Ad argumentum dicitur quod Deus est omnium effectuum ad extra immediata causa, unde, licet cause secunde agant[2] et non habeant[3] se ministerialiter solum, tamen, quia prima causa immediate attingit effectum quem vult, ab ipsa habere esse quare dicitur respectu cuiuslibet effectus causa immediata, dicitur igitur quod causa secunda non habet se solum ministerialiter, sed active respectu effectus etc.

Contra conclusionem secundam, ‘Deus omnium est se solo causa, igitur’. Probatur, quia ad hoc quod sit alicuius effectus se solo causa sufficit quod efficaciter velit ipsum effectum esse et ad ipsius efficacem voluntatem ponatur res in esse, modo sic se habet Deus respectu omnium effectuum etc.

Si dices quod etiam cause secunde agunt et Deus mediantibus eis dat esse, peto ‘quid est secundas causas agere productive ad esse effectus vel Deum mediantibus istis agere’?

Si dices: ‘est Deum velle habere effectum esse a causa secunda, tunc sequitur quod mediante qualibet secunda causa quemlibet effectum possit producere, et sic secunda causa quemcumque quamcumque perfectum effectum posset producere quod est impossibile cum non sit possibile imperfectius producere perfectius, alias ultra gradum proprium ageret et daret plus quam haberet et ex hoc argumento videtur quod nullum accidens posset substantiam producere, licet posset concurrere dispositive’ etc.

Respondetur quod Deus non se solo causat quecumque, sed quod etiam agunt et producunt et conservant cause secunde et secundas causas agere productive ad effectum C non est aliud quam Deum velle effectui C dare esse et B causam secundam eidem effectui C dare esse et effectum C, quem Deus vult habere esse a se, vult etiam habere esse a B causa secunda, et tunc diceretur quod Deus non potest velle C habere esse productive a causa secunda ignorari ex quo talis non potest dare esse melius sive nobilius quam met habeat etc.

Nota quod secundum doctores quelibet res mundi habet vim causatam, ymmo quelibet est met res vel vis causativa, quia potens causare sibi similia et inferiora secundum speciem ex quo omnia talia continet virtualiter etc., et sic materia prima etiam esset causativa materie prime et quorumcumque accidentium, et sic de angelis etc. Sed non omnibus data est executio cum non omnia nata sunt causare secundum ordinem istum naturalem rerum nunc institutum, et hoc fecit Deus ex rationalibus causis propter meliorem statum universi etc.

Diceres: dimittat ergo Deus omnia naturis suis ut materiam et homines etc., tunc producet homo in[4] instanti infinitos homines et asinos, et sic omne producibile in instanti produceret etc.

Dicitur quod illud non sequitur, unde Deus nunc actu dimissit causalitatem nature sue quoad similium productivitatem et tamen non infinita producit simul, sed nunc certam causalitatem et cras aliam et prius unum gradum et post alium secundum quod Deus de sua voluntate possit ordinem in producibilibus a causalitate, sic in proposito cum non possit ut apparet secunda agere nisi prima coagat, et ergo non potest Deus velle effectum esse a secunda causa nisi etiam velit ipsum a se esse secundum quod, igitur Deus vult sic coproducere effectus secundum hoc, igitur producit et servat ordinem secundum legem divine voluntatis, sic de homine et de asino et materia et omnibus aliis quoad similia secundum speciem et quoad inferiora specie etc.

Dubium est secundum quam rationem causalem Deus sit productivus ad extra. Non secundum quod voluntas, quia, ut sic, habet se per modum cuiusdam indifferentie respectu contradictorum ex quo libere contradictorie sic agit, nec per modum intellectus, quia, ut sic, naturaliter agit, et isti duo modi sunt modi agendi, scilicet libere et naturaliter, et nullus ipsorum dicit generalem rationem productivitatis ad extra.

Respondetur quod ex eo est productivus ad extra quia fecundissimus et continens in se virtualiter eminenter et perfectionaliter omne ad producibile[5] producibile. Illud consonat dictis immediate ante hoc quomodo quelibet superior species esset cuiuslibet inferioris productiva, illud namque est quia continet inferiorem perfectionaliter etc[6].

Dubium ex quo[7] A[8] causa prima producit C effectum et B causa secunda etiam producit eum. Videtur quod idem effectus C bis producatur, et tunc etiam dubium est an si solum amoveretur causalitas B et Deus eodemmodo concurreret ad C, sicut nunc precise, an adhuc C produceretur, et sic, si per ymaginationem circumscriberetur causalitas Dei ita quod non concurreret productive, sed tantum conservative etc. et maneret B agens precise ut prius an ipsum produceret C.


Utrum potentia creandi potuerit ab eterno creature communicari


Quod non, quia dicit Hugo De sacramentis, libro 1, parte 8, capitulo ultimo, quod de nichilo aliquid facere vel de aliquo nichil sunt opera soli Deo possibilia. Quod sic, quia potentia creandi potest communicari creature et Deus fuit eque potens ab eterno, igitur. Maior patet per Magistrum libro 4, distinctione 5, ubi dicit quod, licet auctoritas creandi non potuerit communicari creature, bene tamen ministerium creationis.

Nota: creare[9] in genere communiter capitur etc., sicut in Oyta.

Nota secundo quod eternitas accipitur hic communiter prout extendit se ad omne illud quod non habuit sue durationis totalis initium nec habebit finem. [f. 107r]