Antecedens patet ex conclusione tertia precedentis articuli et corollariis eius.
Corollarium primum: licet capiendo communissime ly ‘ydea’ secundum descriptionem predictam in divinis essent duo ydeati et duo ydeantes, non tamen propter hoc ibi essent due ydee notionales.
Prima pars probatur, quia non videtur ratio quare potius aliquid debeat dici ydea alicuius propter hoc quod continet ipsum factive quam propter hoc quod continet ipsum plene productive. Sed propter primum aliquid dicitur ydea alterius, ut patet ex dictis doctorum communiter. Igitur.
Secunda pars patet, quia data parte prima Pater et Filius essent una ratio exemplaris seu ydea Spiritus Sancti, eo quod sunt vis spirativa que primo et per se esset illa ydealis vel exemplaris ratio notionalis secundum quam Spiritus Sanctus producitur. Igitur ipsa esset Pater, et per consequens ipsa etiam esset ydea secundum quam Filius producitur.
Corollarium secundum: quidquid divina sapientia – patet in[1] quaterno[2].
Corollarium quartum: licet mensum et immensum, creatum et increatum, et huiusmodi sint conditiones opposite, tamen possunt se habere sicut imitans et imitabile. Prima pars patet, quia non possunt simul eidem inesse. Secunda pars patet ex corollario precedendi.
Quintum: non minus divina sapientia est ydea leonis inquantum leo et inquantum animal ferox seu irascibile quantum secundum hoc quod potest[3] esse et vivere. Patet ex dictis.
Sextum: quamvis infinite denominationes – patet in quaterno.
Corollarium quartum secunde conclusionis: quamvis nulla intellectiva potentia sit nobilior volitiva nec econverso, omnis tamen anime humane nobilitas ex hoc nobis plus innotescit quod cognoscitur esse volitiva quam ex hoc quod cognoscitur esse intellectiva.
Prima pars probatur, quia omnis potentia intellectiva est volitiva, a qua non distinguitur realiter, nec formaliter, nec ex natura rei aliqualiter, igitur etc. Antecedens ad presens non deduco, quia nolo pro nunc insistere materie de distinctione potentiarum anime, cum sit satis ventilata.
Secunda pars probatur. Primo sic: inter species actuum anime nobis notas suprema species actuum valde nobilior est suprema specie actuum intelligendi, igitur etc. Consequentia patet ex corollariis secundo et tertio precedentibus, cum isto addito quod bonitas vel nobilitas potentie non attenditur penes quodlibet quod ipsa potest, sed penes exemplum virtutis sue, scilicet maximum in quod potest vel minimum in quod non etc., de quo 1 Celi. Antecedens probatur: suprema species actuum volendi est species actuum diligendi Deum. Suprema vero species actuum intelligendi est species actuum Deum speculandi, ut nunc suppono. Sed prima nobilior est secunda, quia procedit ex nobiliori habitu, scilicet caritate, que est nobilior sapientia a qua procedit alia species, ut patet per Apostolum 1 Cor. 13 dicentem si linguis etc. et si habuero prophetiam et omnem scientiam, caritatem autem non habuero nichil sum.
Secundo sic: anima per actum diligendi nobilius coniungitur Deo quam per aliquem actum intelligendi, igitur consequentia tenet ex dictis in conclusione et corollario eius primo. Antecedens probatur, quia amans Deum per amorem transformatur in ipsum tamquam per vim quamdam unitivam et consumativam sui respectu optimi quod sibi competere potest, ut per beatum Dionysium 4 capitulo De divinis nominibus; sed nullus actus intelligendi est talis; igitur.
Tertio sic: anima sub ea ratione qua est volitiva est tamquam rex et primus motor in regno anime, igitur consequentia nota est de se. Antecedens probatur, quia voluntas imperative et dominanter movet rationem et omnes vires anime et non econverso, ut patet per Anselmum in libro De similitudinibus, capitulo 2, et per Augustinum 3 De libero arbitrio, igitur.
[1] in] cedula add. sed del. ms.
[2] quaterno] coni.
[3] potest] p. c. ms.