Quod[2] si Deus est gubernator universi optimus, sapientissimus atque potentissimus, videtur non debere esse quod mali plurimum habundant bonis et boni deficiant in illis, et mali prosperentur et boni infortunentur.
Unde beatus Augustinus 20 De civitate Dei, capitulo 2, pertinere ad iudicia dicit Dei occulta quod multis malis hic est bene in rebus, honoribus, corporibus, et multis[3] bonis male in illis. Et nedum in hoc iudicia Dei occulta sunt, sed magis in eo quod etiam interdum est bonis bene et malis male, ut dicit ibidem.
Et beatus Gregorius 15 Moralium ait: “Etenim quod electos ad vitam flagella revocant et a malis actibus reprobos nec flagella compescunt, nec beneficia retrahunt, iudicia omnipotentis Dei super nos valde occulta sunt”.
Et beatus Augustinus ubi supra dicit: “Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives, et cetera multa huiusmodi[4] que quis colligit, quis enumerat?”
Verumtamen, licet in talibus iudicia Dei sint oculta, ita quod a mortalibus eorum ratio ad plenum inveniri non possit, nichilominus possunt rationabiles sive probabiles[5] rationes assignari quare Deus taliter facit aut fieri permittit.
Unde beatus Gregorius 16 Moralium super illud Iob de iniquis scriptum cum ille, scilicet Deus, replesset domus eorum bonis dicit: “Malorum domos Deus bonis implet, quia etiam ingratis sua beneficia non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant, aut redire omnimode[6] contempnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic[7] et bonis largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt”.
Et[8] parum ante ibidem volens causam reddere longitudinis et brevitatis vite bonorum et[9] malorum dicit super illud Iob de[10] de iniquis scriptum sublati sunt ante tempus suum: “Advertendum”, inquit, “quia creans et ordinans nos omnipotens Deus iuxta singulorum merita disponit et terminum vite, ut vel malus ille breviter vivat ne multis bene agentibus noceat, vel bonus iste diutius in hac vita subsistat, ut multis boni operis adiutor existat. Vel rursum: malus longius differtur in vita, ut prava adhuc opera augeat ex quorum temptatione purgati iusti verius vivant, vel bonus citius subtrahitur, ne si hic diu vixerit, eius innocentiam malitia corrumpat. Ceterum mali, quia accepta tempora non ad fructum penitentie, sed ad abusum iniquitatis vertunt, ideo tempus quod a divina misericordia mereri poterant iuste ammittunt”. Et quibusdam interpositis adiungit: “Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur: quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnes qui presentem vitam diligunt longiora sibi eiusdem vite spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens[11] a presenti vita subtrahit, eorum vite spatia que sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit”. Sic et illud Prophete uno modo accipi potest viri sanguinum non dimidiabunt dies suos, hoc est dies quos mali qui in hoc seculo perpetuari vellent sibi sine numero prestituunt.
Et iterum beatus Augustinus 1 De civitate Dei, capitulo 8, tangens aliquas iudiciorum Dei in premissis dicit: “Placuit quippe divine providentie preparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni. Ista[12] vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur que mali quoque habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni plerumque afficiuntur. Interest autem plurimum, qualis sit usus vel earum rerum que prospere vel earum que dicuntur adverse. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur. Malus autem ideo huiuscemodi infelicitate punitur, quia temporali felicitate corrumpitur”.
Et capitulo 9 triplicem causam assignat quare boni et mali sepe eisdem plagis flagellantur – habetur in parvo libro, folio 34 – modo[13] specialiter de habitudine bonorum et malorum ad eventus fortuitos, prosperos et adversos. Sed hoc videtur falsum supponere, cum de iusto scriptum sit ‘omnia quecumque faciet prosperabuntur’ et adiectum non sit ‘impii non sic’. Sed quo modo hoc accipiendum sit ostendit Augustinus ubi supra, libro 1, capitulo 10, dicens: “Attende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis quod eis in bonum non verteretur nisi forte putandum sit apostolicam illam vacare sententiam, ubi ait scimus quoniam diligentibus Deum etc., Rom. 8.[14] Ammiserunt omnia que habebant. Numquid fidem? Numquid pietatem? Numquid interioris hominis bona, quibus est ante Deum dives?” Quasi diceret ‘non, sed illa auxit’. Unde et Gregorius 15 Moralium loquens de Iob dicit “Quid enim ei[15] foris dampna rerum nocuerant, qui illum non amiserat quem interius amabat?”
Quantum ergo ad acquisitionem talium divitiarum iusti prosperantur in omnibus, ita in adversis sicut et in prosperis eventibus, et plus in adversis. Eventus ergo mali in rebus huius temporis quoad interiores divitias dicendi sunt magis fortuna prospera iustorum quam adversa. Non autem sic, respectu acqusitionis bonorum temporalium in quorum acumulatione quocumque in iudicio Dei plus prosperantur mali quam boni. Quod nisi ita esset cur querulando dixisset Ieremias ‘quare via impiorum prosperatur’?
Hiis igitur et aliis ammirationibus et querelis iustorum multis de habundantia et prosperitate malorum respondens quodammodo beatus Gregorius Moralium 5 dicit: “Quia vero sicut scriptum est Dominus patiens redditor est, sepe diu tollerat quos in perpetuum dampnat. Nonnumquam vero concite percutit, quia pusillanimitati innocentium consulendo occurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu prevalere iniquos patitur ut iustorum vita mundius purgetur” etc. Et libro 11 super illud habundant tabernacula predonum etc.: “Sciendum”, inquit, “quod aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit” etc.
Si dicta hec Gregorii et Augustini distinctius ponderentur, elici possunt ex eis propositiones alique materie presenti pertinentes. Quarum[16] prima est quod necesse est ut restet unum iudicium in quo omnia que modo latent patescant, que modo non puniuntur, vel non plene, penam recipiant. Clarum est ex dictis doctorum premissis.
Ex hoc enim quod quidam mali hic non puniuntur et quidam pessim secundum iniquitates suas hic supplicium non recipiunt, sequitur hominum animas immortales esse et eas in futuro pro bonis et malis que hic egerunt recepturas bona et mala, quia alias quo modo esset Deus iustus iudex? Pro ista propositione est Augustinus 20 De civitate, in fine capituli secundi.
Ex hac sequitur secunda[17] quod, si anime immortales non essent, nec homines resurrecturi, tunc regulariter in hoc seculo malis esset male et bonis bene. Patet, quia tunc Deus iustus iudex, post hanc vitam nichil boni vel mali redditurus esset hominibus pro hiis que bene vel male egerunt in hoc mundo, igitur solum redderet in hac vita unicuique secundum opera sua, igitur utique bonis bona et malis mala, quod est propositum.
Tertia propositio est[18]