F.101R
Henricus de Oyta
(Edidit Lavinia Grijac)


[f. 101r] Apostolus[1] ad Eph. 5 dicit hoc magnum esse sacramentum in Christo et in Ecclesia, igitur misterium incarnationis tunc fuit revelatum primo homini prout per hoc Deus erat glorificandus ab angelis et hominibus. Unde mox Christo nato, canebant angeli “gloria in excelsis Deo”, sicut habetur Luc. 2, et prout humana natura in Christo creat per unionem personalem ad Verbum[2] summe dignificanda et in ceteris fidelibus Ecclesiam constituentibus tamquam sponsa Christo copulanda quod etiam ad eius dignificationem fuit, igitur etc.

Item hec videtur esse intentio beati Augustini in libro De spiritu et anima, ubi dicit propterea Deus factus est homo, ut totum hominem in se beatificaret, ut sive homo ingrederetur intus per intellectum, sive egrederetur extra per sensum, in Creatore suo pascua inveniret, pascua intus in cognitione deitatis, pascua foris in carne Salvatoris. Ex quo patet quod Deus factus est homo propter perfectam hominis beatificationem que est magna eius promotio in bono[3], sed propter hoc Deum hominem fieri pure fuit a divina bonitate, igitur hoc fuit de per se intentum a Deo.

Item per Christi incarnationem multis modis facta est promotio hominis in bono precipue ex illa causa aut ratione quia Deus suam bonitatem voluit per illum modum copiose diffundere in creaturam[4] rationalem humanam, igitur talis promotio hominis in bono in incarnatione Verbi Dei per se fuit intenta a Deo.

Antecedens probatur, quia per Christi incarnationem facta fuit promotio hominis in bono.

Primo[5] quidem quantum ad fidem que magis solidatur ex hoc quod propalata est hominibus non solum per homines puros quales fuerunt prophete et apostoli, etc., sed etiam per hominem Deum qui, cum sit veritas, fallere non potest, unde Augustinus 11 De civitate Dei: ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas Dei Filius homine assumpto constituit atque fundavit fidem.

Secundo[6] quantum ad spem que per hoc maxime erigitur, unde Augustinus 13 De Trinitate capitulo 10[7]: nichil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram quam[8] ut demonstraretur nobis quantum diligeret nos Deus; quid vero huius rei isto indicio manifestius quam quod Dei Filius nature nostre dignatus est inire consortium.

Tertio[9] quantum ad caritatem que maxime per hoc excitatur, unde Augustinus dicit in libro De cathehizandis[10] rudibus que maior causa est adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis. Et postea subdit: si amare pigebat, saltem reamare non pigeat.

Quarto[11] quantum ad rectam operationem in qua nobis exemplum Deus homo factus se prebuit, unde Augustinus in quodam sermone de nativitate: homo sequendus non erat qui videri poterat; Deus sequendus erat qui videri non poterat, ut ergo exhiberetur homini et qui ab homine videretur et quem homo sequeretur, Deus factus est homo.

Quinto[12] quantum ad plenam divinitatis participationem in qua consistit hominis beatitudo illa namque collata est nobis per Christi incarnationem, dicit enim Augustinus in quodam sermone de nativitate: factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Ubi sciendum quod sicut Christus homo est Deus quidditative per naturam, ita et quilibet alius homo sanctus Deus dici potest participative[13], iuxta illud Ps. 80: Ego dixi Dii estis et filii excelsi omnes, quod allegavit Christus contra Iudeos, Ioh. 10 ostendens quod Scriptura Sacra vocat illos ‘deos’ ad quos sermo Dei factus est qui scilicet sanctificantur ex participatione sermonis Dei ad eos facti. Hoc idem allegans Augustinus super illud Ps. 49 Deus deorum Dominus locutus est, dicit manifestum est quod homines dixit deos ex gratia sua deificatos non de substantia sua natos. Et ad hoc ibidem allegat Augustinus illud Ioh. 1 dedit eis potestatem filios Dei fieri subdens: “Si filii Dei facti sumus, dii facti sumus, sed hoc gratie est adoptantis, non nature generantis. Unicus enim Dei Filius Deus et Deus unus cum Patre Dominus et Salvator noster ille Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum Deus. Ceteri qui sunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substantia ipsius nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium perveniant ad eum et sint coheredes Christi. Tanta enim caritas est in illo herede, ut voluerit habere coheredes”. Videte, inquit Apostolus, qualem dilectionem dedit nobis Deus, ut filii Dei vocemur et simus, I Ioh. 3. Hec ille. Et licet homines sancti[14] in via isto modo vocentur dii et filii Dei, longe tamen perfectius beati in patria Iesu[15].

Secunda propositio[16]: Deus voluit incarnari seu homo fieri propter mali ab homine remotionem tamquam propter illud quod ad promotionem hominis in bono fuit ei ex quodam per accidens consecuto necessarium[17]. Probatur: Deus voluit homo incarnari seu homo fieri propter humane nature reparationem et hoc fuit homini necessarium ad hoc, ut dignificaretur et in bono promoveretur modis predictis in propositionibus precedentis conclusionis, non quidem de per se, quia si non potuisset homo reparatione tali opus non fuisset, sed ex quodam per accidens consecuto, scilicet peccato, in quod homo incidit preter divinam ordinationem dyabolice persuasioni consentiens, igitur conclusio vera. Consequentia[18] de se nota est. Sed antecedentis prima pars, scilicet quod Deus voluit incarnari propter humane nature reparationem patet per illud Luc. 19 venit Filius hominis querere et salvum facere quod perierat et multe sunt ad hoc auctoritates Sacre Scripture et doctorum.

Secunda pars antecedentis, scilicet quod talis reparatio fuerit necessaria non quidem per se, sed per accidens ad hoc ut homo promoveretur modis predictis. Patet, quia licet de per se non fuisset homini talis reparatio necessaria puta si non peccasset, tunc non potuit post peccatum taliter dignificari et in bono promoveri, nisi peccatum eius tolleretur et ipse Deo, cui inimicus erat propter peccatum, reconciliaretur, ut patet ad Rom. 2 et ad Gal. 4 misit etc. Unde patet[19] quod Filius Dei ex muliere natus est, ut redimeret homines a servitute legis et peccati, per quod patet[20] mali ab homine remotio et ut homines reciperent adoptionem filiorum Dei. Ex quo patet[21] ipsius hominis in bono promotio que fieri non potuit post peccatum nisi remotione mali precedente.

Item Is. 61 Spiritus Domini super me eo quod unxerit me Dominus, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde[22] etc., ubi manifeste patet hominis reparatio in hoc quod dicit ut mederer contritos corde et predicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem[23] et eiusdem in bono promotio in hoc quod dicitur ut consolarer[24] etc., et darem eis coronam etc., et loquitur ibi ad litteram propheta in persona Christi, ut clare patet Luc. 4 ubi[25] habetur quod Christus accepto libro Ysaie prophete legit hunc locum scripture et dixit hodie impleta est scriptura hec in auribus vestris.

Tertia propositio[26]: Scripture Sacre et rationi videtur consonum quod et si homo non peccasset, sed in statu innocentie totum humanum genus semper permansisset, nichilominus Deus[27] incarnatus[28] fuisset. Patet ex conclusionibus precedentibus, precipue autem ex prima et propositionibus ipsius.

Item Augustinus dicit 13 De Trinitate alia multa sunt cogitanda in Christi incarnatione, preter[29] absolutionem a peccato[30], igitur dato quod homo non peccasset, adhuc propter illa alia Deus incarnatus fuisset et multa de illis aliis tacta sunt in propositionibus prime conclusionis.

Item probatur ratione: natura humana immunis a peccato aptior fuisset ad gratiam unionis quam natura per peccatum deformata et inhabilitata, ergo potius per gratiam unionis dignificata fuisset, si in statu innocentie permansisset, quam nunc postquam per peccatum fuit indisposita et deformata. Consequentia tenet, quia alias aliquis ex suo delicto commodum et ex sua[30]


Footnotes

[1] Apostolus] Ysidorus in sermone de nativitate Domini: natalis Domini dies Deus ideo in hominem venit ut qui per seipsum ab hominibus agnosci non potuit, carnem induit ut hominibus appareret et peccatores sanaret. Et Beatus Bernardus in sermone Sonuit vox dicit: quare Dei Filius factus est homo, nisi ut homines faciat filios Dei? Hec ille. Ubi sciendum quod sicut Christus homo est Deus quidditative etc. in marg. sup. ms.
[2] Verbum] summe digni add. sed del. ms.
[3] in bono] Nota quod multiplex facta est promotio hominis in bono per incarnationem Christi. in marg. dex. ms.
[4] creaturam] creatura a. c. ms.
[5] primo] iter. in marg. dex. ms.
[6] secundo] iter. in marg. dex. ms.
[7] capitulo 10] in marg. dex. ms.
[8] quam] nota add. in marg. sin. ms.
[9] tertio] iter. in marg. dex. ms
[10] cathehizandis] cathesizandis coni. ms.
[11] quarto] iter. in marg. dex. ms.
[12] quinto] iter. in marg. dex. ms.
[13] participative] Nota quod multi sunt dii participative. in marg. dex. ms.
[14] sancti] habet add. sed del. ms.
[15] Iesu] in marg. sin. ms.
[16] secunda propositio] iter. in marg. dex. ms.
[17] necessarium] in marg. sin. ms.
[18] consequentia] nota add. sed del. ms.
[19] patet] quia add. sed del. ms.
[20] patet] sup. lin. ms.
[21] Is. 61] iter. in marg. sin. ms.
[22] eo quod – corde] in marg. dex. ms.
[23] et predicarem – apertionem] in marg. sin. ms.
[24] consolarer] omnes lugentes et ponerem consolationem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris, et loquitur ibi ad litteram propheta in persona Christi etc. add. in marg. inf. ms.
[25] ubi] dicitur add. sed del. ms.
[26] tertia propositio] iter. in marg. dex. ms.
[27] Deus] humanitus add. sed del. ms.
[28] ncarnatus] in marg. sin. ms.
[29] presentis] a se add. sed del. ms.
[30] peccato] peccator a. c. ms.
[31] ex sua] Ex hiis apparet quod ex summa caritate Dei Filius factus est homo, ut homines faceret heredes Dei, coheredes autem sui, ut humana natura provehetur ad plenam divinitatis participationem per hominem Deum ad quam suis meritis propter imbecillitatem suam pervenire minime potuisset. Ex hac ergo caritate Deus homo fieri voluit etiam dato quod homo non peccasset, eo quod nec in statu innocentie ad hanc plenam divinitatis participationem homo pertingere suis meritis potuisset cum esset inter creaturas rationales ultima et infima (et ideo opus] add. sed del. ms.) et ideo opus habebat mediatore per quem convingeret primo et summo, unde Apostolus I Tim. 2: unus mediator Dei et hominum homo Iesus Christus. Sexto ostendit (sexto ostendit] iter. sed coni. ms.) nobis in hoc misterio incarnationis mirabilem humane nature dignificationem, unde Augustinus in libro De vera religione: “demonstravit nobis Deus quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit”. Sed unde hoc nisi quia ut dicit Apostolus ad Eph. 3: elegit nos in ipso ante mundi contitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum. Secunda propositio ut supra. in marg. inf. ms.