F.75R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 75r


de illo est difficultas: utrum eligibilius[1] et melius sit generare quam non generare, et sic de spirare. Et dicunt doctores communiter quod non, quia si sic, tunc aliquid bonitatis et perfectionis conveniret Patri quod non Filio, nec Spiritui Sancto, et sic aliquod predicatum perfectionis predicaretur de una persona quod non de alia, quod communiter negant doctores. Sed dicit Henricus de Hassia quod generare dicit modum habendi perfectionem, scilicet a se et non ab alio; generari etiam dicit modum habendi perfectionem, scilicet ab alio per generationem, et sic proportionaliter de spirare. Et secundum istum modum oporteret concedere quod creatio dicit maiorem perfectionem quam generatio ad intra, et libera contradictorie actio maiorem quam actio libera complacenter. Sed respondens dicit quod comparando ad invicem actionem liberam contradictoriam in creaturis ad actionem liberam complacenter in eisdem, maioris perfectionis est prima quam secunda.

Henricus de Hassia dicit quod repungnat conditioni divine maiestatis producere contradictorie libere ad intra, quia sequitur quod Deus potest non esse Deus, et sic sequitur quod Deus non sit Deus. Deducitur, quia si produceretur Filius libere, tunc posset non produci, et sic posset non esse Deus, sed quidquid potest non esse Deus non est Deus, etc.

Quidam[2] alii dicunt quod producere[3] ad intra sit perfectionis simpliciter. Sed contra illos arguitur, quia si sic, tunc aliquid perfectionis conveniret Patri, quod non Filio vel Spiritui Sancto. Consequens falsum. Patet consequentia, quia generare convenit Patri et non Filio, nec Spiritui Sancto. Sed, si dicis quod convenit Filio generari, et generari est tante perfectionis vel eiusdem perfectionis precise cuius est generare, tunc non habetur aliud quin illud resolvitur, nisi quod generare et generari eandem perfectionem important diversimode et quod connotant diversos modos habendi eamdem perfectionem, et sic sequitur quod ratione formalis ipsorum non important perfectionem ut sic, sed modos perfectionum.

Item, quod non important formaliter perfectionem probatur et pro probatione suppono quid nominis predicati perfectionis simpliciter, et quia denominatio perfectionis simpliciter idem est quod predicatum perfectionis, ideo dico quod denominatio perfectionis simpliciter est terminus connotans perfectionem taliter quod eligibilius est habere illam denominationem quam non habere; seu taliter, quod res de qua predicatur habet statum nobiliorem quam si de ea non predicaretur. Tunc arguitur sic: si generare esset predicatum perfectionis simpliciter, tunc Pater haberet statum nobiliorem quam si de eo non predicaretur; ergo similiter, si idem predicatum predicaretur de Filio, ipse haberet statum nobiliorem quam habet. Confirmatur: omne predicatum perfectionis simpliciter predicatur de qualibet persona, sed li ‘generare’ non predicatur de qualibet persona, igitur non est predicatum perfectionis simpliciter. Maior patet: quia cuilibet persone convenit[4] omne illud quod cogitari potest esse perfectionis. Si dicis quod de aliis predicantur li ‘generari’, ‘spirari’ et illa dicunt eandem perfectionem, tunc habeo ut prius quod tales termini non dicunt perfectiones ratione formali eorum, sed illi termini quoad illud quod differunt in modo connotandi dicunt diversos modos habendi eandem perfectionem. Confirmatur: significentur modi significandi talium terminorum ratione quorum differenter significant secundum illos solum significabunt diversos modos habendi perfectionem, sicut et illi termini ‘Pater’, ‘Filius’ et ‘Spiritus Sanctus’ non significant ratione formalis alias et alias perfectiones, sed modos habendi, etc.


Octavo, sequitur quod homines hic in vita producant volitiones suas liberius et[5] nobilius quam in celo. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia hic volumus et diligimus Deum libere contradictorie, sed in celo non. Probatur minor, quia, si in celo diligeremus libere contradictorie, ergo beatus posset si vellet non diligere, et sic posset esse in celo non diligendo Deum. Vel arguitur sic: beatus est confirmatus in gratia et illa confirmatione stante non potest non diligere, igitur non libere conditorie diligit. Probatur consequentia, quia ad libertatem contradictionis* requiritur quod ceteris omnibus eodemmodo se habentibus possit in utrumque contradictorum*.

Nota[6]: sicut dicit Henricus de Hassia, duplex est opinio doctoris de beatitudine.

Una opinio dicit quod beatitudo formaliter consistit in actuali visione et fruitione sine dilectione Dei, et illa opinio dicit consequenter quod hec copulativa est impossibilis: ‘Sor est beatus et non diligit Deum actualiter’, et hoc est planum secundum illum modum. Et consequenter dicit quod, quia sancti in beatitudine sunt confirmati, ideo illa confirmatione stante non possunt non diligere, et hoc dicunt communiter, quod non diligunt libere contradictorie, sed dicunt quod libertas contradictionis* quam hic habent mutatur in patria in libertatem complacentie. Unde dicunt quod adhuc ita libere diligunt Deum acsi possent non diligere et acsi libere libertate contradictionis, quia etiam si possent non diligere, non vellent non diligere. Et ponit Henricus de Hassia exemplum, ut si ego hic in via hodie producerem dilectionem Dei libere contradictorie et cras omnino consimiliter agerem diligendo et tamen Deus vellet me cras sic inevitanter agere, me tamen hoc ignorante, tunc adhuc eque libere producerem sicut hodie, quia tantam complacentiam haberem sicut hodie, et si possem non diligere, non vellem non diligere. Verum quod non diligerem cras omnino eodemmodo sicut hodie, quia non contradictorie libere, et apparet mihi quod hoc stet in illo, quia esse liberum in genere non est aliud nisi esse agens activum cum complacentia non coacte, sive quod idem est esse liberum in agendo est esse activum complacenter in coacte, sicut Deus producit Filium et Spiritum Sanctum.

Alii dicunt quod beatitudo consistit in actuali vel habituali fruitione Dei, et isti dicunt communiter quod beati in celo beatitudine stante possunt Deum non actualiter diligere, sed possunt fruitionem suspendere ad tempus. Et quando eis arguitur quod ipsi non habent cur suspendendi fruitionem, respondent ipsi quod ymmo et quod causa suspensionis est ista, quia ipsi volunt suam libertatem[7] experiri vel expedire. Sed contra videtur quod suam libertatem