F.77R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 77r


tota ratio quare natura creata potest[1] manere ipsa desinente esse suppositum B est illa quia natura et B suppositum non sunt res necessarie, et quia natura formaliter distinguitur a supposito; sed eadem ratio habet locum de omnibus suppositis etc.

Tertio, si natura potest manere ipsa desinente esse B suppositum, ergo pari ratione econverso B suppositum potest manere natura desinente seu B desinente esse natura.

Quarto non videtur, si natura et B suppositum sunt idem realiter quo modo uno destructo alterum possit manere.

Henricus de Hassia dicit quod “esset unus modus dicendi quod Deus posset facere creaturam de cuius ratione essentiali esset” esse trine suppositatam, et secundum illum patet quod argumenta facta non procedunt. Secundus modus dicendi esset quod quelibet creatura est absolubilis a suppositate propria, ita quod nulla natura nisi sola increata est essentialiter suppositum, et hoc communiter tenetur in materia de unione ypostatica, et sic diceretur quod essentia creata potest manere ipsa desinente simpliciter esse suppositum.

Et tunc ad argumentum tertium, quando arguitur ‘ergo pari ratione econverso suppositum posset manere desinente natura’, negatur consequentia. Et ratio negationis est sicut in divinis, unde, licet Filius sit ydemptice essentia, tamen Filius est generabilis ex proprietate personali et essentia non est generabilis. Sic diceretur in proposito: licet natura creata sit B suppositum, tamen B de proprietate[2] suppositali est generabile et corrumptibile essentia manente et non ipsa essentia.

Alia ratio negationis est quia suppositum habet se quodam modo per modum additionis ad essentiam et non econverso. Unde hec essentia est B suppositum, tunc, cum innititur B, suppositatur*. Et aliud simile, licet continuum possit manere ipso desinente esse album, tamen non econverso, album non desinat nisi continuum desinat. Similiter diceretur ad quartum quod bene est hoc ymaginabile verum quod non deberet concedi simpliciter quod unum corrumpitur reliquo manente, sed concederetur quod natura desinit esse suppositum vel corrumpitur suppositum, ex quo non sequitur quod suppositum desinit esse vel quod ipsum corrumpitur.

Ex istis videtur michi ymaginabilis tertius modus quod esset natura creata que esset ydemptice A, B et C supposita et esset A suppositum essentialiter et inseparabiliter, et alia duo separabiliter, et sic diceretur, sicut in divinis, unum suppositum est improducibile et duo supposita sunt producibilia. Ita conformiter diceretur hic quod de conditione essentiali A est[3] quod sit ingenerabile et incorumptibile natura manente, sed de conditione B et C est quod natura sit ab eis separabilis, id est quod natura possit desinere esse B et C ipsa manente.

Quartus modus esset quod natura de conditione essentiali haberet quod appareret ipsam esse suppositum, non autem A, nec B, nec C, et sic diceretur quod natura potest desinere esse A, potest etiam desinere esse B et C, et sic de quolibet alio, ita quod ad nullum est limitata. Sed impossibile est quod simpliciter desinat esse suppositum. Et tam secundum tertium quam secundum quartum staret prima responsio, et secundum hoc quilibet potest videre quid debeat dici ad argumenta facta.

Item, contra tertiam conclusionem: creaturam talem esse implicat et inveniri possunt rationes hoc evidenter ostendentes etc. Illa consequentia est bona, et antecedens est dubium, igitur consequens non est negandum, igitur nec oppositum affirmandum etc.

Nota[4] quod aliqui dicunt quod li ‘Deus’ non sit species, et per consequens nec res ipsa per ipsum significata sit species methaphysicalis, sed dicunt quod li ‘Deus’ est individuum in predicamento substantie, et similiter res ipsa. Et patet hoc per auctoritatem Magistri Sententiarum: “cum essentiam predicamus nec genus nec speciem predicamus”. Et rationem illius dicit Henricus de Hassia: “quia essentia divina habet proprietates non possibiles alteri convenire quam solum illi rei, igitur conceptus a talibus sumptus singulariter significat recte, sicut conceptus singularis ‘Petrus’ singulariter Petrus significat”, et sic etiam res ipsa non est species, quia de ratione speciei est quod sit plurificabilis[5].

Nota etiam quod nulla persona in divinis potest singulariter absolute significari, sic quod ille conceptus sit proprius uni persone. Ratio est quia persone distinguuntur per respectus et propter hoc illi termini ‘Pater’, ‘Filius’, ‘Spiritus Sanctus’ sunt in predicamento ad aliquid.

Sed contra primum, quia li ‘Deus’ supponit pro Patre, Filio et Spiritu Sancto, igitur non est individuum. Negatur consequentia, quia illi non sunt essentialiter distincti, sed eadem essentia, propter hoc antiqui addiderunt in diffinitione termini ‘singularis’, ‘essentialiter’, ‘distincta’ etc.

Contra secundam conclusionem, sequeretur quod esse Patrem et generare esset idem formaliter. Consequens falsum, probatur[6] falsitas, quia alicui convenit esse Patrem, scilicet essentie cui non convenit generare, similiter arguitur de esse Filium. Secundo in una persona invenimus plures proprietates secundum quod ad aliam et aliam personam refertur etc. Antecedens probatur, quia Pater alia relatione[7] refertur ad Filium et alia ad Spiritum Sanctum. Probatur, quia si eadem relatione referretur ad utrumque, igitur econverso Filius et Spiritus Sanctus eadem relatione referrentur ad[8] Patrem, cum impossibile sit quod duabus relationibus secundum speciem, correspondeat ex opposito tantum una relatio secundum speciem. Falsitas autem consequentis nota est, quia Spiritus Sanctus non refertur per filiationem alio quando esset Filius, nec Filius refertur per spirationem ad Patrem, quia sic esset donum.

Item, contra eandem conclusionem, argumentum Scoti contra Prepositinum, distinctione 26: “quecumque que non sunt primo diversa, aliquo sui distinguitur, persone autem divine non sunt primo diverse, igitur aliquo sui distinguuntur, igitur proprietates divine non sunt persone[9].

Maior patet, quia que se totis distinguuntur sunt primo diversa. Si enim non sunt primo diversa, sed aliquid idem entia, tunc non eo distinguuntur quo sunt idem, sed aliquo sui quo non sunt idem.

Minor patet, quia persone divine sunt eiusdem essentie