[140r] Secundum autem dispositionem Dei recedit aliquantulum angelus bonus; magis autem non recedit, sed abscondit se invisibilem se reddens ante dyabolum quando voluerit. Angelus bonus a dyabolo non videtur; subtrahit ergo se ut det dyabolo licentiam temptandi, et stans exspectat temptationis eventum.
Quando ergo aliqua concupiscentia male rei ascenderit super cor tuum, et pulsat alioquod genus peccati, non est circa te angelus bonus, sed dyabolus loquens in corde tuo temptat te pariter et compellit. Si tu ergo permanseris confringens cor tuum, magis autem dyabolum in corde tuo confringes. Cum non te poterit superare, recedit a te. Quando recedente concupiscentia incipit cor tuum insultare, quia evasisti impetum illum malum, et quasi quidam spiritus in te te tacente latatur et gratias agit Deo, cognosce, quia a te recessit dyabolus et post temptationis victoriam accedens angelus ministrat tibi, et ille loquitur in te, et gaudium operatur. Hec in fine omelie.
Nota de adventu Christi ad iudicium
Castitas non est magna sine bono opere, nec opus bonum est aliquid sine castitate. Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe Dominus, cum ad iudicium properat. Pulsat[2] vero cum iam per egritudinis molestias esse mortem vicinam designat, cui confestim aperimus si hunc cum amore suscipimus. Aperire enim iudici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit, iudicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus[3] est, pulsanti confestim aperit, quia letus iudicem sustinet et cum tempus propinque mortis agnoverit, de gloria retributionis hylarescit. Unde et protinus subditur: Beati[4] sunt servi illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credit. Vigilat qui servat operando qui credit. Vigilat qui a se torporis et negligentie tenebras repellit. Pensate fratres karissimi quia conclusit Dei pietas duritiam nostram. Non[5] est iam quod homo excusationis inveniat, Deus despicitur et exspectat. Contempni se videt et revocat et iniuriam de contemptu suo suscipit, et tamen quandoque revertentibus etiam premia promittit. Sed nemo hanc eius longanimitatem negligat quia tanto districtiorem iustitiam in iudicio exhibet quanto longiorem patientiam ante iudicium prerogavit. Hinc[6] Paulus dicit: Ignoras quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Hinc Psalmus ait: Deus iudex[7], iustus, fortis et longanimis. Dicturus quippe longanimem, premisit iustum ut quem vides peccata delinquentium diu patienter ferre. Scias hunc quandoque etiam districte iudicare. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus est enim patiens redditor. Patiens enim redditor dicitur quia peccata hominum et patitur et reddit. Nam quos diu ut convertantur, tollerat, non conversos durius dampnat.
Item[8]: Horam ultimam Dominus noster idcirco voluit, nobis voluit esse incognitam, ut semper posset esse suspecta ut dum illam previdere non possumus ad illam sine intermissione[9] preparemur. Proinde[10] fratres karissimi in conditione mortalitatis nostre mentis oculos figite, venienti iudici per fletus coctidie et lamenta preparate. Cum certa mors maneat[11] omnibus, nolite de temporalis vite providentia incerta cogitare, terrenarum rerum vos cura non aggravet. Quantislibet enim auri et argenti molibus circumdetur, quibuslibet preciosis vestibus induatur, caro quid est aliud nisi caro? Nolite ergo attendere quid habetis, sed quid estis. Vultis audire quid estis? Propheta indicat dicens: Vere fenum est populus. Gregorius Super Evangelium pars 1a omelia 13 Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes in manibus vestris.
Nota de perseverantia in bonis operibus
Virtus boni operis perseverantia est, et voce veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et precepto legis cauda hostie in sacrificio[12] iubetur offeri. In cauda quippe finis est corporis, et ille bene ymolat qui sacrificium boni operis usque ad finem debite perducit actionis. Hinc Ioseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur. Tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem.
Item: Amoris sui igne succensa Iehsum querebat. Amanti semel aspexisse non sufficit quia vis amoris intensionem multiplicat inquisitionis[13]*. Cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia redemptor, et si humanitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeunt vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas[14] et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, esse supra hominem consideramus. Prius ergo non inveniendus queritur ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum. Hinc nos admonet dicens: Querite faciem eius semper. Hinc in Cantica ei Ecclesia dicit: Vulnerata caritate ego sum. Iustum quippe est, ut ex visione medici pertingat ad salutem que per estum eius desiderii vulnus amoris portat in pectore. Hinc rursus ait: Anima[15] mea liquefacta est ut locutus est. Mens namque hominis conditoris sui speciem inquirentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida. At si ardere iam ex desiderio ceperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit mens desiderio anxia, vilescunt in seculo cuncta que placebant, nichil est quod extra conditorem libeat et que prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nil eius nescientiam consolatur quoadusque adhuc qui desideratur, non aspicitur. Meret mens, lux ipsa fastidio est; taleque igne in mente decoquitur rubigo culpe et succensus animus quasi auri more quod per usum speciem perdidit, per incendium clarescit. Verba sunt beati Gregorii Super Evangelium omelia 25. Maria stabat ad monumentum foris plorans, et legitur feria 5a Pasche.
Nota[16]: Quicumque ad fidei agonem veniunt, luctamen contra malignos spiritus sumunt. Nichil autem maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quisque cum nudo[17] [140v]