F.75v-s1v
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

F. 75av


Data[1] opinione quorumdam dicentium quod possibile est Deum facere essentiam creatam in tribus suppositis subsistentem ita quod talis essentia sit illa tria supposita et quodlibet eorum inter se realiter distinctorum, tunc dicunt quod nullum talium suppositorum quoad esse suppositale sui esset eiusdem speciei specialissime cum aliquo demonstratis suppositis divinis, licet forte convenirent sub specie subalterna[2]. Quod probatur sic: quia de ratione formali istorum suppositorum demonstratis suppositis divinis est quod impossibile est ea esse, nisi secundum productive sic a primo et tertium productive a primo et secundo. Sed talis nature non possunt esse aliqua supposita creata vel creabilia eo quod[3] quodlibet tale Deus potest seorsum sine altero producere et conservare, igitur.