sed[1] Dei, et quodcumque iudicaveritis in vos[2] redundabit. Negligentia: Ier. 48: Maledictus qui opus Dei facit negligenter. Ignorantia: Ier. 4: Tenentes legem nescierunt me timore pellis, possessionis, infamie vel parentum. Munere: Mich. 3: Principes eius muneribus iudicabant. Hugo cardinalis in postilla super Psalterium.
Nota de dormitione sanctorum per contemplationem[3]
Ego dormio et cor meum vigilat. Can. 5. Sancti viri dum terrena omnia despiciunt, nequaquam ut torpori* vacent, ea dimittunt, sed interius laborantes, que sint illa ad que facta sunt in corde, aspicere contendunt. Neque ut torpeant, dormiunt, sed ut liberius eterna contemplentur a transitoriis rebus quiescunt. Hec Gregorius. Ego dormio. Ac si aperte mens sancta loqueretur dicens: dum a mundanis tumultibus exterius dormio, in interiori cogitatione, que sint celestia, vigilans penso. Hec Gregorius.
Nota de fide
Sine fide impossibile est quemquam placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Hebr. 9 Ad hoc quod aliquis placeat Deo oportet quod accedat ad ipsum. Iste autem accessus est per fidem. In omni autem motu et accessu mobile intendit duo, scilicet terminum motus et causam quare movetur. In accessu non ad Deum, qui est per fidem, terminus est ipse Deus. Ideo dicit: Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est unus Deus et eternus. Causa quare homo per fidem movetur ad Deum est spes remunerationis ad eterna et quantum ad hoc dicit: Et inquirentibus se remunerator fit. Ista enim duo credere, scilicet Dei unitatem et eius remunerationiem eternam fuit necessarium ad salutem semper apud omnes. Hec magister Nicolaus de Lyra in Epistola ad Hebreos super illo verbo Credere enim oportet accedentem. Item: Christus in gloria perfectissimus est in aliis causa glorie[4] inquantum Deus per modum principalis effectivi et inquantum homo per modum merentis et instrumenti convincti cum virtute suppositi. Alii autem sancti solum per modum instrumenti separati, sicut manus artificis aliter est instrumentum eius, aliter securus eius. Item: Sacerdotium Christi[5] non consistit in oblatione brutorum alium, sicut consistebat sacerdotium leviticum, sed in oblatione cordis et sanguinis Iehsu Christi sub speciebus panis et vini, sicut Melchisedech qui erat sacerdos Dei altissimi qui optuluit panem et vinum, ut habetur Genesis 14 capitulo. Hec Magistri Nicolaus de Lyra Ad Hebreos 5 capitulo.
Quies[6] aliquando accipitur prout opponitur motui in spiritualibus quo movetur spiritus[7] ad aliud per amorem et desiderium. Sic enim movetur amoribus sicut corpora ponderibus secundum quod dicit Augustinus in libro Confessionum: Amor meus pondus meum feror quocumque[8] feror et sic quies beatorum consistit in hoc quod appetitus eorum formaliter quietatur per adeptionem summi boni potentis quietare appetitum propter quod dicit Augustinus in libro Confessionum: Inquietum est, Domine, cor nostrum, donec requiescat in te. Ex quibus patet quod eadem est quies realiter Dei et beatorum, si tamen recipiatur quies obiective quia idem est obiectum beatitudinis utriusque. Si autem accipiatur formaliter differenter sicut creatum et increatum. Hic precedens.
Nota de misterio sancte crucis
Christus[9] noluit alia morte mori nisi morte crucis. Crux enim magnum misterium habet in se. Se crux in terra proiciatur per quatuor eius corma quatuor mundi partes demonstrantur et in hoc volut Dominus innuere quia non velit unam tantum partem mundi, sed totum genus humanum redimere. Si vero sursum crux erigatur, simul demonstrat celestia et terrena sive terrestria. Unde apostolus pacificans per sanguinem crucis eius sive que in celis sive que in terrenis sunt.
Item et in alio misterium, unde et apostolus auditoribus suis dicit: Orate ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Sublimitas crucis est ea pars que super capud eminet, unde designatur spes futurorum bonorum. Paulus: Sub spec eniem sancti sumus, latitudo crucis est transversum lignum, ubi brachia extenduntur. Unde dicitur in evangelio: Diligete amicum in Deum et inimicum propter Deum. Et propheta dicit: Latum mandatum tuum nimis. Et Iac. Caritas operit multitudinem peccatorum, longitudo cruics est ea pars que eminet a terra usque ad transversum lignum, unde desginatur perseverari in omnibus bonis. Et ideo dicitur in evangelio: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Profundum est ea pars crucis qui sub terra latet, per quam designatur occulta Dei iudicio. Unde Apostolus: O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, et aliis aut quis consiliarius eius fuit quando dicit nullus.
Christus[10] tertia die resurgere voluit propter misterium sancte trinitatis et quia primus homo tribus gradibus cecidit in peccatum, scilicet suggestione, delectatione, consensu, ut sicut Adam per hos tres gradus lapsus servat, ita et Dominus noster Iehsus Christus tertia die resurgere voluit ut ostenderet quod ab ipsa morte nos redemit in qua lapsi eramus propter peccatum primi hominisi.
Scientia consistit in duobus scilicet que expediunt proposito et eis que inpediunt propositum exemplum de medicina que docet sanara hominem et que docet cavere ab illis que inpediunt sanitatem. Non enim fugimus malum nisi cognitum.
Quicquid habes meriti, preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona coronat.
Nota de modis temptationis
Sciendum nobis est quod tribus modis temptatio agitur: suggestione, delectatione et consensu. Et nos cum temptamur[11] plerumque[12] in delectation aut etiam in consensu labimur, quia ex carnis peccati propagati in nobis ipsis gerimus, unde certamina tolleramus. Deus vero qui in utero virginis incarnatus in mundum sine peccato venerat, nichil contradictions in semetipso tollerabat. Temptari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momorduit atque ideo omni ailla dyabolica temptatio foris, non intus fuit. Verba sunt beati Gregorii super Evangelium omelia 11 Ductus est Iehsus in desertum.
Nota de historia
Iacob egressus de Bersabee, pergebat[13] Aran. Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo, dormunt in eodem loco. Viditque in sompnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens celum, et angelos quoque ascendentes et descendentes per eam et Dominum innuxum scale. Gen. 28. cap[14].