[149v] ligno suspenditur, quia es est ceteris metallis durabilius, et Christus per humanitatem in serpente mortuus, vivit per divinitatem quasi eneus. Vis ergo mortem evadere? Respice huc. Vis mundum spernere et carnem vincere? Respice huc. Vis damnationem effugere? Aspice huc. Vis a venenosis serpentium morsibus, idem a demonum suasionibus, quibus te pectantis ad mortem usque vulneraverunt cito sanari? Respice huc, et sanaberis.
Ceterum si in premissis etiam morum libeat gustare dulcedinem, crux nil aliud quam penitentiam seu penitendi statum mundum seque abnegantem nobis designat, de qua quidem cruce salvatorem adimus dicentem: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Duo docuit: crucem tollendam, et vestigii crucifixi amplexandam, ut quemadmodum ille[1] nostri eterna miseratus caritate pro delendis iniquitatibus crucem humeris suis imponi elegit, et impositam cora[2] subsanante se populo portare voluit, extra civitatem, ibidem cruci clavo, et reor, triplici affigendus et lancea perforandus, ita quilibet mundi contemptor verus Christi discipulus, exemplo edoctus magistri, pro suis et aliorum deflendis stelleribus tollat crucem suam, hoc est, mestum et abiectum penitentie statum humeris caritatis impulsu libens imponat, et per medium deridentis se multitudinis mundanorum constanter deferat extra urbem, extra homini frequentiam veniat in locum calvarie, fugiat in solitudinem, ibi[3] tribus clavis, qui sunt timor Dei, horror peccati, terror inferni, cruci affigatur[4]. Ibi vita carnis mortificetur et exspiret, ibi postremo sursum in aera levati cor carneum spiritualis lanceola, que est amor celestis patrie, transfigendo penitus mortificet, ut amplius quasi non vivat in carne, sed in spiritu Christi, et de se verum fiat Apostoli dictum: Vivo iam non ego, sed vivit in me Christus.
Hiis itaque atque alys saluberrimis vite spiritualis iuvamentis que devote meditantibus circa dominice passionis reliquias venerandas occurrunt, sancte commonitus Innocentius VI, nec non Karoli, Romanorum et Bohemie regis illustris, lancea et clavi custodia gratulantis, devotis supplicationibus inclinatus, considerans quod lancea et clavi dominice passionis reliquie potiores veneratione yperdulie essent dignissime. Lancea aqua equidem et sanguine lateris Christi dedicata, que nobis thesaurum preciosum de profundo cordis Dei effodit, que fontem gratiarum clausum effluere fecit, que sponsam de latere sponsi[5] formavit, que cor vulneravit redemptoris, ut cor sanaretur[6] peccatoris. Clavi siquidem sanguine Christi pretioso consecrati, quibus redemptionis hostia are salutis affigebatur; qui Deum cruci alligabant, ut sic ligati solveremur, manus redemptoris extenderunt, ut amplexarentur; qui pedes Iesu strinxerunt, ut nostri libere gradarentur; qui manus Christi santiarunt, ut nostre sanius operentur. Quibus omnibus prefatus summus pontifex persuasus et de[7] vacatione salubri accensus dignum duxit in laudem Dei et gloriam salvatoris nostri atque sui passionis venerationem gloriosam statuendum et statuendo