F.96v-s1r
Henricus de Hassia
(Edidit Luciana Cioca)

F. 96ar (cedula)


Utrum in mente hominis reperiatur distincte ymago trinitatis

Ymago distincte representat illud cuius est ymago; sed mens nostra non distincte representat trinitatem; igitur. Minor probatur, quia, si eam naturaliter et distincte representaret, per eam possemus naturaliter venire ad distinctam notitiam trinitatis, quod est falsum, igitur.

Item, secundum Augustinum 15 De trinitate, capitulo 17: “Quelibet persona divina habet illud in quo ponitur trinitatis ymago”. Unde Pater habet memoriam, intelligentiam, et voluntatem. Similiter est Filius et Spiritus Sanctus, ergo ista non magis representant trinitatem quam unitatem, cum illa sicut sunt in una, sic et in qualibet persona.


Vestigium est impressio derelicta ex transitu alicuius super vacuum vel plenum ipsum imperfecte representans. Dicitur autem imperfecte representans, quia vestigium representat aliquid sub ratione speciei, ymago sub ratione individui, sicut per vestigium distinguitur equus a bove et cognoscitur quod transiens est equus non bos. Non autem distinguitur hic equus ab illo, sed ymago distinguit, quia ymago Iovis non representat Cesarem.

Item, ymago est representativa totius et in hoc differt a vestigio, quod est representativum partis. Sed ista conformitas expressiva totius non sufficit, sed requiritur imitatio, quia, secundum Augustinum 83 Questionum, questione 50, “non omne quod simile est proprie ymago dicitur, quamvis ymago omnis sit similis”. Et questione 74: “Quantumcumque duo ova sint similia, unum non est ymago alterius, quia non est natum imitari ipsum.” Et ideo requiritur quod ymago nata sit imitari ipsum cuius est ymago et exprimere illud.