F.66R
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

F. 66r



a[1] culpa est sequela culpe, et hoc voluerunt alii dicere qui dixerunt penam peccatum non precedere. Si enim solum voluissent quod pena ut sic non precedit peccatum, tunc nulla difficultas esset. Sic enim solum laborarent in terminis. Et absque dubio hoc videtur verum et rationale quod omne malum aliud a culpa pro culpa infligatur et ergo non videtur hoc sufficere. Sed videtur michi quod posset dici quod angelus errando pecasset etiamsi nullam volitionem actualem habuisset, peccasset quidem omissive, eo quia potuit non errare et debuit intellectum sic Regi ministrare[2] quod non erraret, quia omnia requisita ad recte iudicandum[3] habuit. Item, et nos tenemur talibus cogitationibus resistere et eas omnino cavere occupando mentes nostras bonis cogitationibus.

Item[4], angelus dimittendo considerationem Dei reflectebatur super se, igitur ex hoc peccare potuit et ad hoc confert solutio seu responsio prima.

Henricus de Hassia arguit probando quod malum potuit peccatum precedere, quia si Adam non peccasset, adhuc fuissent generationes et corrumptiones elementorum, ut calefactio aque et rarefactio, et ista sunt mala nature.

Respondeo quod calefactio aque non est mala, licet sit mala aque. Unde considerando finem et ordinem universi, tunc in ordine ad illum debet aqua calefieri, rarefieri et deinde corrumpi, ut mixtum generetur, nec sequitur ‘hoc est malum aque, igitur malum’, quia bonitas et malitia consideratur[5] in ordine ad finem ultimum. Recte igitur ymaginandum sicud de ligno in machina, cum machina dissolvitur, tunc videntur seorsum multa ligna diversimode tortuosa et figurata; sed cum sunt in machina, quilibet dicit certe sic oportuerit et debuit ligna figurari propter finem exequendam quem pro machina exequi volumus.

Quarta solutio: quod Lucifer potuit se actuare per iudicium conditionale, ut ‘si ego possem esse equalis Deo, ego vellem’. Sed tamen non videtur quod multum peccasset in tali conditionali volitione.

Tertio arguitur principaliter: si sic, tunc creatura rationalis posset infinite mereri in minuta temporis seu in quantumcumque parvo tempore. Consequens falsum videtur[6]. Probatur consequentia, quia dividatur hore in medietates proportionales, tunc in prima parte proportionali potest formare volitionem meritoriam et in secunda stante eodem iudicio potest tantam volitionem elicere etiam eiusdem speciei cum priori, ita ut secunda et prima faciant unam intentionem duplam ad primam, et sic iterum tantum meretur ut in prima parte, et in tertia parte proportionali iterum tantum, et sic consequenter probatur, quia cum in instanti possit volitionem alicuius intentionis producere vel a maiori[7] in quocumque tempore assignabili et cum quelibet pars temporis sit tempus etc.

Magister Henricus de Hassia dicit quod naturaliter non possit voluntas agere nisi temporaliter, sed cum speciali adiutorio Dei potest in instanti, et per consequens in qualibet parte proportionali.

Item dicunt aliqui quod, licet voluntas in instanti possit producere, tamen instante non potest volitionem dimittere ipsa manente, ita quod non statim potest se ab actu absolvere. Primum est melius.

Magister[8] Henricus de Hassia dicit quod libertas voluntatis consistit in duobus: primo quod ceteris omnibus paribus etc. ipsa possit actum suum producere et non producere; secundo quod stante eodem iudicio ipsa potest volitionem intensiorem et remissiorem ad libitum elicere.

Item, quarto: voluntas posset mereri in instanti, tunc ipsa per actum durantem per tempus meretur infinite. Probatur, quia in quolibet instanti mereretur. Confirmatur: voluntas non meretur per actum eo quod producit ipsum, sed eo quia dilective fertur per ipsum in Deum. Secundo confirmatur, quia actus voluntatis in quolibet instanti producitur vel sic ipsa potest eundem actum in quolibet instanti producere.

Quinto: tunc creatura rationalis in quolibet tempore quantumcumque parvo posset infinitum mereri per actus specie differentes. Patet, quia in quolibet instanti potest actum producere durantem per instans et in alio instanti alium alterius speciei et quia in quolibet tempore sunt infinita instantia etc.

Sexto: tunc in eodem tempore minimissimo posset adequate mereri beatitudinem et dampnationem seu infinitam gloriam et infinitam penam. Patet, quia in instantibus alternis posset formare actus meritorios vite eterne et mortis eterne. Confirmatur, quia saltem sic posset in partibus proportionalibus alternis.

Septimo: si sic, tunc aliquis homo in ultimo instanti posset mereri vitam eternam vel eternam dampnationem, qui ante non meruisset istam vel illam.

Octavo: si angelus in primo instanti produxisset volitionem, et quia omnis volitio est intensa, ergo aliquam latitudinem totam simul produxisset. Consequens falsum, quia secundum Avempotem hoc est solius potentie infinite. Multa talia solvitur per solutionem tertii argumenti.

Nono[9]: angelus in primo instanti habuit omnia requisita ad perfecte cognoscendum Deum, igitur necessario perfecte cognovit eum sub ratione universalis bonitatis, igitur necessario dilexit ipsum. Patet ultima consequentia, quia ultimo fine presentato voluntati etc. ipsa necessario diligit ipsum secundum quod tenet probabilis philosophia.

Decimo: omne peccatum prerequiritur deliberationem etc. Antecedens probatur: omne peccatum consistit in volitione seu electione voluntatis, sed omnis electio presupponit consilium, sicut patet per rationem electorum, quia est duorum etc.

Undecimo: angelus in primo instanti fuit creatus perfectus a Deo in puris naturalibus, ergo in primo instante[10] habuit integram et perfectam naturam. Sed licet naturalia in demonibus maneant integra, sicud vult Dionysius, tamen per peccatum diminuitur habilitas naturalis ipsius nature ad bonum gratie et glorie et illa habilitas esset de integritate nature. Sic igitur peccatum facit naturam recedere a sua perfectione et integritate. Sed impossibile est naturam aliquam in eodem instanti accedere ad perfectionem et ab ea recedere sicud impossibile est calorem intendi simul et remitti etc. Vel arguatur a principio: si sic, sequitur quod angelus simul fuisset integrus et diminutus et simul accessisset ad perfectionem et recessisset etc.

Duodecimo: voluntas non est nisi boni apprehensi, vel igitur