F.157R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[157r] Item, hoc patet quia hec est falsa ista dualitas materie et anime que est homo est naturaliter corporalis, iste binarius numerus qui est homo est naturaliter corporalis, quod quelibet sit falsa videtur ex eo quod quelibet istarum unitatum est perpetua. Et maxime apparet eius falsitas posito quod materia sit essentialiter indivisibilis quemadmodum aliqui oppinates angelos ex essentialibus partibus compositos ponunt.

Item, istam concessisset Plato homo est quilibet plurimum hominum, quia singulares eius fuissent ei vere de primo et tertio modo, puta ista universalis homo est communis pluribus; et iste universalis homo, qui est Sor, est communis pluribus. Et tamen descendendo ad singularia iuxta quartum modum manifeste singulares essent false, puta ista omnis res que est homo vel homo est plures homines, et ista et ista res, demonstratis Sor et Plato. Similiter iste due essent false isti homines qui sunt universalis homo sunt quilibet plurimum hominum, ista dualitas que est universalis homo est quilibet plurimum hominum.

Item, de ratione distributionis universalis est ut sub distributione ad huiusmodi singularia descendatur copulative, tunc sequitur quod remoto signo distributivo sub subiecto debeat fieri descensus distinctive eque extensus ad omnia singularia, quia notum est quod ad quecumque singularia descenditur sub distinctione copulativa, ad eadem descenditur sub subiecto eadem remota distributione disiunctive. Falsitas patet, quia tunc hec esset vera homo viator naturaliter est perpetuus[1]. Patet, quia disiunctiva esset per ista singularia iste numeris qui est homo, est naturaliter perpetuus, et quidquid sit de dictis exemplis oportet catholicos istam concedere essentia divina producit, si universaliter de ratione distributionis est descendere ad singulares de quarto modo. Patet, quia ista indefinita haberet multas singulares tales veras istas ista res que est essentia divina producit, iste filius qui est essentia divina producit, etc., igitur cum ad veritatem indefinite sufficiat viris unius eius singularis, sequitur, cum huiusmodi propositiones sunt eius singulares, quia ipsa absolute est concedenda, quod non est verum, igitur.

Sequitur corollarie quod de forma distributionis est ut fiat descensus sub ea ad singulares de tribus primis modis, quia regulantur in istis tribus modis in omni materia quelibet singularis est vera universali existente vera, et nulla erit vera indefinita existente falsa. Et secundum hoc quelibet singularis istius indefinite essentia divina produci, est falsa, quia ista ista essentia a producit, hec essentia que est pater, hec essentia que est trinitas, producit, etc. Item, hec propositio hec res que est essentia divina producit non est singularis, aut quomodo istius omnis res que est essentia divina producit, sed istius omnis res que est essentia divina producit, sed bene iste terminus singularis complexus hec res que est essentia divina. Et ex hoc non sequitur quod sit eius singularis que requiratur ad verificationem propositionis universalis, quia plurimi termini verificantur bene de singulari termini communis, quorum nullus est terminus singularis ut ly animal de ly iste homo, sed est singularis eius quod est dici de omni universali requisiti ad hoc ut sylogismi fiant formales. Ut enim formaliter silogisetur, oportet denotari predicatum, verificari de omni termino singulari vel communi, complexo