scilicet quoad fugam mali, declarant doctores communiter sic: malum est duplex, videlicet culpe et pene; culpe triplex, puta originale, et actuale, et actuale veniale. Et secundum hoc triplex malum culpe fugandum habemus tria sacramenta, scilicet baptisma (contra originale), penitentiam (contra actuale mortale), et extremam unctionem (contra actuale veniale). Malum autem pene, quod incurrimus propter malum culpe, est quadruplex. Nam, ut ait venerabilis Beda, propter peccatum patimur quadruplicem penam, scilicet ignorantiam, malitiam, infirmitatem et concupiscentiam. Malum prime pene est in ratione, contra quod datur sacramentum ordinis, quia, ut habetur Mal. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt de ore. Secundum est in voluntate, contra quod est sacramentum eukaristie. Tertium est in irascibili, contra quod est sacramentum confirmationis. Quartum est in concupiscibili, contra quod est sacramentum matrimonii.
Antecedens autem quoad secundam partem, scilicet quoad prosecutionem boni: sufficientiam septem sacramentorum doctores sic assignant quod tria eorum promovent ad tres virtutes theologicas, utpote baptismus ad fidem, eukaristia ad caritatem, extrema unctio ad spem. Reliqua vero quattuor iuvant ad virtutes cardinales, scilicet ordo ad prudentiam, penitentia ad iustitiam, confirmatio ad fortitudinem, et matrimonium ad temperantiam. Bonaventura dat adhuc tertium modum assignandi sufficentiam sacramentorum, scilicet inquantum sacramenta sunt arma militantis Ecclesie, iuxta illud Cant. 4: terribilis ut castrorum acies ordinata. Sed de hoc transeo causa brevitatis.
Tertia pars conclusionis, scilicet ‘quod sacramenta se habent’ etc., patet, nam eukaristia preeminet in esse, matrimonium in signo, quia signat unionem Christi sponsi ad Ecclesiam sponsam, baptismus in effectu, confirmatio in dignitate ministri, quia a solis episcopis confertur, penitentia in frequenti peccatorum remissione preeminet, etc. Unde versus: “Maior in effectu baptismus, corpus in esse, coniugium signo, maiori chrisma ministro”.
Prima propositio collateralis[1]: quamvis institutio septem sacramentorum Ecclesie ad salutem hominum non fuerit absolute necessaria, ipsa tamen utilis fuit et congrua.
Secunda: sacramentum non habet efficaciam vi institutionis sue precise, sed potius ex determinatione voluntatis divine.
Secunda conclusio[2]: Celestis eukaristie spiritualis alimonia est humanorum spirituum inter sacramentales refectiones potissime vegetativa.
Pro declaratione huius conclusionis est advertendum quod, sicut homo compositus ex duabus substantiis, scilicet animali (corporea) et spirituali (incorporea), indiget multiplici nutrimento corporali, ut pars corporea possit valide in suas operationes, ita proportionaliter pars hominis spiritualis ex peccato infirma facta variis indiget fomentis spiritualibus, precipue sacramentorum legis gratie per Christum merito passionis sue de celo allatis, inter que precipuum est panis ille vivus qui de celo venit, scilicet eukaristia, que ideo speciebus rerum quibus nutrimur occulte contenta est, ut intelligatur spirituale alimentum precipuum spiritus humani.
Secundo sciendum quod, sicut duplex est opus vite corporalis, scilicet generare sibi simile pro conservanda specie et nutrire seu nutrimento uti pro conservatione individualis vite, sic
[1]prima propositio collaterialis] corollarium add. in marg. ms.
[2] secunda conclusio] in marg. ms.