F.89R
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)

F. 89r


(nota in supera marg. ms.)


¶1 Cor. 10: Sive manducatis, sive bibitis vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, id est in laudem Dei, scilicet cum invocatione creatoris ut actibus et conversatione vera laudetur Deus. Augustinus Super Psalmum, capitulo 61, et ponitur in glossa super verbo predicto: ‘Si ergo quod manducas et bibis ad refectionem corporis sumisque reparationem membrorum, gratias agens ei qui tribuat cibus tuus et potus laudant Deum’. Hec glossa Augustini.



fidei vel notitie de Deo undecumque habite, ut sunt orare, Deum laudare, celebrare, ieiunare etc. Adhuc de istis actibus quidam cadunt sub obligatione status vel spiritualis beneficii, quidam vero non, sed relinquitur in arbitrio hominis eos facere vel non facere.

Actus prime differentie non referuntur in fines ab hiis qui eos faciunt. Actus secunde differentie in Deum referuntur et referri debent, licet mediate, qualiter tamen a plurimis minime in ipsum referuntur, sed[1] magis ad aliud, nescio quam naturam sibi velut deam constitutam. Actus vero differentie tertie in Deum maxime referri solent et immediate.

Actus primi modi, sicut quibusdam videntur, nec sunt boni, nec mali moraliter, eo quod indeliberate fiant, sine relatione ad finem, et sic non indisponunt animam. Sed si forte de aliquibus talibus repente transeuntibus illud sit verum, nihilominus si homo talibus diu aut crebre se occupet, peccat venialiter et quandoque graviter si occupetur in huiusmodi pro[2] loco et tempore quibus alios actus utiles tenetur facere aut eque faciliter facere posset. In hoc enim casu peccat homo obmittendo quod pro tunc ratio vel lex iubet potius agendum. Sicut et hoc innuisse videtur Salvator ubi dixit: Amen dico vobis de omni[3] verbo otioso quod locuti fuerint homines super terram reddent rationem in die iudicii[4]. Si ita est de verbo otioso, cur non et a fortiori esset similiter de actu otioso? Item, si Deus sic instituit naturam irrationalem, quod omnis res agens naturaliter non libere facit omnem suum motum et actum propter aliquem finem, quomodo excusabitur a peccato rationale agens in aliquibus suis actibus, nullum finem sibi prestituens?

Presertim cum ratio sibi tamquam directrix ad hoc data sit, ut per eam omnes actus suos liberos in fines debitos ordinet et rationabiliter fieri disponat ne precipitanter sine ratione in illos ut bestia prorumpat. De materia de relatione in finem actuum secunde et tertie differentiarum; hoc verum est, quod dupliciter in finem referri vel ordinari solent. Quia vel actu, vel habitu aut, quod verius est, actuatur vel dispositive seu interpretative. Hoc dico notanter, quia multi sunt qui adhuc numquam plene ad cor reversi actuali consideratione ordinaverunt aut retulerunt in finem ultimum actus publicos quos faciunt et fecerunt et maxime non eos qui sub secunda differentia cadunt, qui sunt commedere, bibere, dormire etc., sed faciunt huiusmodi nichil ultra communem animalium consuetudinem aut necessitatem de relatione talium in Deum cogitantes. Et ergo illi non possunt dici habitualiter referre actus tales in finem ultimum, quia ubi numquam precessit actus, non est relictus aliquis habitus. Et ergo tales, si in caritate sunt, magis proprie dicuntur actus suos referre in finem interpretative, quia sic sunt dispositi fide et caritate, quod si advertenter cogitarent de finibus singulorum actuum suorum aut de illis interrogarentur, responderent se commedere, bibere, dormire et similia facere immediate ad sanitatem et confortationem virium corporis et si quare sanitatem velint[5] inquireretur, dicerent ut operationes virtutum, quibus felicitas acquirenda est, plenius et expeditius perficere potest in gloriam Dei.

Sed quod maioris peccati est inveniuntur etiam qui circa actus etiam tertio modo dictos nichil umquam actualis considerationis habuerunt de referendo illos ad Deum, sed quod faciunt etiam tales actus ex consuetudine cum aliis. Vel faciunt, quia sunt ratione status vel beneficii alicuius ad eos obligati, ita quod si consuetudo non curreret aut beneficium non esset vel status cui actus tales adiuncti sunt, eos non facent. Qui tales sunt, nisi actus quos qualicumque inentione inceperunt ad cor reversi actuali consideratione ordinent ad Dei laudem et honorem de cetero a se continuandos frustra se in illis fatigant, quia modicum vel nichil exercendo eos mereri videntur. Advertendum est ergo unicuique homini diligenter et examinandum partialiter ne in multis frustra se fatiget[6], referat omnem actum suum et omnia opera que facere consuevit sive sint de secunda, sive de tertia differentia. Si nesciat quorsum referri debeat, discat[7] ab apostolo qui docet et hortatur omnia ex caritate, omnia finaliter ad gloriam Dei mediate vel immediate facienda esse[8].

In hoc enim unius Dei veri cultores differunt et semper differebant a gentibus a cultu veri Dei alienos. Hoc etiam est verum in quo differenter referunt actus in finem ultimum illi qui sunt in erroribus et peccatis mortalibus et illi qui sunt in gratia Dei vel caritate. Constanter enim tenendum est quod, licet exeuntes in peccatis mortalibus referre possint voce et eorum opinione et sepe referant finaliter actus suos in Deum, tamen relatio illa informis est Deo ingrata nec fit ex caritate, qua Deus vere diligitur super omnia. Quantum peccatores etiam referant ore et eorum estimatione actus suos finaliter in Deum manifestum est in hereticis et iudeis qui putant se caritatem pre aliis habere et in omnibus que agunt obsequium prestare Deo; et sic omnia ex caritate et propter Deum se agere credunt, qualiter tamen secundum virtutem Deo grate non faciunt.

Ratio est, quia si diligerent Deum vere[9] super omnia ex caritate, tunc utique diligentissima disscussione vite sue et omnium que credunt et agunt laborarent iungiter, ut in nullo Deo rebellarent aut in ipsius quacumque mortali offensa essent. Hoc autem, quia non faciunt qui in peccato mortali sunt, ideo, licet eorum estimatione


(nota in infera marg. ms.)

¶ Sequitur quod quicumque non ordinet peccet mortaliter. Ergo qui dormire suum etc. Responditur quod omnia debemus in Deum ordinare actu vel habitu etc.