[138r] Multiplicate sunt infirmitates eorum, post acceleraverunt, Ps. Inple facies ignominia et querent nomen tuum, Domine[1], Ps. 82.
Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem absolvere, quos auctorem nostrum [2] cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare, que nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa iam cognoscitur confessione peccati. Unde et ipsi [3] huic mortuo Lazaro nequaquam dicitur “revivisce”, sed “veni foras.” Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsus latet, in suis penetralibus occultatur. Sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur “veni foras”, acsi aperte cuilibet mortuo in culpa[4] diceretur: “cur reatum tuum intra conscientiam abscondis, foras iam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem iaces.” Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator; venientem vero foras solvant discipuli ut pastores Ecclesie, ei penam debeant admonere quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. Hec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesie vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne[5] is qui subest, et cum iniuste fortassan ligatur ipsam obligationis sue sententiam, ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari metuat vel iniuste ne pastoris sui iudicium temere reprehendat, ne si et iniuste ligatus est, ex ipsa tumide reprehensionis superbia culpa que non erat fiat. Verba sunt beati Gregorii super Evangelia, omelia 26, “Cum esset sero die illa.”
Nota[6] de misericordia Dei
Ubique nobis occurit superna medicina, quia et dedit homini precepta[7] ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia ne desperet. Adest testis divine misericordie hec ipsa de qua loquimur Maria, de qua Phariseus dum pietatis fontem vellet obstruere dicebat: hic si propheta esset, sciret utique que et qualis est mulier que tangit eum, quia peccatrix est. Sed lavit lacrimis maculas cordis et corporis, redemptoris sui vestigia tetigit, que sua itinera prava dereliquit. Tantumque apud eum locum gratie invenit, ut hunc quoque apostolis eius, videlicet nunciis, ipsa nunciaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam conditoris, qui nobis velut in signo ad exemplum[8] penitentie posuit eos quos per penitentiam vivere post lapsum fecit? Perpendo etenim Petrum, considero latronem, aspicio Zacheum, intueor Mariam et nichil in hiis aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et penitentie exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis, aspiciat Petrum, qui amare flevit, quod timide negavit. Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit. Aspiciat latronem qui et in ipso mortis articulo ad vite premia penitendo pervenit. Alius avaritie estibus anhelans aliena diripuit. Aspiciat Zacheum, qui si quid alteri abstulit, quadruplum reddidit. Alius libidine igne succensus, carnis munditiam perdidit. Aspiciat Mariam, que in se amorem carnis igne divini amoris exarsit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris, quos imitari debeamus obicit, ubique exempla sue misericordie opponit. Mala ergo iam displiceant vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes paratus est penitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis, renascamur ex lacrimis. Itaque sicut modo genite infantes lac concupiscite. Verba sunt beati Gregorii super Ewangelia, omelia 25 in fine, “Maria stabat ad monumentum foris plorans.”
Quidquid[9] sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos iam per penitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed iam capillis lacrimas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hec in redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum, ut totum Deo serviret in penitentia, quidquid in se Deum contempserat in culpa. Verba sunt beati Gregorii super Ewangelia, omelia 33, “Rogabat Ihesum [10] quidam Phariseus ut manducaret cum illo.” De sancta Maria Magdalena.
Nota quomodo verbum Dei est ubique
Non enim pars unigeniti venit in corpore, nec se ipse divisit, ut dimidius apud Patrem et dimidius esset in virgine, sed totus apud Patrem et totus in virgine, totus in sinu Patris, totus in humano corpore, non relinquens superiora, venit querere terrena, que in celis sunt conservans et que in terra sunt salvans. Ubique omnipotens, inscissus [11], indivisus, hic sanctus unigenitus Deus. Sicut enim hoc verbum humanum et corporale immissum in auribus plurimorum non dividitur per singulos ut pars sit in alio et pars sit iterum in alio, sed in omnibus integrum et plenum habetur, ut in uno quoque totum sit quanto magis verbum Dei unigenitus ubique totus est in celo et in terra, apud Patrem et in virgine? Et non dividitur ut dictum est, neque scinditur, neque in partes efficitur, sed totus totum tenet, totum implet, totum illustrat et possidet. Verba sunt ad Gregorium super “Cum esset desponsata.”
Lassati[13] sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Viam autem Domini ignoravimus[14]. Quid nobis profuit superbia aut diviciarum iactantia quid contulit nobis. Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuncius percurrens, et tamquam navis que pertransit fluctuantem aquam, cuius cum preterierit non est vestigium invenire, Sap. 5.
Vasa[15] figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis, Eccles. 27. Bona est oratio cum ieiunio et elemosina magis quam thezauros auri condere, quoniam elemosina a morte liberat, et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam. Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te, Tob. 12[16].