[58br+50av]
In[1] oppositum est illud Sophonias: Arguitur Sophonie 1: dies illa, dies ire et etc.* Psalmus ascendit Deus in iubilatione.
Questio: Utrum qualiter Christus ascendit in celum, taliter <ven>turus* sit ad iudicium[2].
Conclusio prima: Licet corpus Christi virtute propria natuali non potuerit <cel>os ascendere, idem tamen corpus virtute divina celos ascendisse fidelis quilibet habet concedere.
Corollarium primum: Pro nostrorum omniumque salute Christus celos <ascen>derit* propria virtute[3].
Corollarium secundum: Sicud Christi ascensio gloriosa sibi fuit conveniens, sic n<ostre>* saluti convincitur fuisse expediens[4].
Conclusio secunda: Christum super omnes celos ascendisse et ad de<xter>am patris sedere a qualibet catholico fideli firmiter debet credi[5].
Corollarium primum: ex dictis doctorum est credibile corpus Christi in <celo>* empireo esse.
Corollarium secundum: Celum empireum esse supremum atque locum <beato>rum* est communis doctorum[6] doctorum.
Conclusio tertia: In eadem natura humana gloriosa in qua Christus <a>scedit in celum, venturus creditur ad iudicium.
Corollarium primum: Christus non tantum iudicabit in natura divina se<cundum> quam est creator, sed etiam in humana secundum quam est redemptor.
Corollarium secundum et responsivum: Stante intellectu sano positionis est <…> pars affirmativa questionis[7].