F. 68r
quod composito non est essentiale parti inniti eo quod composito non est essentiale esse compositum, quia compositum potest esse et non esse compositum, ut, si ipsum in partes aliquas aut omnes resolvatur, concederem tamen bene ut sic essentiale est sic inniti, id est quod sequitur bene: compositum est, igitur ipsum innititur partibus.
Similiter notandum michi videtur de li ‘humanitas.’ Si li ‘humanitas’ solum aptum est supponere pro materia et anima humana simul coniunctis, tunc non est dubium quin sit terminus accidentalis. Patet hoc, quia, cum anima separatur a corpore ambobus manentibus, tunc clarum est quod ea significat. Sed quod non supponit pro eis hoc non est nisi propter connotationem totalitatis aut unionis constitutive.
Et ergo similiter dicerem quod humanitati non est essentiale esse humanitatem, quia humanitas potest esse quod non sit humanitas, ut si materia et forma[1] separentur ipsis manentibus, et sic dicerem quod humanitati non est essentiale inniti anime. Sed concederem quod humanitati ut sic essentiale est etc. Sed si capitur li ‘humanitas’ pure substantialiter aut metaphysicaliter et[2] absolute, tunc anima et materia essent humanitas. Et sic dicerem quod nec humanitati ut sic est essentiale alicui inniti etc.
Decimo quarto[3] sequitur quod ex[4] omnibus rebus mundi posset unum per se fieri. Hoc oportet concedere, sed cuius speciei esset certe baptizetur.
Decimo quinto[5]: si quelibet creatura posset aliam desuppositare, tunc posset fieri transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Probatur consequentia et sit quod Socrates existens homo desuppositetur; tunc hec humanitas est homo et post desuppositationem non est homo. Hic igitur est transitus de contradictorio etc., et nulla est mutatio. Probatur hoc, quia aut talis mutatio est de affirmato in affirmatum, vel de negato in negatum, vel[6] de affirmato in negatum, vel de negato in affirmatum; sed nulla talis etc. Consequentia bona. Maior patet sufficienti divisione. Argumentum petit qualis mutatio sit suppositatio et desuppositatio.
Henricus de Hassia dicit quod desuppositatio est partim acquisitiva et partim deperditiva, et consequenter partim de negato in affirmatum, et partim de affirmato in negatum, quia creatura unibilis vel assumptibilis deperdit subsistentiam propriam et acquirit alienam. Unde ymaginari oportet quod humanitas, cum per se subsistit, ipsa innititur sibi ipsi suppositaliter seu habet reditionem ad se et, cum ab alio suppositatur, innititur alteri. Et sic secundum substantiam eam habet se intrinsece aliter et aliter, et tales modi quibus aliter et aliter se habet illi acquiruntur et deperduntur in illis mutationibus; non tamen pono quod illi modi sint res substantie superaddite, sed quia taliter primo se habet et post hoc non. Et post hoc aliqualiter se habet qualiter prius se non habuit. Et ille alteritates alteritates acquiruntur et deperduntur, igitur mutatio talis est inter talia.
Henricus de Oyta dicit quod est mutatio ad substantiam non secundum quidditatem eius, ita quod aliquid eius acquiratur vel perdatur[7], sed ad qualitatem substantie. Et hoc potest intelligere ut prius, id est ad alteritatem eius vel ad aliqualiter se habere etc. Si tunc econverso natura desuppositata suppositaretur suppositate proprie, fieret mutatio proportionalis econverso.
Decimo sexto[8] queritur quare Christus[9] improprie dicitur compositus?
Respondit Henricus de Hassia quod tripliciter potest dici compositus. Uno modo quia vi unionis ypostatice ydeomata nature assumpte communicantur persone suppositanti, et quia natura assumpta est corporea et est composita, ideo etiam Verbum seu Christus dicitur compositus. Secundo modo Christus dicitur compositus quia subsistit in duabus naturis: divina et humana. Tertio modo sic: ex quo esse Christum non potest esse nec stare sine concursu pluralium naturarum ad personam unam, ideo Christus dicitur compositus ex eis quia de ratione formali esse Christum est quod ille nature concurrant, non quod assumat in se illas naturas sicud personas assumitur in essentiam compositi proprie dicti; sic igitur quodammodo ex istis Christus dicitur resultare sicud totum ex partibus. Vel dicitur quod ad esse Christum requiritur compositio proprie dicta, scilicet anime et corporis, vel partium corporis inter se.
Decimo septimo[10]: eadem sunt principia compositionis et resolutionis. Volo igitur ut fiat resolutio ita ut Verbum dimittat humanitatem, tunc ibi est resolutio; ergo ibi prius erat propria compositio ex duabus naturis. Dic quod nulla resolutio fit ibi, quia quidquid prius fuit ad hoc est et nullum compositum resolvitur. Manet enim et Verbum et humanitas, sed fit bene ibi separatio duorum unitorum.
Decimo octavo[11]: Christus est indivisibilis, ergo non est compositus. Antecedens notum est, cum Christus sit Deus qui est substantia simplicissima. Probatur consequentia sic arguendo: Christus est indivisibilis, igitur Christus est non divisibilis ab eternitate etc. Ultra: Christus pro quolibet tempore presenti est non divisibilis, igitur Christus non est divisibilis ab affirmativa de predicato infinito etc. Ultra: Christus non est divisibilis, igitur non est compositus, cum quodlibet compositum sit resolubile et divisibile in ea ex quibus componitur.
Nota de predicatis que ratione humanitatis attribuuntur Deo[12]
Aliqui negant illam consequentiam ‘Christus est Deus, igitur est indivisibilis,’ nisi addatur ‘secundum divinitatem.’ Sed videtur michi quod simpliciter debeat concedi quod Christus est indivisibilis. Sed notandum quod, cum predicata nature humane ratione communicationis ydiomatum predicantur de persona divina que dicunt imperfectionem vel que repungnant predicatis que Deo simpliciter conveniunt, tunc oportet a parte predicati semper subintelligere ly ‘secundum humanitatem,’ licet ad veritatem propositionis non oporteat semper exprimere. Ratio est quia talia non debentur Deo nisi secundum humanitatem. Per hoc dico quod illa propositio ‘Christus est compositus’ conceditur; sed in mentali li ‘compositus secundum humanitatem’ est predicatum.
Per hoc ad argumentum concedo quod Christus est indivisibilis et quod ipse est non divisibilis. Et cum arguitur ‘igitur Christus non est divisibilis,’ respondeo dubitando consequentiam. Si enim li ‘divisibilis’ capitur simpliciter nichil subintelligendo, concedo[13] consequentiam et consequens. Si vero subintelligitur li ‘secundum humanitatem,’ nego consequentiam, quia stat Christum esse indivisibilem simpliciter et cum hoc divisibilem secundum humanitatem.
Decimo nono[14]: sed contra illam solutionem arguitur fortissime, quia illa est simpliciter concedenda ‘Christus est homo’ tenendo solum li ‘Christus’ pro subiecto propositionis et solum li ‘homo’ pro predicato et nichil plus subintelligendo, ergo etiam illa debet simpliciter concedi ‘Christus est compositus,’ nichil plus a parte predicati subintelligendo. Probatur consequentia, quia sicud Christus est compositus ratione humanitatis, sic etiam est homo ratione humanitatis. Vel sic quia, si oporteret addi li ‘secundum humanitatem’ in secunda, hoc esset ideo quia compositio debetur secundum humanitatem; sed propter eandem causam oporteret etiam addi in prima, quia Christus etiam est homo secundum humanitatem et propter humanitatem, ita quod non videtur ratio quare in una oporteret subintelligere et non in alia.
Confirmatur, quia ratione unionis ypostatice omnia ydiomata inseparabiliter communicantur persone divine, igitur omnia predicata talia debentur sibi eodem modo.
Hic dixerunt Henricus de Hassia et Henricus de Oyta quod in illa ‘Christus est homo’ subintelligeretur ‘secundum humanitatem.’