[f. 25v] sicut sub excessu divitiarum et prosperitatis pauci sunt electi, ita sub excessu miserie et adversitatis. Hoc probabiliter deduci potest ex precedentibus, quia, si convenienter securius est a sufficientia temporalium deficere quam ea excedere, sequi videtur quod etiam excessive in illis deficere securius sit quam excessive habundare.
Quarto apparet probabiliter quod sub duobus excessibus, videlicet mundane prosperitatis et mundane adversitatis, pauci sunt electi respectu eorum qui militant sub statu mediocritatis, licet putem probabiliter plures electos esse sub statu extreme calamitatis quam sub statu summe terrene felicitatis. Et[1] hoc de causa prima ex parte bonorum se tenente, quare sub gubernatione Dei rationabiliter mali plurimum habundant bonis, in quibus boni deficiunt aut minus necessitate habent. Sed est et alia eiusdem rei causa ex parte electorum se tenens, videlicet multiplex profectus ipsorum[2] ex opulentiis et presidentiis ac prosperis successibus malorum. Pro[3] quo est notandum quod Deus moderatur effectus et eventus qui eveniunt in isto mundo secundum exigentiam salutis electorum. Quomodo vero et quibus modis hoc fiat, particularius discutiendum est.
Pro quo est advertendum quod electi sunt in multiplici differentia seu multiplicis status. Quidam enim ipsorum sunt de presenti infideles et quidam fideles. Adhuc fidelium quidam sunt iusti, quidam in statu mortalis peccati. Iustorum adhuc alii sunt incipientes, alii in bono proficientes; alii vero iam perfecti. Similiter eorum qui sunt in peccato, tres sunt gradus, quia alii primo incipiunt esse mali, alii crescunt in malitia, et alii sunt quasi obdurati in peccatis. Hiis animadversis manifestum est quod salus electorum non solum exposcit ut eis occasiones peccandi subtrahantur, de quibus in deductione priorum cause dictum est, sed ultra hoc exigit electorum salus: primo, ut errantes reducantur ad veritatem et iniusti ad equitatem; exigit secundo ut iusti imperfecti in fide et virtute perficiantur[4] donec attingant gradum meritorum beatitudini correspondentem, ad quem sunt predestinationis gratia preordinati. Adhuc saluti electorum expedit, ut penas quas in purgatorio soluturi essent potius hic exsolvant tolerando molestias breves et leves quam ibi diuturniores et valde graviores.
Ratione ergo primi, quod salus electorum expostulat, expedit eis ut iuxta eorum qualitatem et conditionem variis tribulationibus et molestiis quasi quibusdam stimulis frequentius tangantur et moveantur donec tandem ad cor reversi exurgant a sompno erroris aut peccati.
Iterum, ratione secundi, idem expedit electis presentialiter iustis, quia resistendo adversariis veritatis perficiuntur in fide, certando cum inimicis iustitie augentur in virtute, cautiores fiunt prudentia, firmiores contra adversa, securiores de perseverantia, et propinquiores ad premia celestia.
Et quando quoad tertium pacienter tolerando adversitates et tribulationes varias in hoc mundo, solvunt hic levius quod graviter passuri erant post huius vite transitum in Purgatorio. Sed ne aliquis putet quod Deus solum tribulationibus pellat electos qui sunt in peccatis aut erroribus ad iustitiam et veritatem.
Est[5] advertendum quod etiam aliis viis et modis variis ad huius perveniunt. Perveniunt enim quidam eorum ad hec interna Dei inspiratione, quidam exteriori[6] quadam impulsione, quidam beatorum largitione, quidam sufficienti persuasione, quidam exemplari ammonitione, quidam mirabilium visione. Primum fit quandoque sine ministerio hominis a Deo immediate[7] vel bonis spiritibus. Secundum fit congruis tribulationibus. Tertium, beneficiorum inpendiis. Quartum, predicatione veritatis. Quintum, monstratione sanctitatis. Sextum, ostensione operum divine potestatis. Istis sex mediis et modis consuevit Deus optimus mundi rector peccatores, electos, et prescitos misericorditer provocare ad veritatem et equitatem. Primo tamen et principaliter istis modis et viis saluti electorum ordine providit sue glorie congruenti pro tertia via reductionis, que secunde opponitur. Est hic notandum quod sicut Deus aliquis impellit ad se beneficiis, quando videlicet non obstante ipsorum malitia supereffluenter dat eis de temporalibus faciens eos in omnibus prosperari et eis omnia ad nutum evenire, ut tandem ammirati et stupefacti de nimia bonitate Dei cessent a peccatis, quibus ipsum offendunt, qui eis sua beneficia tam largiter impendit. Isto modo Guillelmus Parisiensis in libro De universo narrat quemdam magnum virum apud regem Francie fuisse conversum ex toto ad Deum etc.
Ecce quomodo electi presentialiter mali etiam quandoque ex largitate temporalis beneficentie convertuntur ad iustitiam. Recipiunt itaque electi quandoque illo modo et quandoque alio, profectum ex habundantia temporalium ipsis a Deo concessorum. Unum, quod de raro contingentibus, ut quis ratione habundantie temporalium, amplius ad Deum inardescat. Raro enim hoc vel numquam in Scripturis invenitur, sed invenitur celeberime quod homines divites facti aut in sublimi positi, in bonis huius mundi habundantes superbiunt, ad Deum tepescunt, eius obliviscuntur, ab eo se avertunt, sicut scriptum est: incrassatus est dilectus etc. Et alibi de malis huius vanitatibus dictum est: tenet eos superbia etc.
Iterum, Dominus per Is. 1[8] dixit: filios enutrivi[9] et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Et ita de innumeris talibus Scripture passibus.
Econtrario autem quod paupertas et tribulatio ad Deum ardentius recurrere faciant, Scripture plene sunt: multiplicate sunt infirmitates etc. Imple facies eorum ignominia. Et iterum: cum occideret eos, querebant etc. Nusquam[10] invenitur ‘cum ditasset eos aut cum exaltasset eos, amplius conversi sunt ad Deum, ardentius amaverunt eum, et sollempnius glorificaverunt’. Sed que est causa quod homines minus moventur ad Deum ex beneficiis sibi collatis quam ex tribulationibus sibi illatis? Cum tamen primum sit naturalius (quilibet enim magis movetur ex beneficiis ad benefactorem quam ex miseriis illatis ad eius superiorem), non video que alia causa sit nisi humane nature corruptio qua excecante homo bona que habet non considerat, sicud deberet, in ratione beneficiorum Dei, sed ea vel industrie sue, [f. 26r]