De humilitate virginis Marie
Bernardus[1] in sermone De nativitate virginis gloriose, “Creatoris matrem”, prope finem, dicit: “Tu enim Spiritum elationis ea virtute humilitatis complosisti[2], quam in te ita respexit Dominus, ut ipsius merito super omnes choros angelorum sublimari dignam estimaverit. Nunquam enim super omnes sublimata ascendisses, nisi prius infra omnes homines humiliata descendisses”. Et infra: “O, Maria! Tu nec quidem nominari poteris quin accendas, nec cogitari quin recrees corda diligentium[3] te”.
De ipsius virginitate
“In laude tua omnis lingua balbutit” – Bernardus, ubi supra.
In sermone predicto: “Tu et ardorem vetite concupiscentie virtute in virginea carne tua eatenus extinxisti, ut is in cuius conspectu astra non sunt munda, tante munditie carnem tuam indicaverit, ut etiam sue divine puritati eam agglutinare non despexit”.
Et Super Missus est, omelia 3: “Michi autem pro minimo est quod hominibus displiceo, dum me possem castam exhibere Christo. O, virgo prudens! Q, virgo devota! Quis te docuit Deo placere virginitatem ? Que lex, que iustitia, que pagina Veteris Testamenti vel precipit, vel consulit, vel hortatur in carne non carnaliter vivere et in terris angelicam vitam ducere? Unctio docebat te de omnibus et sermo Dei vivus et efficax, ante tibi factus magister quam filius, prius instruxit mentem quam indueret carnem”.
Et infra, Que cum audisset, turbata est in sermone eius: “Solent virgines que vere sunt virgines, semper pavide et numquam esse secure; et ut caveant timenda, etiam tuta pertimescere, scientes se in vasis fictilibus thesaurum portare pretiosum, et nimis esse arduum vivere angelum inter homines, et in terris more celestium conversari, et in carne celibem vitam agere”. – Hec Bernardus.
Et sermone 2 De epiphania Domini, “Necessarium nobis videtur, fratres”, prope finem dicit: “Nam et pueris simplicitas naturalis et cognata virginibus verecundia est”.
“Neque enim desperemus quando quidem ipse celestis habitator patrie et creator noster huius castelli angustias non refugit. Sed ad quid dicemus eum intrasse castellum? Etiam in angustissimum uteri virginalis diversorium introivit. Mulier quedam excipit illum in domum suam. Felix mulier que iam non exploratores Iericho, sed potius expungnatorem fortissimum stulti illius qui vere ut luna mutatur, non legatos filiorum Israelis, sed ipsum magis suscipere meruit verum Iesum Dei Filium. Felix, inquam, mulier cuius domus a Salvatore inventa est munda quidem, sed plane non vacans. Quis enim vacuam dixerit quam salutat angelus: “plena gratia”? Sed etiam adhuc superventurum in eam asserit Spiritum Sanctum. Ad quid putas nisi ut impleatur? Ad quid, nisi <ut> inveniente nobis quoque superplena et superfluens fieret? Utinam fluant in nos aromata gratiarum, ut de plenitudine tanta omnes accipiamus! Ipsa est namque mediatrix nostra, ipsa est per quam suscipimus misericordiam tuam, Deus; ipsa est per quam et nos dominum Iesum in domos nostras accipimus. Intret ergo domum Salvator, et frequenter visitet eam” – Verba sunt Bernardi, De assumptione virginis, “Intravit Iesus”.
Item, in sermone <De assumptione eius>, “Hic totum”: “Universus pulvis pigmentarius est in virgine congestus, quia in ea virtutum conventus reverendum thalamum sibi consecravit; etsi in ceteris per partes affluit, Marie tamen tota plenitudo gratie supervenit”.
Bernardus, in sermone De ipsius nativitate, “De gaudiis”: “Hodie nata est illa per quam omnes nascimur, cuius speciem concupivit Omnipotens, et in qua Deus posuit thronum suum. Ipsa est thronus ille mirabilis, de quo hystoria legitur in hec verba: Fecit rex Salomon thronum de ebore grandem. Felix thronus, in quo sedet dominator Dominus; in quo et per quem non solum omnes, sed et omnia renovantur!” Infra: “Quid grandius virgini Maria, que magnitudinem summe divinitatis infra sui ventris conclusit archanum? Attende seraphim et nullius superioris nature supervola dignitatem, et videbis quidquid maius est, minus virgine, solumque opificem istud supergredi.
Et vestivit eum auro fulvo nimis. Aurum omnibus metallis pretiosius est, intellige divinitatem Dei, omni preeminentem mundo, omnia gubernantem. Hac vestita est, ymmo supervestita est mater Altissimi, totamque virginitatem tota illa indissolubilis natura largitoris gratia superfundit”. Et infra: “Virgini Marie inest Deus ydemptitate, quia idem est quod illa. Hic taceat et contremiscat omnis creatura, et vix audeat aspicere tante dignitatis immensitatem. Dominus tecum, inquit angelus. Habitat in angelis Deus, sed non cum angelis, Deus, quia cum illis non est eiusdem essentie. Habitat Deus in virgine, habitat cum illa, cum qua unius nature habet ydemptitatem. Hoc est aurum fulvum nimis, quo thronus vestitus est, quia tali modo Deus virginem induit virginitatem, ut meliorare non posset.
Non est factum simile opus in universis regnis. Nichil verius, nichil sublimius, nichil dulcius misere mortalitati et mortali miserie. Et multa magna sunt facta in creaturis mundi, nichil tamen tam excellens, tam magnificum fecerunt opera digitorum Dei. Summa gloria est post Deum videre te, adherere tibi, et in tue protectionis munimine demorari”.
Item, in sermone, “Creatoris matrem”, De nativitate ipsius: “O, domina, si tam copioso oleo misericordie tue cordis profusum est scunarium, tamen illud inestimabile opus misericordie quod predestinavit Deus ante secula in redemptionem nostram, primum in te a mundi artifice fabricatum sit. Quando enim placuit superne gratie ut habitaret in nobis a quibus diu elongata fuerat, tu sola inventa es digna, ut in tua virginali aula Rex regum et Dominus dominantium a regalibus sedibus veniens primam sibi mansionem inter filios hominum eligeret. Vere beneplacitum fuit Deo habitare in te, quando ex illibata carnis tue substantia quasi de lignis Lybani infallibili architectura domum sibi edificavit Dei sapientia et suffulsit eam septem columpnis argenteis, reclinatorium aureum in ea collocavit. Hii sunt septem spiritus Dei iuncti in illa in qua sola quesitam in omnibus requiem invenit, atque in eius sinum omnes thesauros absque mensura transfundit. Bene in te Spiritui Sancto complacuit, o, Maria, tu ad tam divina misteria uterum tuum consecrare dignatus es. Ipse enim ignis consumens, qui sanctissimam animam tuam in seipso inflammavit, ac splendore divinitatis implevit. Fecitque ut Deum et hominem clausa conciperes, clausa pareres, post partum virgo permaneres. Sacrum ergo tuum uterum, domina, velut sacratissimum Dei vivi templum totus mundus veneratur. Ibi salus mundi initiata est, ibi decorem indutus est Dei Filius. Ibi confederata sunt terrenis celestia et obviaverunt sibi in osculo pacis, quando in una eadem concurrunt divinitas et humanitas. Factumque est illud novum super terram, ubi esset Deus homo et homo Deus. Ibi magnus Helyseus in mensuram suscitandi pueri sese contraxit. Ibi antiquus dierum patriarcha predilectio filio suo tunicam induit polimitam etc. Tu veri solis ymago expressissima inter milia astrorum Deo assistentium virginali puritate prefulgens. <H>ortus conclusus tu es. Tu sanctorum aureola aromatum a celesti consita pigmentario, virtutum omnium speciosum floribus delectabiliter vernans, inter quorum pulcherrimorum trium in te miramur excellentissimam. Hii sunt quorum odore suavissimo totam domum Domini reples, o, Maria: viola humilitatis, lilium castitatis, rosa caritatis; merito de tali aureola flos ille speciosus forma pre floribus Paradysi egressus est, super quem requievit Spiritus Domini”.
Bernardus , Super Missus est, omelia 3, “Dominus tecum”: “nec tamen Filius tecum, quem carne tua induis, sed et Dominus Spiritus Sanctus, de quo concipis, et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater”, inquit, “tecum qui suum Filium faciet tuum. Filius tecum, qui ad condendum in te mirabile sacramentum, miro modo et sibi reserat genitale secretum et tibi servat virginale signaculum. Spiritus Sanctus tecum, qui cum Patre et Filio tuum sanctificavit uterum. Et licet sit cum omnibus sanctis specialiter, tamen cum Maria, cum qua utique tanta ei consensio fuerit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi coniungeret ac de sua virginisque substantia unum Christum efficerent vel potius unus Christus fieret, qui etsi nec totus ex Deo, nec totus de virgine, totus tamen Dei et totus virginis esset; nec duo filii, sed unus utriusque filius”.
Bernardus, in sermone De assumptione eius, “Hic totum”: “an putas quod non contremiscit tota rationalis creatura ad contemplationem tante dignitatis? Considera et que in celis et que in terris in virgine fabricata: Deum, qui celum palmo metitur, virginei ventris brevitate conclusum, redemptorem hominum, angelorum restauratorem, denique quidquid fuit et erit per virginis uterum renovatum, quandoque tibi cogitatio suggerit quod locutio demonstrare non potest. Ut sol solus orbem illuminat, sic hec sola solidiori lumine et homines et angelos illustrat. Terribilis demonibus, ordinata virtutibus, singularis timor malignorum spirituum, specialis amor civium beatorum”. Et post: “Caro enim virginis ex Adam sumpta maculas Ade non admisit, sed singularis continentie puritate in candorem lucis eterne conversa est. Caro mundissima, mens purissima”. – Hec ille.
Ambrosius: “Sit vobis vita Marie tamquam in ymagine depicta. Hinc sumatis exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari sunt magisteria probitatis expressa”.
Item, Ambrosius in sermone De nativitate eius: “Depromebant virtutes in cogitatione et affectu eius ineffabilem armoniam, quam ipsa creatrix et inhabitatrix Dei sapientia delectabatur audire. Corruscabant foris in superficie sermones et actus, unde merito possent homines Deum glorificare et exemplum salutis accipere” – Hec Ambrosius.