F. 78r
licet erret credendo eum esse ubi non est.
Henricus de Oyta dixit quod talis non erraret, quia ipse aut actualiter aut virtualiter presupponit conditionem Ecclesie et sic quedammodo conditionaliter credit scilicet quod si iste observavit observanda, ipse consecravit, et ipse videbatur dicere quod A stans solum deberet conditionalem credere et non kategoricam ymmo quod deberet kategoricam non credere. Sed hoc non placuit Henrico de Hassia, ymmo ipse pie et merite potest kategorice assentire, licet contingat cum errare et licet non teneatur.
Item si sic, ego pie credo hominem esse in karitate et in statu salutis propter opera sua que video, licet ipse sit ypocrita.
Henricus de Hassia arguit: sacramentum non habet aliquem effectum etc. Antecedens probatur quia sacramentum non est aliud nisi species panis et vini dulcedo, albedo etc. Sed ista non faciunt effectum etc. Maior patet, quia sacramentum est sensibilis, visibilis forma. Non potest dici quod Christus sit sacramentum, quia Christus est res sacramenti et ipse non est sensibilis forma, quod est proprie sacramentum secundum usum communem doctorum.
Henricus de Oyta[1]. Tria sunt ibi: primo sacramentum et non res et est species visibilis seu sensibilis forma; secundum est sacramentum et res et est verum corpus Christi Domini nostri Iesu Christi; tertium est res et non sacramentum et est spiritualis effectus inde proveniens scilicet gratie etc.
Henricus de Hassia dicit quod sacramentum proprie dictum scilicet primo modo dicitur efficere eo quod semper positis illis, semper ponitur effectus secundum pactionem divinam et ergo sunt cause ministeriales, sive instrumentales, sicut ignis causat caliditatem, quia ipso applicato semper sequitur effectus.
Henricus de Hassia arguit sic: oblatio Christi in cruce nullum effectum fecit, igitur nec eius oblatio in altari facit effectum[2]. Antecedens patet, quia nullus in purgatorio tempore passionis liberabatur, ut tenent doctores. Patet consequentia, quia tota efficacia oblationis in altari est ex oblatione in cruce[3], igitur plus eadem debuit proficere, ita quod stat in illo quod tempore passionis nullus fuit effectus et iam tempore consecrationis facit effectus.
Henricus de Hassia dicit quod latro habuit remissionem pene et culpe, et dicit probabiliter[4]: quicumque astetissent[5], astetissent circa passionem[6] habentes veram fidem de passione et omnibus illi fuissent consecuti gratiam.
Et de illis in purgatorio dicunt Henricus de Hassia et Henricus de Oyta quod verisimile est quod per passionem fuerit aut tota pena aut maior pars ablata.
Et dicit Henricus de Hassia probabiliter quod in primo instanti non esse passionis fuerit tota pena deleta et per presentiam Domini qui intravit infernum in infinitum consolati, sed nondum ducebantur ad[7] celum nisi Christo ascendente qui secum duxit captivos. Et dicit consequenter quod tota efficacia oblationis in altari est ex efficacia oblationis in cruce, et ad memoriam illius et Ecclesia instituit ad eundem effectum ad quem tunc fuit, licet forte non ad tantam, quia alia fuit maior oblatio. Ex isto patet quod Ecclesia in institutione huius oblationis habet optimum fundamentum et quod ex illo mire efficacie est et res grandum que cum magna sollempnitate debet tractari et reverentia et propter rem et propter tantum effectum inde secuturum et grandem. Dicit ergo quod non est parve estimationis, ut credimus.
Item baptismus melius valet a bono layco quam a malo sacerdote etc. Antecedens probatur, quia maiorem fructum consequitur baptizatus ab illo quam ab alio etc. Antecedens probatur, quia ratione operis operati et ratione operantis consequitur a layco, sed a sacerdote malo solum consequitur ratione operis operati. Ex illo igitur concluditur quia simpliciter melius est illud, quia illud est simpliciter melius quod maiorem effectum habet. Confirmatur: bonus laycus videtur esse melior minister, eo quod plus influit.
Henricus de Hassia[8] dicit quod ordinarius sacerdos semper querendus est, quia dicit quod gerit personam Ecclesie et omnes orationes eius quas facit valent in virtute karitatis Ecclesie et sic exorcismi super baptizandum facti valent virtute operis, eo quod ex caritate Ecclesie procedunt.
Item[9] si sic, dicit quod ordinarie preces et orationes Ecclesie sacerdotis ordinarii qui est in peccato mortali valent pro ovibus suis vivis et mortuis, quia Ecclesia instituit tales orationes ordinarie fieri, et instituit eum ut facerent, et sic ille orationes procedunt ex karitate Ecclesie et non ex caritate sua, quia supponitur nullam habere, nec caritas Ecclesie est karitas sua. Talia ergo opera valent illis pro quibus Ecclesia ex caritate ordinavit ea fieri et stat quod sacerdoti nichil valeant ymmo quod sibi noceant ad dampnationem. Ordinarius ergo semper est requirendus et non laicus, eo quod Ecclesia sic vult fieri, etiam eo quod sic baptisma[10] valet vi sacramenti et vi operis operati et in karitate Ecclesie.
Aliam causam dixit esse quia non oportet populares statim credere quod ordinarius eorum sit in peccato, licet enim viderunt multa mala ab ipso, tamen dubium debet esse ipsis utrum immediate sit conversus. Item quia etiam non habent evidentiam de quocumque laico quod sit sine peccato. Item etiamsi iretur ad laycum ubi haberetur sacerdos, hoc esset quodammodo conte<m>pnere Ecclesiam.
Item inter duo Petrus vel alter apostolus potuit conficere corpus Christi, igitur non sacerdos potest[11].
Henricus de Hassia dicit quod Deus dedit eis in cena auctoritatem confitendi et sic fecit eos sacerdotes sine applicatione unctionis exterioris, sed nunc requiritur unctio exterior, licet Deus se solo posset totum facere.
Item sacerdos degradatus non potest consecrare etc. Antecedens probatur, quia sicut papa potest tollere potestatem[12] absolvendi et ligandi, taliter videlicet quod etiamsi prohibitus temptaret absolvere ipse non absolveret, nec confitens esset absolutus, sed oporteret ipsum secundario absolvi. Ita videtur etiam quod possit tollere auctoritatem confitendi, taliter videlicet quod, si proferret verba consecrationis super materiam, ipse non consecraret, vel si adhuc potest hoc facere, cum peccato tamen videtur, etiam quod primum posset facere etiam peccando vel detur ratio diversitatis.