F.74V
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 74v


igitur aut erit processus in infinitum, aut erit unum primum. Ibi diceret adversarius uno modo quod esset processus in infinitum, alio modo quod essent duo vel plura prima et ab uno eorum esset unus effectus, alter ab alio. Alii arguunt sic: Deus potest esse, igitur Deus est. De illo patebit in sequenti ratione.


Secundo arguit sic: per primum principem tu intelligis ens infinite perfectionis simpliciter. Arguo sic: per nullam rationem naturalem potest ostendi aliquod tale ens esse, igitur. Probatur antecedens, quia ex nullo finito esse precise potest ratione naturali evidenter concludi esse infinitum, sed omnis effectus productus est finitus, etc. Maior patet, quia pro effectibus finitis quorum etiam quilibet est finite perfectionis sufficit causa finita equalis vel maioris perfectionis quam sint illi effectus.

Confirmatur: omnes apparentie que sensui et intellectui apparent salvari possunt in lumine naturali ponendo primam causam finite perfectionis, motum eternum et infatigabilem. Sicut et Aristoteles 8 Physicorum concludit causam primam esse finiti vigoris, licet ipse dicat eam esse Deum. Dici posset uno modo quod, licet philosophi concluderent esse ponendam causam primam, tamen non poterant concludere aliquid esse Deum, capiendo istum terminum ‘deus’ pro bono quo melius cogitari non potest, quia non poterant naturaliter convincere quod causa prima esset tante perfectionis. Alio modo posset dici quod ymmo poterant hoc concludere demonstrative secundo modo prius dicto homini rationali. Etiam quidam dixit quod deberet sic argui: isti effectus sunt a causa prima et ipsa potest producere quantumlibet perfectiorem, igitur ipsa est infiniti vigoris. Verum quod illa consequentia est evidens, sed non demonstrat evidenter eo quod antecedens pro secunda parte ita ignotum est sicut consequens. Hic dubitatur: si esset effectus infinitus, utrum ex eo posset concludi infinitas sue cause. Quod sic arguitur: quia infinitum non potest causari a finito eo quod nichil agit ultra proprium gradum. Quod non: quia, licet esset infinitus effectus, tamen non sciretur esse infinitus. Unde enim ego possem scire effectum esse infinitum? Si dicis quod ex operibus, contra: tunc oporteret precise opera[1] istius effectus seu effectus illius effectus esse infinitos, et sic oporteret procedere in infinitum. Alii dixerunt quod supposito quid nominis huius termini ‘deus’ quod habent Christiani posset sic argui: Deus potest esse, igitur Deus est; et quod hoc esset demonstratio. Unde antecedens eius videtur esse evidens eo quod non repungnat seu non includit contradictionem tale ens universaliter perfectum incausabile et[2] independens esse. Sed consequentia est satis evidens, quia, si potest esse et non est, ponatur igitur quod fiat vel igitur a se, vel ab alio; non a se, nec ab alio, quia tunc prius fuisset alter deus. Vel posset sic argui probando consequentiam: si potest esse et non est, ergo ipse est causabilis, quod est contra conditionem et proprietatem Dei, et sic consequentia pateret ex quid nominis Dei. Verum quod utique consequentia est evidens, sed non antecedens. Unde illa consequentia non est evidens: non implicat contradictionem ‘A esse, igitur A potest esse’, sicut illa non est evidens: non implicat contradictionem ‘Adam non fuisse, igitur ipse[3] potest non fuisse’.

Tertio[4] arguitur sic: circumscripta fide et communi philosophia iam usitata sic quod non recipiatur per modum auctoritatis, tunc non est demonstrabile aliquod primum esse causam omnium causatorum. Probatur: quia non est evidenter improbabile quin sit una alia coordinatio extra istam que habeat suam causam primam sicut illa.


Quarto: Deum esse est articulus fidei, igitur non potest demonstrari. Consequentia probatur per Apostolum ad Hebr. 11: fides est substantia rerum sperandarum etc. Si igitur est illorum que non apparent in lumine naturali, patet propositum. Confirmatur, quia si sic, tunc in credendo cessaret meritum, quia fides non habet meritum, etc.

Quinto: plures dii sunt. Probatur: plura sunt quibus melius cogitari non potest, etc. Antecedens probatur de Deo et Sorte simul sumptis, vel de Deo et de mundo incluso Deo. Illa sunt plura quibus cogitari melius[5] non potest.

Sexto[6], quod non[7] communicatur libere agere probatur supponendo quod triplex est influxus Dei in illa inferiora: primus est per orbes et intelligentias quem influxum invenerunt philosophi; secundus, per spiritus bonos vel malos; tertius per se immediate sine alterius concursu. Modo in lumine naturali solum potest inveniri primus influxus ipsius in alia et secundum istum influxum non apparet ipsum libere contradictorie agere, cum quantum est ex parte illius, omnia eodemmodo eveniant agentibus et passim eodemmodo se habentibus, etc.

Septimo[8], contra probationem illius in quo[9] dicitur quod modus agendi libere contradictorie est nobilior quam modus agendi inevitabiliter: si hoc staret, sequeretur quod modus producendi quo Deus agit ad extra sit nobilior quam modus eius producendi ad intra. Consequens falsum: falsitas patet quia tunc[10] nobiliori modo Deus produceret angelum vel muscam quam Pater in divinis producit Filium, quod omnino videtur absonum. Confirmatur, quia sic voluntas nostra nobiliori modo produceret actum suum libere elicitum quam Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum. Confirmatur: vel attenditis nobilitatem modi[11] producendi ex perfectione rei producte, vel ex eo quod agens plenius se communicat producto, vel aliunde. Si primum vel secundum, tunc utique Pater nobilius producit Filium quam creaturam, quod est contra dicta vestra, cum inevitabiliter[12] producat ad intra. Si tertium, peto penes quem et[13] contra hoc arguitur.

Dubitatio[14] magna est apud doctores: utrum producere ad intra sit perfectionis.

Henricus de Oyta dicit quod doctores distinguunt de perfectione. Uno modo illud dicitur perfectionis quia significat rem perfectam seu perfectionem, et hoc non est dubium quando generare et spirare sint perfectionis. Alio modo aliquid dicitur perfectionis quia simpliciter cuilibet eligibilius et melius est ipsum habere quam non habere, et