F.119R
Henricus de Hassia
(Edidit Mihai Maga)

[f. 119r] lux post tenebras, dulce post amarum, album iuxta nigrum, sanitas post egritudinem, melodia iuxta gratior apparet. Suavius enim redditur carmen melodiosum per mensuratam silentiorum interpositionem quam si sine interruptione sonus continuetur melodiosus. Quomodo ergo per silentium, quod est privatio aut obmissio melodie, redditur totale carmen gratius, ita videtur interpositione peccatorum, que sunt privationes iustitie in quadam consonantia equalitatis consistentis totum corpus politicum universi decoriosius elucere.

Sed[1] dicis: quid de politiis partialibus hominum? An etiam ratione predicta sint in eis ab earum rectoribus potius mala permittenda quam ex toto terminanda?

Respondetur quod non, quia illi tenentur quantum[2] possunt omnes subditos reddere conformes legi Dei, cui substituti sunt, et per consequens obligantur omnes et preservare a peccatis, et a statu peccati retrahere omnibus quibus possunt modis, puta eruditionibus, exhortationibus, monitis penis, conmiscionibus et promissionibus. Et ergo non debent aliqua peccata sponte permittere quasi sint ad decorem politice communitatis, sed debent iugiter omnibus peccatis, quantum valent, resistere tamquam contrariis legi recte domini Dei sui, secundum quam ipsius ordinatione ceteris presunt. Ipsorum ergo non est reservare aliqua peccata extremo iudicio Dei, nisi occulta et ea que utiliter ad salutem populi corrigere non possunt. Secus autem est de domino Deo ex causis supradictis.

Quarta causa[3] iuste permissionis mali in universo est multitudo bonorum et magnitudo eorum que per divinam sapientiam et potentiam occasionaliter ex peccatis permissis elicita sunt et deducta. Taliter enim et tante Deus est sapiens, bonus et potens quod malum nequaquam permisisset, nisi plus boni inde facere scivisset et potuisset, ut vult beatus Augustinus in Enchiridion.

Ex[4] ista et causa et precedentibus patet qualiter secus est non solum de homine et Deo quantum ad permissionem peccatorum, sed etiam secus est de hominibus et angelis quoad hoc. Nam apparet ex dictis causis quod Deus et angeli quos gubernatores constituit hominum iuste permittunt eos ruere in peccata a quibus ipsos de facile retrahere possent. Angeli enim noscunt qui peccaturi iusto Dei iudicio retrahendi non sunt; homines autem qui aliis presunt hoc nesciunt, nec habent potentiam quoad hoc taliter limitatam. Ideo peccarent si quem scirent esse in puncto lapsus in peccatum, si ipsum pro posse non retraherent modis supradictis, quia divina dispositione est ipsis contrarium iniunctum. Patet ergo quod presides hominum propter istam quartam causam permissionis mali non debent obmittere punitionem peccatorum aut minus circa illam esse solliciti, sed nec propter tertiam causam quemadmodum in eius deductione fuit declaratum. Patet ergo quando et quare divina providentia non excludit malum culpe a rebus universi, sed rationabiliter iuste et utiliter ipsum introire permisit et frustrare multa individua specierum rationalis creature suis finibus.

Ex hoc enim non maculam, sed decorem recepit universum, quidquid sit de hoc si una species rationalis creature per introitum talis mali ex toto maculata fuisset aut suo fine frustrata, de quo aliquid superius dictum fuit latius. Si ergo ex causis predictis providentia Dei malum culpe non excludit, a fortiori non excludit alterius speciei mala creaturarum, videlicet malum pene, malum discrasie, malum[5] doloris et consequentis corruptionis, quia comisso malo culpe, consequens est ut reformetur malo pene.

Quod etiam malum discrasie et corruptionis providentia Dei excludere non debet, ita probat sanctus Thomas, 3 Contra gentiles, capitulo 69, ubi dicit: “Optimum” – inquid – “in gubernatione qualibet est ut rebus gubernatis secundum modum suum provideatur: in hoc enim iustitia regiminis consistit. Sicut ergo esset contra rationem humani regiminis si impedirentur a gubernare civitatis homines agere secundum sua officia, nisi forte quandoque ad horam, propter aliquam necessitatem, ita esset contra rationem divini regiminis si Deus non sineret res creatas agere secundum modum proprium nature. Ex hoc autem quod creature sic agunt, sequitur malum in rebus, quod est corruptio”, et causa precedens discrasiatio, “cum, propter contrarietatem naturalem et repugnantiam que in rebus est, una res sit alterius indispositiva et corruptiva.”

Item, nullum naturale agens intendit privationem debite dispositionis aut non esse rei alterius per se, sed semper intendit primarie ad esse aliquid vel aliqualiter. Non est ergo intentio debita cuiuscumque boni prohibenda seu impedienda, igitur.

Unde multa bona subtraherentur universo si intentio generandi simile per corruptionem alterius subtraheretur igni vel prohiberetur, nam pe hoc tolleretur conservatio ipsius ignis secundum speciem. Et ita de aliis.

Rursus[6] , machina mundialis divisa est in tres partes seu regiones principales, videlicet in regionem empyream, in qua nulla est contrarietas; et in regionem sydeream, in qua contrarietas est motuum et influentiarum saltem virtualis; et in regionem elementarem, in qua est qualitatum contrarietas formaliter, quia Deus constituit illam ex quattuor elementis contrarias qualitates secundum eorum naturas sibi determinantibus, ut caliditatem et frigiditatem, humiditatem et siccitatem.

Voluit ergo unum illorum ab altero transmutari et corrumpi. Et ex varia quattuor simplicium elementorum ab invicem alteratorum mirabili commixtione constituit fieri animalia, plantas, lapides, metalla et alias mixtorum species sine numero. Consequens erat quod et illa ad invicem contrarietatem contraherent qua unum transmutaret aliud et corrumperet, quia omne mixtum vel compositum sapit naturam simplicium ex quibus constat. Contrarietas ergo mixtorum orta est ex contrarietate simplicium elementorum, que quidem adhuc tam efficax