F. 68v
Unde[1] dicunt quod mens semper incipit considerare utrum res de qua est sermo sit talis qualis dicitur esse secundum rationem essentialem vel secundum aliquid coniunctum, sicut, cum dicitur ‘homo est albus,’ mens concipit quod homo est albus per albedinem. Verum quod non dixerunt quod oporteret sic subintelligere ad veritatem propositionis, nec etiam hoc est verum quia illa debet simpliciter concedi Deus est homonichil plus subintelligendo quam expressum est.
Et ideo notandum primo quod omnia nomina concreta que predicantur de ly homo ‘supponente’ pro humanitate mea predicerentur etiam de quacumque alia persona que humanitatem meam suppositaret. Sic enim unio ypostatica solum facit communicationem ydeomatum secundum terminos concretos qui secundum suum modum significandi important suppositum eo quod huiusmodi communicatio fit ratione suppositi; sic igitur Deus concretive ab humanitate assumpta denominatur. Ex quo sequitur quod non oportet nomina abstracta pro humanitate supposita sibi convenire, ut album dicitur ab albedine concretive; et ergo, sicut album non est albedo, sic Deus non est humanitas.
Secundo sequitur quod non oportet aliquem terminum ratione communicationis ydeomatum de Deo predicari, qui in sua ratione non importat suppositum, ut sic nisi forte importet actionem vel passionem quod dico propter dicenda in sequenti notabili.
Tertio sequitur quod omnes termini concreti[2] ab humanitate sumpti de Deo possunt saltem transumptive predicari, sicut sunt ly ‘divisibile,’ ‘compositum,’ ‘natum de virginis,’ ‘passum,’ ‘mortuum’ etc.
Secundo notat Adam in questione 21 primi in illa ‘utrum solus Deus sit immutabilis[3],’ quod quedam sunt predicata que solum nata sunt convenire illis quibus immediate conveniunt, ut ly ‘albedo’, ‘accidens’, ‘pars’ etc. Illa enim non conveniunt aliis. Quedam sunt que aliis nata sunt convenire aliis, scilicet ab illis quibus immediate conveniunt et ita possunt aliis communicari. Et de illis ponit talem regulam que sumitur a creaturis. Unde omnia que agit vel patitur pars essentialis vel accidens creature dicitur illa creatura agere vel pati. Sic in proposito: quidquid egit vel patiebatur natura assumpta attribui potest supposito assumpti per communicationem ydeomatum, et sic quidquid egit vel patiebatur anima vel corpus Christo attribuebatur in triduo, ut quod iacuit in sepulchro quod sepeliebatur quod descendit ad inferos etc.
Tertio notat Thomas de Argentina quod, quia Christus dicit suppositum subsistens in duabus naturis, divina et humana, et ideo omnes proprietates que sic conveniunt alicui predictarum naturarum quod repugnantiam habent ad predictum suppositum non debent absolute concedi de supposito, sed vel negari de ipso vel concedi de ipso cum illius nature determinatione – verbi gratia: esse commune tribus personis est proprietates nature divine, que tamen repugnat supposito. Ideo debet dici quod Christus est communis tribus personis secundum essentiam divinam; sic etiam esse creaturam et divisibilem convenit humane nature, ideo debet addi ‘secundum humanitatem’ et illud consonat eo quod dixi in solutione decimo octavi argumenti. Sed que non repugnantiam habent, debent simpliciter de eo[4] predicari, sicut sunt ly ‘creare’, ‘homo’, ‘Ihesus’ etc.
Quarto videtur michi notandum quod solum illa predicata Deo attributa ratione unionis ypostatice que vel sibi similia alia[5] deberentur nature suppositante si sibi relinqueretur quod illa sola Deo debeantur proprie per communicationem ydeomatum, sicut sunt ly ‘homo rationalis’ etc. Ex quo sequitur quod ly ‘humanitas’ et ly ‘incarnatus’ non debentur Deo proprie per communicationem ydeomatum.
Quinto notat Orem in tractatu De communicatione ydeomatum quod “non consimiliter seu eque proprie dicuntur predicata divina de ly ‘homo’ et predicata humana de ly ‘Deus’. Causa diversitatis est quia una naturarum est assumens, alia assumpta. Unde detracto Christo ante eius mortem verum erat simpliciter ‘hic homo est incorporalis, impassibilis[6],’ et non oportet addere aut subintelligere aliquid eo quod ‘hic homo est verissime persona divina que est simpliciter immortalis, impassibilis’. Sed ista ‘Deus est passibilis’ non erat, nec est ita proprie et simpliciter vera, ymmo cum hoc quod dicitur ‘Deus est passibilis’ oportet ad minus subintelligere secundum humanitatem. Et precipue in illis in quibus vel in quarum subiectis* datur intelligere Christi humanitas non est necesse pro earum veritate illud exponere secundum humanitatem, sicut ille propositiones ‘Christus passus est’ et consimiles. Ista tamen additio necessario in omnibus talibus est subintelligenda ad veritatem propositionis. Et in aliquibus nichilominus est exprimenda non quidem ad necessitatem veritatis, sed ad cautelam vel ad exclusionem occasionis erroris, sicut forsan in illa et consimilibus ‘Christus vel Filius Dei est creatura’, hic debet addi ‘secundum humanitatem’ ne quis putet Christum secundum essentiam esse puram creaturam, quod heresis esset.” Hec ille etc.
Et videtur michi quod si quis vellet tenere quod natura humana in Christo posset peccare, quod numquam deberet concedi simpliciter quod Christus peccat, sed quod Christus peccat secundum humanitatem, ut aperte intelligeretur quod peccata non conveniunt Deo primo, sed de per accidens ratione nature assumpte.
Sexto apparet michi notandum quod predicata humana Deo attributa ratione communicationis ydeomatum sunt duplicia: quedam talia solum nata sunt supponere pro ypostasi sive pro supposito, sicut[7] sunt tales termini concreti ‘Iohannes’, ‘homo’, ‘animal’, ‘corpus’, et sic de aliis generibus superioribus, et isti ‘Christus’, ‘rationalis’, prout est differentia hominis et consimiles. Alii, cum hoc quod pro supposito supponunt, supponunt etiam pro natura humana que non est suppositum, sicut sunt isti termini ‘compositum’, ‘passibile’, ‘mortale’, ‘vadens’, ‘ambulans’ etc. Primi termini ratione unionis ypostatice simpliciter transferuntur in suppositum divinum ita quod amplius non supponunt pro natura humana eo quod ipsa non est suppositum, sed desuppositata. Sed alii non sic simpliciter transferuntur quin etiam pro natura humana supponant.
Et videtur michi quod primi termini omnes simpliciter et sine addito possint de Deo predicari nisi forte quidam ipsorum imperfectionem important. Et causa quia tales de se et secundum se apti sunt pro supposito supponere et non pro natura que non est suppositum. Si igitur non importent imperfectionem, non videtur quare non possint simpliciter de Deo predicari. Item, tales termini simpliciter auferuntur a natura humana, igitur tales non debentur sibi secundum naturam humanam. Et ideo, licet verum sit quod Deus est homo ratione humanitatis assumpte, non tamen videtur vere et proprie posse dici quod Deus est homo secundum humanitatem, quia ibi designatur quod humanitas sit homo, quod est falsum. Sed cum dicitur ‘Ethiopus est albus’ secundum dentes, denotatur quod dentes sunt albi. Cum dicitur ‘Deus est mortus’ secundum humanitatem, importatur quod humanitas est mortua. Et dixi notanter nisi quidem ipsorum imperfectionem importent quod dixi propter ly ‘Christus’ et ly ‘rationale’ etc., quia Christus importat unctionem que non debetur sibi nisi ratione humanitatis.
Dubito tamen utrum humanitas possit dici Christus eo quia uncta. Et si sic, tunc ly ‘Christus’ non esset unus de primis terminis, sed de terminis in secunda differentia. Videtur michi quod nulli ipsorum predicentur de Deo nisi subintelligendo ly ‘secundum humanitatem’…