F.156V
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[156v] et[1] ratione distributionis termini singularis numeri oportet hoc ubique concedi ut hic Omnis singularis homo est Sor vel Plato vel Cicero, sunt non plures in mundo, ubi tamen hec est falsa: Omnes singulares homines sunt Sor, Plato vel Cicero.

˂Capitulum˃ 8m[2]

Omnis communis terminus singularis numeri distributus distribuitur solum pro omni termino minus communi singulari vel pluri, complexo vel incomplexo, qui vere enuntiatur de aliquo eius singulari predicto. Patet, quia distibutio loycalis non est pro rebus, sed est ubi resolutio copulativa terminorum communiorum in terminos minus communes, ut sunt singulares termini eius vel species vel pars in modo respectu distributi termini, et non est resolutio vel distributio alicuius termini in res, ut huius termini ‘animal’ in vaccam et leonem. Item, distributio est totius loycalis in partes de illo copulativa modo termini singulares et species et accidentalia inferiora termino distributo se habent ut pars ad totum ambitum coniunctis termini qui distribuitur, igitur, etc. Item, manifestum est quod in ista universali Omne animal est animal non solum distribuitur pro singularibus termini, sed etiam speciebus. Alias non valeret sylogismus subsumendo tales terminos, nec istud fuit unquam cuiquam dubium.

˂Capitulum˃ 9m [3]

Propositio affirmativa de ly omnis denotat apud Aristotelem et apud philosophos omni termino complexo vel incomplexo in esse predicatum quod verificatur de aliquo singulari termino subiecti vel de quo termino verificatur subiectum quod idem est, quia de quocumque termino communi superiori vel inferiori terminus communis aliquis verificatur et ille verificabitur de necessario, de aliquo singulari termino communi qui etiam verificatur de alio.

˂Capitulum˃ 10m[4]

Signum distributivum universale non pro omni distribuit subiectum, de quo in enuntiatione universalis denotatur enuntiari predicatum. Patet manifeste ex predicti propositione, quia proprie ut ibi probatum est, distributio est sola resolutio termini communis in terminos minus communes, sed enuntiatio nichil denotat virtute signi distributivi predicatum in esse omni incomplexo vel complexo, superiori vel inferiori illud termini distributi qui de aliquo singulari subiecto distributi verificatur. Et ita in ista: Omnis homo est animal denotatur predicari animal de ly substantia quasi terminus non est sumptus sub distributione istius termini homo, sed bene sumitur sub denotatione dici de omni, et ergo denominatio dici de omni est maioris ambiti quam distributio modo proprie sumpta. Sequitur ergo quod aliquis est bonus sylogismus, ubi non sit sumptio sub termino distributo, quia ly substantia non subsumitur sub ly homo, sed e contra. Et tamen iste est bonus sylogismus: Omnis homo est animal, substantia est homo, igitur. Verum est quod semper oportet subsumptionem esse, sub quantum ad minorem extremitatem vel in propria forma vel quantum ad eius aliquod singulare.

˂Capitulum 11m˃ [5]

Non equivalet descendere sub distributo termino ad singularia etiam modi quarti. Patet aliqualiter in ista universali Omnis homo est naturaliter corporalis, ubi descendendo ad singularia istius termini homo primorum terminum modorum omnes eius singulares sunt vere, ut notum est, hoc de primis duobus modis intelligendo de homine viatore. Similiter de tertio modo. Manifestum est quod iste singulares omnes sunt vere: Iste homo qui est dualitas materie et forme est naturaliter corporalis, Sor qui est calidus et sedus est naturaliter corporalis descendendo vere ad singularia quarti modi multem singulares.