[f. 129v] utrumque[1] salvare et reliquum dimittere, et hoc sine aliqua ratione previa voluntati etc.
Ex prima parte conclusionis sequitur primo quod non sequitur ‘voluntas divina aliquo modo prioritatis vult A fore pro quo divina ratio non dictat A fore, igitur non rationabiliter vult A fore’. Patet corollarium manifeste ex prima parte conclusionis et probatione eiusdem.
Sequitur secundo ex eadem prima parte conclusionis quod non sequitur ‘quodammodo prius divina voluntas vult A fore quam divinus intellectus dictet A fore, igitur dictamen divini intellectus potest frustrari’. Patet corollarium ut precedens.
Sequitur tertio ex ambabus partibus simul quod, quia in divinis libertas quoad extra que ad extra producuntur precedit rationem, ideo ibi potius debet dici liberum arbitrium quam arbitrium liberum, licet econverso de arbitrio creato, quia ibi arbitrium precedit liberum. Patet corollarium manifeste ex dictis.
Tertia conclusio quantum ad tertium sensum questionis, scilicet de habituum superinfusione: liberum arbitrium respectu boni sibi obiecti eque immobiliter elevatur ad actum amorosum sicut deprimitur respectu mali ad actum dolorosum. Prima pars probatur, quia liberum arbitrium glorificatum relictum sue nature et supposita generali Dei influentia non potest non amare[2] summum bonum sibi clare obiectum, igitur prima pars est vera. Tenet consequentia. Antecedens probatur, quia, si in illo casu posset non amare, vel hoc esset quia posset suspendere actum amandi (sed hoc non, quia potestas suspendendi actum data est libero arbitrio ut se non precipitet in casu in quo obiectum non esset clare ostensum, sed liberum arbitrium glorificatum certitudinem et securitatem habet de sua beatitudine, igitur se precipitare non potest, et ex consequenti suspendere actum amandi non potest), vel hoc esset quod ad aliud bonum se divertere posset (sed nec hoc, quia in summo bono sibi clare obiecto habet cur ipsum super omnia velit et amet et ideo non habet cur ab eo resileat vel se avertat et ad aliud se divertat).
Patet eadem prima pars conclusionis per beatum Augustinum in De libero arbitrio, dicente<m> quod gratia se habeat ad voluntatem sicut sessor ad equum. Nam sicut sessor regit et movet equum sicut vult, ita gratia prevenit voluntatem, quia est eius pedissequa, non domina, ideo concomitatur[3] eius inclinationem et sic stante gratia a summo bono sibi clare obiecto resiliere vel se avertere[3]