47r
et sic in infinitum modo multitudo alio separatorum infinita est impossibilis modo si quis posset demonstrative improbare multitudinem vel quantitatem numerosam infinitam, ille demonstraret quod sic non posset esse in divinis etc. Henricus de Hassia[1] arguit: si essentia distinguitur a Filio et Patre realiter non solum ratione, ymmo essentia non est formaliter Pater nec Filius, quid igitur obstat quod essentia generaret Filium? Iterum quid inconveniens quod essentia generaretur sic a Patre? Diceretur enim quod non oportet[2] productum esse distinctum a producente, ymmo stat quod productum sit producens et econverso. Sed diceretur quod sufficit quod productum sit realiter distinctum vel quod ex parte rei sit distinctum a producente, et sic glossaretur Augustinus quod de ratione productionis solum est quod productum distinguitur a parte rei a producente ultra rationem. Et[3] ex parte rei distingui est dupliciter: uno modo quod verificatur negativa ratione istius distinctionis, sicut Pater non est Filius, alio modo quod ratione talis distinctionis realis non verificetur negativa et illa sufficit ad distinctionem producentis a producto, et sic forte posset teneri quod essentia generaretur a Patre et quod sufficeret quod esset realiter a Patre distincta tali distinctione ratione[4] cuius tamen negativa non est vera, scilicet quod Pater non est essentia vel quod essentia non est Pater.
Utrum Filius sit sapiens sapientia genita
Probatur quod Pater non est sapientia ingenita, quia Pater non est amor seu dilectio qua diligit, igitur nec est sapientia qua[5] sapit. Antecedens patet, quia amor Patris est Spiritus Sanctus. Probatur consequentia, quia non plus est de ratione formali href="#footnotes"dilectionis[6] quod sit distincta a diligente quam de ratione sapientie vel cognitionis quod sit distincta a cognoscente. Henricus de Hassia dicit quod quia magis expressum est in Scriptura quod amor distinguitur a Patre, ideo hoc conceditur et non illud, dicit tamen quod duplex potest distingui amor et etiam duplex sapientia, scilicet sapientia notionalis, que dentur Filio. Filius enim est verbum expressum Patris et cognitio, alia est sapientia essentialis et est essentia et tali Pater est essentialiter sapiens ex natura sua, etiamsi ad ymaginationem Filius non esset, sed Pater etiam potest dici sapiens denominative sapientia notionali que est Filius. Et ponit exemplum: si esset una creatura que esset essentialiter cognitio, et tamen nihilominus posset cognoscere etiam cognitione sibi addita et inherente talis creatura esset sapiens et cognoscens essentialiter seipsa et esset cognoscens denominative cognitione sibi addita. Sic Pater est sapiens essentialiter sapientia que est ipsemet scilicet essentia divina, et est denominative sapiens sapientia notionali expressa, que est Filius. Sed[7] utrum essentia dicatur sapiens sapientia que est Filius, Henricus de Hassia ymaginatur quod, si Filius est productus per modum verbi et per modum cognitionis expresse, ita quod ipse, ex productione ut sit, habet quod est verbum vel cognitio, tunc Filius est sapiens sapientia essentiali que est essentia et sapientia notionali que est ipse. sic[8] sic essentia solum est sapiens sapientia essentiali, sed non est sapiens formaliter sapientia notionali, que est Filius. Sed difficile est dicere quare ipsa non dicitur denominative sapiens sapientia notionali, sicut Pater dicitur denominative. Henricus dicit quod est superingenitum humanum, dicit esse simile, quia essentia non est generans participialiter, licet ipsa sit Pater qui est et dicitur esse generans participialiter. Sic etiam essentia non debet dici sapientia notionalis, licet ipsa sit Filius, qui dicitur et est sapientia notionalis. Aliter posset ymaginari quod Filius ut sit secundum rationem filiationis non habet quod sit verbum vel cognitio, sed si ad ymaginationem ista res que est Filius non esset ydemptica essentie, sed diversa ab ea, tunc Filius non esset sapientia, nec cognitio, ita quod staret eum produci et productum esse et non esse sapientiam, sed modo ex natura rei sic est quod Filio per generationem[9] communicatur essentia que, quia est sapientia essentialis, ideo Filius dicitur sapiens sapientia essentiali et non alia sapientia, et sic diceretur quod essentia non est sapiens a Filio, sed potius econverso.
Utrum sint tantum quinque notiones in divinis.
Conclusio prima: ‘ingenitum’ licet sit privativum, ipsum tamen est notio conveniens Patri in divinis solum. Probatur, quia ‘genitum’ secundum doctores uno modo extenditur ad omne productum, et sic li ‘ingenitum’ significat carentiam geniti illo modo communissime sumpti. Et tunc idem est quod subsitens[10] improductum et manifestum est quod illo modo solum convenit[11] Patri, igitur. Et illo modo accipit beatus Augustinus ‘ingenitum’ 15 De trinitate, ubi dicit: “Pater solus non est ab alio et ideo appelatur ingenitus”. Quod autem ‘ingenitum’ sit notio patebit in sequenti conclusione.
Corrollarium primum: non quelibet privatio importat imperfectionem citra ipsum privatum. Patet cum ly ‘ingenitum’ sit privativum et tamen convenit prime persone in divinis[12], cui nichil inest imperfectionis.
Secundum: nulla est privatio in divinis denotans personam eo carere quod ipsa secundum se[13] nata est habere. Patet, quia illud esset imperfectionis, quare nulli in divina natura competit.
Tertium: in divinis est privatio denotans personam eo carere quod ipsa secundum aliquid generis propinqui nata est habere. Probatur, quia ingenitum privat genitum quod, licet non sit natum, in esse Patri secundum[14] se inest, tamen alicui generis propinqui, ut Filio.
Secunda conclusio: tantum quinque sunt notiones in divinis, scilicet ‘innascibilitas’, ‘paternitas’, ‘filiatio’, ‘processio’ et ‘communis spiratio’. Pro probatione noto quod ad hoc quod aliquid dicatur notio secundum doctores quattuor respondentur. Primum, quod dicat aliquid speciale tantum uni persone conveniens vel duabus sic quod sit distinctum unius persone ab alia vel duarum ab una. Secundum, quod dicat originem. Tertium, quod pertineat ad dignitatem. Quartum, quod non includatur in alia notione eiusdem persone vel earumdem personarum. Tunc probatur conclusio sic: quia cuilibet quinque enumeratorum conveniunt omnes ille quattuor conditiones et nulli alteri, igitur. Antecedens patet inducendo insimul et communiter per doctores.
Corrollarium primum: ‘inspiratum’ non est notio communis Filii et Patris. Patet per doctores communiter. Et ex conclusione, cum ibi sint posite quinque notiones quarum nulla est ‘inspiratum’. Et confirmatur ratione, quia sibi non conveniunt quattuor conditiones predicte, igitur. Probatur antecedens, quia non quattuor potissime, cum ‘inspiratum’ includatur in alia notione, scilicet communi Patri et Filio. Sequitur enim: ‘optime spirat, igitur non spiratur’; et sic de Filio.
Confirmatur: per idem est aliquid quod est et non est suum oppositum, sicut per idem est aliquid album et non est nigrum. Sed producens et productum secundum eandem productionem opponuntur, ergo per idem notificatur, ut producens illa productione et ut non productum eandem; igitur non alio vel alia notione[15].
Secundum: ‘non producere’ non est notio Spiritus Sancti. Patet ex conclusione et etiam quia sibi non convenit tertia conditio, quia ‘non producere’ nullam dicit perfectionem.
Tertium: in divinis non tot sunt relationes vel proprietates quot sunt notiones. Patet, quia quinque sunt notiones et solum quattuor sunt relationes, quia in divinis solum sunt due origines et secundum quamlibet sunt tantum due relationes, scilicet principii, et eius quod est a principio, et sunt hee: paternitas, filiatio, spiratio activa et processio. Sed sunt quattuor proprietates personarum [47v]