F.133V
Anonymus
(Edidit Andrei Marinca)

[133v] Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me, Matth. 16g. Ioh., sponsa nesciens eius domicilium querebat. Can. 1, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Sed posset ei responderi quod fuit reclinatus in presepio in neccesitate, Luc[1]. 2. In cruce, in passione, quando inclinato capite emisit spiritum, Ioh. 19. In sepulcro, in triduo mortis sue, Ioh. 19. In dextera Patris, in ascensione hoc potest dici reclinatorium aureum, Can. 3. Morte turpissima condempnemus eum, Sap. 2, gravis est nobis etiam [2] ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et in veritate sunt vie eius. Si enim est verius Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum, Sap. 2. Reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, Rom. 3[3].

Exemplum dedi vobis, Ioh. 13. Exemplum: Christus passus est pro nobis, 1 Pe. 2f. Posuit me in exemplum coram eis, Iob 17[4].

Si quis vult venire post me, per affectum interiorem, per imitationem exteriorem ad patriam superiorem, et bene dicit vult, quia neminem cogit ut servicium sit gratius Domino, et premium sit gratius Domino; abneget semet ipsum, id est proprium sensum, propriam voluntatem, unde abneget, id est abiectum neget, se in omnibus quorum ipse est causa, quia vel vana sunt vel mala. Et tollat crucem suam, id est cruciatum qui eum pro peccati mortificatione vel carnis castitatem proportionaliter contingit; et sequatur me, perfecta virtutum imitatione. Bernardus: o, quam pauci post te volunt ire Domine, cum tamen pervenire ad te nemo est qui nolit, cum regnare cupiunt. Sed non compati, non curant querere, quem tamen desiderant invenire[5], cupiunt te consequi, sed nolunt sequi, optant extrema iustorum non curantes principia eorum. Tollat crucem suam, per mortificationem sui, per compassionem proximi, per sustinentiam martirii si necesse fuerit, Gal. 5 mihi absit glossari. Excluditur diminuta penitentia, que est quando homo dat sua Deo et se mundo, contra quod dicit abneget seipsum. Prov., fili prebe mihi cor tuum. Secunda excluditur delicata, quia sic volunt aliqui facere penitentiam, ut nullam sentiant afflictionem, contra quod dicit tollat crucem suam. Gal. 5, qui autem Christi sunt carnem suam etc. Crisostomus: suam dicit non meam, ne putes crucem Christi sufficere sine tua. Gal. 5, qui Christi sunt etc. Tollere est aliquid sponte sursum levare, ergo tollat, id est spontaneus accipiat, non pertinet invitus, sicut Symon Cyreneus, de quo dicitur Matth. 27, quod angariaverunt eum ut tollat crucem Christi.

Item, debet esse afflictoria in hoc quod dicitur crucem, 2. Cor. 4, super mortificationem Ihesu in corpore nostro circumferentes, non solum in mente. Ps. 43[6]: quoniam propter te mortificamur tota die, et Rom. 8, in corpore nostro, non solum in mente, Gal. ultimo, stigmata Domini nostri Ihesu Christi in corpore meo porto. Qui autem Christi sunt[7], quos necesse est sequi spiritum, crucifixerunt, id est maceraverunt carnem suam, pugnantes cum viciis operum et concupiscentiis desideriorum.

Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege, Gal. 5. Augustinus in sermone de Quadragesima[8]: “Congruit enim nostre devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus.” “In hac quidem cruce[9] semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis, id est preceptis iustitie ut Christus in cruce clavis confixus fuit,” hec glossa. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, Gal. 5. Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et imposito holocausto desuper adolebit adipes[10] pacificorum. Ignis enim iste perpetuus qui numquam deficiet in altari[11], Deut. 6c, quia post hanc vitam in mentibus sanctorum fervor caritatis accrescit. Hoc est enim super ignem caritatis accessum se holocaustum ponere, scilicet omnia vicia in se consumere. Ad nutriendum ignem caritatis in nobis ligna mane et vespere subicimus, dum ea que mane et vespere in passione Christi gesta sunt ad memoriam reducimus. Nichil enim ignem caritatis sic nutrit in nobis sicut memoria dominice passionis, glossa mane. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, Apoc. 1; Christus passus est pro nobis, vobis relinquis exemplum ut sequamini eius, 1 Pe. 2f; Christo passo in carne et vos eadem cogitatione armamini, 1 Pe. 4a. Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Ihesu, Phil. 3a. Ihesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra improperium eius portantes, Hebr. 12. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, Hebr. 12. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata, Hebr. 10. Debuit per omnia fratribus assimilari ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut propiciaret delicta populi. In eo in quo passus est ipse et temptatus potens est, et eis qui temptantur auxilari, Hebr. 3g. Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Circumspexi et non erat auxiliator, quesivi et non fuit qui adiuvaret, Is. Non est species ei neque decor, et vidimus eum et non erat aspectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Et nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostre super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia ipse voluit, et[12] non aperuit os suum. Propter scelus populi mei percussi eum, eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus fuerit in ore eius, et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratus reputatus est. Et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus oravit, ut non perirent, Is. 50. Semper mortificationem Ihesu Christi in corpore nostro conferentes, ut et vita Ihesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Ihesum, ut et vita Ihesu manifestetur in carne nostra mortali, 2 Cor. 4. Scientes quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et presentes esse ad Deum. Et ideo contendimus, sive absentes, sive presentes, placere illi. Obsecramus vos pro Christo reconciliamini Deo eum qui non noverat peccatum Deus Pater pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso, 2 Cor. 5. Eamus et nos ut moriamur cum eo, Ioh. 11. O, Thomas, dixit[13], vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus, Thr. 1. Non est qui consoletur me[14], plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Sibilaverunt et moverunt caput suum, Thr. 2d.

Heu ille qui factus est nobis sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio a nobis tam turpiter est dehonestatus, factus est dico vobis, id est ad nostram utilitatem factus est per corporis assumptionem nobis sapientia in docendo, Matth. 11, discite a me. Factus est nobis iustitia exemplum vite dando, Ioh. 13[15]. Exemplum dedi vobis, et Matth. 16 et Luc. 9, qui vult venire post me factus est sanctificatio, id est mundatio spiritum effundendo, Cor. abluti estis et sanctificati estis. Factus est redemptio in cruce paciendo, 2 Pe. 2, pretioso sanguine redempti estis. Si ergo Christus fuit sapientia non debuit illudi tamquam stultitia. Si iustitia non debuit tradi ut malitia. Si sanctificatio, id est munditia ergo non debuit conspui ut turpitudo. Si redemptor non debuit crucifigi ut malefactor. Sed, proch dolor, sapientia illuditur, iustitia traditur, sanctificatio conspuitur, redemptio crucifigitur. Si sic, Pater[16] misericordiarum percussit pro peccatoribus baculum senectutis et lumen oculorum, quid faciet de nobis peccatoribus si tantam neglexerimus salutem, et ideo curramus ad propositum nobis certamen aspicientes in remuneratorem, id est Christum. Aspicientes[17]


Footnotes

[1] Luc] Matth. a. c. ms.
[2] etiam sup. l. ms.
[3] si quis – 3] in marg. supra ms.
[4] exemplum – 17] in marg. sin. ms.
[5] invenire] sed add. sed del. ms.
[6] 43 sup. l. ms.
[7] sunt] Gal. 5 in marg. dex. ms.
[8] quod – quadragesima] in marg. sin. ms.
[9] cruce] crucem a. c. ms.
[10] adipes] inpugnatio nove vite pacem nobis cum Deo facit et odorem suavissimum reddit add. in marg. sin. ms. Augustinus: o amor qui semper ardes et numquam extingueris, Deus meus, accende totum me add. in marg. sin. ms.
[11]altari] cordis add. sup. lin. ms.
[12] et] Elongaverunt se et ambulaverunt post vanitatem cordis sui, Ieremie 2 add. in marg. sin. ms.
[13] Thomas dixit add. in marg. dex. ms.
[14] me] audierunt quia in gemisto ego, et non est qui consoletur me, Thr. 1, multi enim genitus mei, Thr. 1 add. in marg. sin. ms.
[15] 13] sup. lin. ms.
[16] Pater] nota quod passio Christi est liber intus et foris scriptus in marg. sin. ms.
[17] Aspicientes] Domine, omnes qui te derelinqunt confundantur, recedentes a te in terra scriberentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum, Ieremie. Dominus Ihesus Christus in gloria est Dei Patris, Phil. 2, id est eadem gloriam habens cum Patre secundum divinam naturam, quod negat Arrius. Ex Horologio sapientie: Discipulus: scire cupio, dilectissime Ihesu, utrum caro passa ex divinitatis influxu aliquam tunc senserit alleviationem tanti doloris. Sapientia: Nota valde de hac questione quod merito ex intimis te movere debeat ad compassionem. In illa hora, cum pertuli mortis supplicium horrendum, anima perfecte fruebatur, et tamen divinitas permisit carni agere et pati que propria; et quia vires inferiores sibi ipsis relinquebantur passibiles valde reddebantur. Attende nunc gloriam totius orbis in cruce suspensum et miseriis ultra modum angustiatum. Pendebam in patibulo, crucis immobiliter confixus, desolatus et omni adiutorio humano privatus. Sed et Pater meus celestis me quodammodo reliquisse videbatur, cum non iuvabat quem iuvare poterat, magnalia opera ostendendo etc. Orantem maledicebant, tacentem deridebant, pacienter sustinentem blasphemabant, et cum me sic undique dolores mortis circumdedissent, clamavi ad Patrem dicens: Deus [da add. sed del. ms.] meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et tamen voluntas pendentis Filii semper fuit conformis paterne voluntati. Ex Horologio sapientie. add. in marg. infra. ms.