[62r]
Utrum[1] Christus ab instanti conceptionis sue omne premium suum meruerit.
Arguitur quod non. Ipse est comprehensor, igitur nichil meruit. Consequentia tenet, quia[2] repugnat quod idem sit in termino et in via simul. Sed qui meretur est viator, igitur.
Secundo: in primo instanti non potuit agere, quia esse est prius quam agere, igitur non potuit tunc mereri, quia illud esset agere.
Tertio[3]: meritum est a voluntate deliberativa, sed deliberatio non est subito, igitur non potuit in primo instanti mereri. Minor probatur, quia deliberatio est collatio diversorum adinvicem ut eligat unum.
Quarto: facilius est[4] peccare quam mereri, quia illud ex natura, istud ex gratia. Sed impossibile est aliquem peccare in primo instanti sui esse, igitur. Maior patet, quia plura requiruntur agentia ad merendum.
Quinto: si sic, sequitur quod nichil meruisset per passionem. Falsitas probatur per illud ad Phil. 2: Christus factus etc. propter quod exaltavit etc.
Oppositum: Christus in primo instanti fuit vir perfectus. Patet Ier. 31: novum faciet Deus super terram: mulier circumdabit virum[5]. Sed hoc non potuit esse quoad corporalem dispositionem, igitur viri perfecti habuit virtutes. Sed hoc est mereri etc., quia de esse viri perfecti est ut possit facere opus perfectum.
Nota: quidam dicunt istas differe: ‘Christus a primo instanti etc. meruit’ et ‘Christus in primo instanti meruit’. Prima potest intelligere vel quod in primo vel immediate post primum, et isto secundo modo est verum secundum eos. Nota: ad perfectionem meriti concurrunt duo: habitus gratuitus, qui facit hominem dignum vita eterna; secundo, altus et usus illius habitus. Modo quidam dicunt quod a primo instanti bene meruit.
Conclusio prima: Christus quoad habitum[6] a primo instanti meruit omne premium suum. Probatur, quia tunc omni merito fuit dignus, igitur ut[7] supposito quod primum instans baptizatis esset ultimum instans esse pueri, modo in Christo nullus habitus fuit postea superadditus.
Secunda conclusio: anima Christi in primo instanti sui esse fuit vere beata. Probatur, quia alias Christus non fuisset comprehensor.
Tertia conclusio: in primo instanti sui esse anima Christi fuit in actu et usu et fruitione Dei et glorie, quia in illis beatitudo consistit.
Quarta conclusio: anima Christi in primo instanti fuit in usu virtutum. Probatur, quia maius et eligibilius est habere usum [8] et actum glorie quam virtutum et gratie, igitur et illum habuit.
Quinta: Christus post[9] conceptionem meruit sibi aliquid. Probatur: Christus fecit opera post conceptionem suam propter[10] que debebatur sibi eternum premium, igitur meruit. Probatur consequentia, quia illud est mereri. Antecedens probatur, quia ipse post conceptionem fecit opera que, si fecisset in primo instanti propter illa, sibi fuisset debitum eternum premium; sed non minus debebatur sibi tunc quam si in principio hoc fecisset; igitur etc.
Diceres tamen: Magister dicit quod post nichil meruit sibi nisi nobis.
Pro[11] quo nota quod mereri potest capi tripliciter: vel quod de indebito fiat debitum, vel de debito fiat magis debitum, vel de debito uno modo fiat debitum alio modo. Exemplum primi de contritione; secundi, ut si bonus homo per bona opera acquirit augmentum gratie; tertii, si emissem rem pro grosso, ipse teneretur michi, et si darem sibi super hoc[12] alium grossum, teneretur michi secundo modo, si tertium, tertio modo. Sic vult Magister quod primo et secundo modo Christus post nichil meruit, sed tertio modo bene, quia fecit multa opera propter quorum quodlibet debebatur sibi vita eterna.
Ad rationes. Ad primum negatur consequentia, sed bene sequitur ‘si non, esset cum hoc viator, et ipse non simpliciter fuit in termino, quia fuit in miseriis hic’.
Ad secundum dicitur quod non semper esse est prius tempore quam agere.
Ad tertium: hoc est verum secundum viam nature, sed secundum plenitudinem gratie potuit aliter fieri.
Ad quartum conceditur antecedens et negatur ultima consequentia, quia meriti Deus est concausa, sed non cooperatur ad peccandum et ergo, licet antecedens sit verum secundum nostram naturam, tamen non sequitur consequens propter causam iam dictam.
Diceres: nullus actus procedens a perfecta caritate est meritorius, quia omnis actus merendi auget caritatem; in Christo fuit caritas perfecta; igitur.
Respondeo: negatur maior, quia hoc non est de ratione actus meritorii, licet, ut plurimum, in nobis sit ita, sed dicitur meritorius quia facit mercedem esse debitam vel simpliciter vel aliquo modo quo non prius fuit debitum.
Nota: Christus non potuit proficere quantum ad virtutem karitatis nec quantum ad beatitudinem essentialem, tamen quantum ad accidentalia beatitudinis potuit bene proficere et illam meruit.
Diceres: omnia sunt Christi, igitur nichil potuit mereri.
Respondeo: secundum deitatem antecedens est verum, secundum humanitatem non etc.
Ad tertium dicitur quod aliquod opus meritorium fit cum deliberatione, aliquod non. Et cum finis sit potissimum quod voluntas intendit quando media sunt incerta, tunc requiritur deliberatio, et sic non fuit in Christo, quia omnia media perpetue scivit, et sic non oportet omnem actum esse cum deliberatione.
Diceres: Christus plus meruit nobis uno tempore quam alio, igitur et sibi, quia nos sumus sui.
Dicitur: verum est quod meruit sibi quantum ad membra sua, sed non quantum ad se.
Diceres: homo non potest in instanti intelligere, igitur nec mereri. Antecedens probatur per Aristotelem dicentem quod intelligere fit in continuo tempore.
Respondeo quod homo potest multiplicationem subito producere et quod tunc potest continuare in tempore.
Quilibet[14] homo habet angelum ad sui custodiam deputatum. Probatur Matthei 18: angeli eorum semper vident presentiam Patris. Super quo dicit Ieronymus et etiam Gregorius in Dyalogo, etc.
Conclusio secunda[15]: quilibet homo a nativitatis sue exordio habet angelum bonum ad sui custodiam, et malum ad sui exercitium. Nota quod magister dicit quod soli electi habent ad profectum bonum angelum, sed bene quilibet homo ad custodiam habet angelum, quia aliquis est qui numquam proficit. Nota quod Deus voluit quod exerceamur et temptemur, tamen non vult nos demones temptare, sicut Deus Pater voluit Christum pati, noluit tamen Iudeos eum occidere.
Dubitatur capitulo 2 quia secundum Gregorium distinctione 9, tot salvabuntur quod angeli boni perstiterunt, tunc, cum sint plures homines quam boni angeli, quia aliqui sunt non electi homines, quomodo ergo quilibet habet bonum angelum? Loco[16]* capitulo 3, unus angelus deputatur pluribus hominibus vel uno tempore vel saltim pro diversis. Unde quilibet homo vivens bene habet angelum specialem, sed angelus aliquis qui servivit Abrahe iam etiam forte servit uni bono viro, et non oportet quod quilibet homo habeat unum qui numquam fuit vel erit alterius et per hoc solvitur dubitatio. Unde numquam tot homines simul vivunt, quin angelorum numerus bene sufficit eis.
Dubitatur: utrum angeli proficiunt in merito. Quod sic: quia ex caritate faciunt bona opera nobis serviendo, ergo proficiunt non solum in merito, sed etiam in premio dilectionis et cognitionis Dei. Et confirmatur capitulo 4 per illud Ysaiae 63: quis est ille [B 62v]