[151v] rei publice morti dolorose se exposuit et[1] passioni dedit contumeliose? Ubi filium virtutis premium delectabat[2], et laudis preconium confortabat. Et matrem innata patiendi conditioni in extasim producebat, ubi fortis ratione convincente[3] et misericorida compellente dolores sponte[4] subibat[5]. Et mater fragilis[6] natura preveniente nulla consideratione dolorem mitigabat huius ad instar similitudinis[7] Christus, virginis filius pro redimendo hominum genere ignominiosa passione mortuus dolorem sentiebat livorum et vulnerum in passione, et obprobiorum et contumeliarum ineictione, et turbatione matris et discipulorum, et cecitate gentilium, et iudeorum, et perversitate futura pereuntium Christianorum. In hiis quinque exasperantia dolores erant patientis, innocentia omnimoda atque eiusdem complexio optima et vivacitas tenerrima. Sed confortabatur certitudine resurrectionis quam[8] mox imminere sciebat gloria et honore Dei Patris quem querebat, magnitudine amor, quo patiebatur plenitudine virtutis, qua replebatur.
Nolo[9] adicere quod Dei clara visio et beatifica delectatio anime Christi tempore passionis non subtrahebatur, quia beatitudinis redundantia in vires corporis et anime sic penitus erat suspensa, quod Christus non minus omnium predictorum tristabilium intuitu dolebat, quam si tunc beatus secundum animam non fuisset. Hiis predictis et aliis inductus dolorum refregeriis et passionum alleviamentis quidam doctorum legitur in hec verba prorupisse. Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis non deficiens a se deo assumpsit, in quo quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret. Afferrent quidem impetum passionis, non tamen dolorem inferrunt passionis, ut telum aliquod aquam perforans aut aera vulnerans, dividit quidem, sed dolorem non ingerit rebus incapacibus. Affero fidenter non sentiendum iuxta horum et similium superficiem verborum, sed iuxta Prophetarum, Apostolorum et Evangelistarum testimonia[10] fatendum, quod Christus vere et realiter in corpore et anima dolorum pertulit amaritudines, seu quod secundum utrumque appetitum sensualem videlicet et intellectualem sensit tristitias. Et hoc modo extensive filius plus doluit matre dolente intuente. Similiter quantum ad experimentalem totiplicium livorum et vulnerum perceptionem.
Iterum quantum ad numerosiorem tristabilium obiectionem, utrum autem intensive pensa ex predictis, adiecto quod dolorem exacerbabant in virgine naturale fedus[11] matris ad prolem immense dilectionis nexus ad filium unigenitum divinitus conceptum, miraculose genitum, et filium Dei creditum. Itemque nimium conpassiva virginee teneritatis conditio que natura quasi opprimente et nimia dilectione perurgente, nulla consolari meditatione potuit quando unici filii tam miserabilis crucifixio peragabatur.
Iam[12] questio de virtute vulnerativa flammee contemplationis crucifixi solutionem flagitans, cogit advertere, quod vim magnam et mirificam fortitudini ymaginationis humane olim phylosophi ascripssere, qui de fascinationibus et variis rerum transmutationibus locuti sunt, solius ymaginationis virtute, ut estimaverunt peractis. Quibus qui consentire voluerit