[54v] non concurendo nisi generaliter sicut ad opus aliorum, hoc enim naturam videtur repugnantiam includere.
Secundum: sicut summe vite et nature immutabili non repugnat secundum naturam assumptam mori, sic videtur probabile fore, ut aliqui dicunt[1], quod non repugnet summe iustitie secundum naturam assumptibilem iniuste agere. Prima pars nota est in Christo. Secunda probatur, quia si Deus assumeret naturam humanam in puris naturalibus sine concreatis gratuitis donis et eam dimitteret suis propriis operationibus conservata unione, apparet quia posset talis natura per libertatem arbitrii flecti a Deo et agere contra legem divinam et per consequens peccare.
Tertium: sicut mors in divinam naturam nullum habuit nec habere potest dominium, sic assumptibilis creature peccatum nullomodo esset divine nature imputandum. Patet, quia divina natura nullomodo est peccabilis.
Quartum: quod questio est vera.
Videtur aliquibus quod humanitas habeat tendentiam naturalem in generali ad subsistere sive propria sive aliena suppositante, et propter hoc in verbo naturaliter subsistit, sicut si propria subsisteret suppositabilitate, quia terminatur eius appetitus etc.
Sed posset dici quod talia supposita ex conditione naturali habent reflexionem super se, ita ut appetant propria subsistentia[2] subsistere, quia communiter dicitur quod suppositum active desuppositare sit infinite potentie et solum Deo conveniens, qualiter non esset si suppositum solum appeteret subsistere in genere[3], esset enim indiferens ad subsistere propria vel aliena suppositabilitate, sicut non est difficile aliquid movere motu sibi indiferente, et videtur quod ego possem suppositare propria virtute Socratem etc. et potissime individua specierum inferiorum etc. Sed de humanitate Christi diceretur quod sicut suppositat ipsam verbum, sic suum naturalem appetitum quem habet ad subsistere propria suppositabilitate reflectit Deus et facit ipsum naturaliter tendere ad suppositabilitatem verbi etc. Sed secundum primum modum diceretur quod sicut accidens licet habeat tendentiam ad inherendum, tamen cum inheret a subiecto sic innititur ei quod per solam divinam potentiam potest etc[4].
Deus potest assumere naturam non potentem frui ut irrationalem. Ratio quare Deus potest assumere aliquam naturam et fieri eius suppositum est quia in supposito divino propter eius infinitatem est omnis modus subsistendi, sicut in suo esse omnis modus essendi, et ideo quidquid quodcumque proprium suppositum potest dare sue nature illud potest etiam dare natura divina, et sic omnem naturam potest in se unire modo quo unitur natura proprio supposito. Suppositum autem creatum [5] limitatum est ad naturam limitatam que non habet omnem modum essendi, nulla potest fieri suppositum alterius nature et omnino nullum sequitur inconveniens ad hoc quod Deus assumat naturam irrationalem, igitur.
Item in triduo corpus[6] Christi mortuum substantiabatur a Christo et non fruebatur, igitur.
Item per assumptionem nichil tollitur de hiis que pertinent ad essentiam nature assumpte, nec etiam assumentis, et ideo in Christo sunt due voluntates etc., et ideo quantum est ex parte unionis, intellectus et voluntas primo remanet in Christo in sua perfectione, quia unio solum substantiavit etc.
Filius Dei[7] potuit assumere naturam humanam in unitatem suppositi absque hoc quod videret Deum clare aut frueretur eo beatifice. Probatur: potest dici Deum potuisse assumere naturam humanam cum libertate potentie ad demeritorie agere.
Aut movet naturam ad sic agendum aut non movet ad peccandum, deberet tamen prohibere. Si Deus sic illaberetur humanitati sicut nunc et non tolleret appetitum quem habet ad subsistere propria suppositabilitate an ibi esset unio ypostatica et humanitas diceretur suppositari a verbo et si sic[8], videtur etiam quod nunc et omnia sic suppositarentur etc.
Videtur quod unio ypostatica et non ypostatica differunt solum extrinsece accidentaliter penes hoc quod assumpta natura esset suppositum sibi derelicta, et sic non differunt secundum speciem unionis, sicut nec homo albus et homo niger.
Etsi creatura irrationalis potest a Deo suppositari, non tamen in unitatem suppositi potest assumi, et quamquam humanitas assumpta non sit persona est tamen personalis, quod non convenit irrationali nature.
Utrum reprobatio et predestinatio sint opposita respectu rationalis creature immediata.
Arguitur quod non, quia si sic, tunc omnis homo de necessitate salvaretur vel de necessitate dampnaretur. Consequens falsum, quia tunc superfluerent omnes doctrine et monitiones Christi et apostolorum ac prophetarum ceterorumque sanctorum exhortantium homines ad bene agendum.
Et patet consequentia, quia propositum Dei est immutabile iuxta illud consilium Domini manet in eternum et contra ipsum nullus agere potest, iuxta illud Apostoli ad Rom. 9, Voluntati eius quis resistet?
In oppositum arguitur ex eo quod scribitur Matt. 25, quod cum sederit Filius hominis in sede etc., possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi etc., et dyabolo et angelis eius.
Nota primo quod predestinatio prout pertinet ad predestinantem est propositum divinum dandi rationali creature vitam eternam, et sic illa rationalis creatura dicitur predestinata cui Deus proponit dare eternam gloriam.
Propositio annexa: quelibet rationalis creatura predestinata[9] aperpetuus* perpetue manebit.
Sed reprobatio quantum pertinet ad reprobantem est divinum propositum perpetue conservandi creaturam rationalem et non dando sibi eternam gloriam. Et sic illa rationalis creatura dicitur reprobata cui proponit Deus non dare vitam eternam.
Illa innuit Apostolus ad Rom. 9, cum gratuitam ab eterno Iacob predestinationem et Esau reprobationem volens ostendere introducit verbum Dei dicentis Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et postea generaliter concludit, igitur cuius vult miseretur, et quem vult indurat, id est ‘non miseretur’, ut exponit Augustinus Ad Simplicianum libro 1, ita quod per ‘odire’ vel ‘indurare’ Apostolus intexit ‘velle non misereri’ et per ‘diligere’ ‘velle misereri’.
Propositio prima: sicut nulla rationalis creatura potest incipere esse predestinata, ita nulla talis potest incipere esse reprobata. Patet cum divinum propositum sit immutabile.
Secunda: Deus respectu nullius creature rationalis potest incipere esse predestinatio vel reprobatio. Patet ex eodem fundamento.
Secundo noto quod per reprobationem et predestinationem esse opposita immediata non intelligo aliud quam quod creature apte nate reprobari vel predestinari oporteat semper alterum illorum inesse.
CConclusio prima[10]: sicut nulla rationalis creatura propter bonum usum liberi arbitrii, quem Deus prescivit eam habituram, est finaliter predestinata, sic nulla talis propter malum actum sue voluntatis, quem Deus previdit eam operaturam, est eternaliter reprobata.