[f. 116bv] Nec tamen ex isto sequitur quod ars predicta in se non sit sufficiens, quia quantumcumque in se sufficiens esset, non tamen sequitur quod esset sufficiens indisposito vel non bene disposito ad iudicandum de illis circa que talis ars versatur. Disposito autem et illuminato lumine fidei forsan sufficiens esset[1] .
Et cum ulterius dicitur ‘si peccat in materia possumus naturaliter scire illud esse falsum’, negatur, quia licet aliquod tale sit falsum et suum contradictorium sit necessarium, non tamen hoc est evidens in lumine naturali, et ideo non patesceret naturaliter utrum talis bene negaret vel non.
Diceres: si innitenti soli lumini naturali semper appareat tale argumentum evidens in materia et forma, quod tamen peccat in materia vel forma, igitur naturaliter innatus esset nobis error ex quo iudicaremus quantum per iudicium naturale illud esse falsum, quod est necessarium et econtra, et unum sophissma esse bonum argumentum, cum tamen syllogismus perfectus nullo indigeat, ut appareat bonus in libro Priorum.
Responditur negando consequentiam, scilicet quod naturaliter innatus esset nobis error etc., sed bene concederetur quod si intellectus noster relinqueretur principiis naturalibus et non esset adiuctus lumini supernaturali fidei vel gratie non esset sufficiens ad recte iudicandum secundum viam rationis naturalis Deum esse trinum et unum, sed potius erraret iudicando Deum non esse trinum et unum, quia secundum Augustinum 1 De civitate, capitulo 4, mentis humane acies etc. Nec mirum, quia etiam in naturalibus multa talia nobis occurrunt, ubi neutra pars contradictionis est nobis evidens et ita manent apud nos probleumata neutra, et quando dicitur quod syllogismus perfectus nullo indigeat etc., verum est ex parte sui, tamen indiget dispositione debita in illo cui debet fieri apparentia de hoc quod sit bonus. Henricus de Oyta.
Dubium est de Cornelio qui ut videtur fuit in statu salutis ante habitam gratiam, quia Act. 11, habetur quod orationes eius et elemosine erant Deo accepte antequam haberet fidem, et per consequens antequam haberet caritatem infusam, que preexigit vel coexigit fidem de potentia Dei ordinata.
Responditur vel quod non erat in statu salutis eo quod deficerent[3] fides et scientia ad salutem necessaria, meruit tamen de congruo fidem et notitiam necessariam sibi infundi vel dato, sicut est verisimilibus quod fuerit in statu salutis ante Petri adventum tunc habuit gratiam et fidem infusam, sed non aquisitam nec explicitam precipue circa Trinitatem personarum et Verbi incarnationem, licet habuerit fidem unius Dei etc. Et hec pars secundum sanctos est vera, quia Gregorius in originali super Epistolam ad Gal. vult quod per opera bona pervenit ad fidem explicitam et non econverso. Hanc etiam sententiam tenet Gregorius super Ezech.
De hoc vide Magistrum, libro 3, distinctione 25, conclusione 6.
Nota quod unus habitus fidei infunditur a Deo et ille dicitur fides infusa mediante qua homo credit quidquid katholice credendum est, sicut mediante una gratia sive caritate operatur secundum diversa obiecta etc. Et sicut caritas tollitur propter unum mortale, sicut fides infusa etiam tollitur propter incredulitatem unius articuli fidei etc. Cum quo stat quod fides acquisita maneat illi etc.
Dicit Albus Monachus, questione 29, in fine et concordat Scotus, Super primum, quod orationes eius non erant Deo accepte ad vitam eternam, sed bene disponebant eum ad gratiam. Vel potest dici, et verius, ut credo, quod ipse tunc habebat fidem infusam et caritatem, sed nondum habebat acquisitam explicitam quam acquisivit per doctrinam beati Petri.
Sciendum secundum beatum Thomam quod Cornelius habebat fidem explicitam de misterio incarnationis, quamvis suffecisset ei ad salutem, etiamsi[6] de hoc fidem implicitam solum habuisset, sed non habebat distinctam cognitionem de tempore incarnationis, et ideo quia hoc iam incipiebat necessarium esse ad salutem, missus fuit ad eum instruendum Beatus Petrus. Hec beatus Thomas in dubiis litteralibus circa distinctionem 25, 3 <libri>.