F.69R
Anonymus
(Edidit Luciana Cioca)

F. 69r


…eo quia illi primo et per se debentur humanitati et quodammodo per accidens et secundario supposito. Oportet igitur illud subintelligere cui primo debentur ut ex illo sciatur quare sibi attribuitur. Et sic etiam videtur michi quod non eque primo predicentur de humanitate et de supposito, sed primo de supposito et quodammodo transumptive et metaphysice de Deo. Illa enim predicata solum debentur Deo eo quia conveniunt nature assumpte, sicut albedo debetur secundum quid Ethiopi, quia parti eius debetur et crispitas homini, quia carnibus debetur et homo dicitur lesus quia digitus leditur, et forte minus proprie Christus dicitur pati eo quia natura humana, que non est pars sua, patitur. Illa autem non assero, sed dico solum pro eo ut si forte ex istis posset modus inveniri quomodo diversa predicata humana diversimode communicantur Deo. Item videtur michi quod illa predicata de secunda differentia[1] omnia sint predicata imperfectionis et ideo oportet subintelligere illud secundum quod sibi debentur cum utique sibi non debeantur secundum divinitatem.

Septimo: forte adhuc levius possit dici notando quod omnia predicata Deo attributa ratione nature assumpte sunt in duplici differentia. Aliqua enim talium nullam dicunt omnino imperfectionem formaliter et illa possunt de ly ‘Deus’ predicari simpliciter sine addito, ut ly ‘Ihesus’, ‘homo’, ‘animal’ etc. Probatur hoc, quia, si nullam dicunt imperfectionem, tunc nullo modo repugnant Deo nec repugnant aliquibus predicatis convenientibus Deo per se, cum illa omnia dicant perfectionem; igitur, quia Deo attribuntur, ipsa possunt sibi simpliciter attribui[2]. Alia sunt que imperfectionem important, sicut sunt ly ‘passibilis’, ‘visibilis’ etc., ‘corporalis’, ‘Christus’ etc. Et illa repugnant Deo per se eo quod sibi nulla debetur imperfectio secundum se, ideo non possunt simpliciter[3] Deo attribui, sed oportet subintelligere illud ratione cuius sit de per accidens sibi debentur. Vel posset sic dici: omnia predicata Deo attributa aut dicunt proprietatem primo et per se fundatam in corporali, aut non. Si primum, tunc predicantur cum addito. Si secundum, tunc sine addito. Ex istis, que tamen non assero, quis potest ymaginationem capere ad materiam propositam?

Per hoc possunt solvi argumenta, scilicet decimo nonam, et confirmatio eius. Ad decimo nonam nego consequentiam. Ad probationem dico quod ly ‘homo’ aliter debetur Deo ratione humanitatis quam ly ‘compositum’, quia ly ‘homo’ simpliciter transfertur, ideo non debetur sibi proprie secundum humanitatem. Ly autem ‘compositum’ non sic transfertur quin adhuc immediate primo et per se debeatur nature humane et secundario nature divine, ymmo nature divine debetur secundum humanitatem proprie capiendo ly ‘secundum humanitatem’. Hec solutio patet ex sexto notabili.

Aliter dico quod ly ‘homo’ dicit perfectionem et nullam imperfectionem saltem per se et formaliter, sed ly ‘compositum’, ‘imperfectionem’ et ‘repugnantiam’, ideo non oportet subintelligere ly ‘secundum humanitatem’ et in secunda oportet. Hec solutio patet ex tertio et septimo notabilibus.

Ad confirmationem concedo quod omnia predicata inseparabiliter consequuntur unionem. Et nego consequentiam quod eodem modo, ymmo dico quod diversimode consequuntur, licet inseparabiliter propter dicta in notabilibus et in solutione argumenti precedentis. Unde esse hominem debetur[4] Deo secundum personam Verbi primo, ita quod non repugnat sibi eo quod nullam imperfectionem importat. Sed compositio debetur sibi per accidens ratione compositi ex anima et corpore.

Secundo principaliter arguitur: Deo non debetur diffinitio hominis, igitur ipse non est homo. Antecedens probatur, quia ipse non est substantia corporea, animata, sensitiva, rationalis etc. Dicitur quod diffinitio hominis stat ac si nulla esset unio ypostatica. Sed dubitatur, quia videtur quod Deus non sit rationalis eo quod rationalitas non est pars eius. Illud petit quomodo capitur ly ‘rationale’. Ad quod dico quod ly ‘rationale’ tantum valet sicut homo complexum suppositum cuius nature pars formalis est rationalis vel sic hoc subsistens in natura cuius pars formalis est rationalitas. Similiter dico quod Christus est corporeus et animatus etc. Et corporeus tantum valet sicut suppositum cuius natura est composita ex materia et forma; animatus, id est ypostasis subsistens in natura cuius pars formalis est anima. Et sic de aliis differentiis.

Nota quod ly ‘homo’ debetur creaturis et Deo univoce. Unde ly ‘homo’ est terminus connotativus ypostasis. Et convertitur cum hoc complexo ‘suppositum nature humane’ vel cum illo ‘subsistens in humanitate seu in corpore’ et anima rationali unitis constitutive. Sic enim supponit pro ypostasi seu supposito connotando ipsum subsistere in humanitate sive in duabus naturis, scilicet anima intellectiva et corpore coniunctis. Similiter dicendum de aliis generibus, ut ly ‘animal’ supponit pro supposito connotando ipsum subsistere in animalitate seu in anima sensitiva et corpore coniunctis. Et sic de aliis generibus. Sic concedendum est quod Christus est corpus quia est ypostasis corporea sive subsistens in natura corporea. Non enim minus hoc genus predicatur de Christo quam alia in predicamento substantie.

Magister Henricus de Hassia dicit quod pars continui quantitativa est simpliciter desuppositata ita quod nec suppositatur per totum continuum nec per aliud, nec est suppositum suppositate propria, et tamen, si separaretur, esset suppositum.

Nota: Henricus de Oyta dicit quod in unione sanctificativa Spiritus Sancti ad mentem rationalem Spiritus Sanctus unitur menti rationali ita quod est presens speciali modo presentialitatis ratione cuius dicitur uniri.

Aliqui dixerunt quod Spiritus Sanctus non esset aliter presens menti quam sanctificat et menti quam non sanctificat nisi ex eo quia unam earum specialius movet quam aliam, scilicet ad meritorie agendum.

Magister Henricus de Oyta dicit quod sit secundum. Et non potest sic dici.

Nota: in Christo ex anima et carne est una substantia improprie capiendo ly ‘substantia’ prout non importat ypostasim et potest dici hoc aliquid.

Item, compositum ex anima et corpore est individuum, quia est proprie unum ab aliis divisum, cum non sit pars alterius. Unde individuum est superius ad suppositum. Et dicitur individuum quasi in se indivisum et ab aliis omnibus divisibilis, et sic individuum potest diffiniri: individuum est proprie unum non existens pars alterius; et sic albedo in pariete dicitur individuum.

Dubitatio: quomodo essendi in verum est naturam humanam esse in Verbo vel natura in supposito? Et potest dici quod quodammodo ut effectus in causa. Natura enim a supposito dependet dependentia habitudinis relative et ab eo habet esse supponibile tamquam a causa talismodi esse.

Utrum possit unio naturarum et non suppositorum. Respondeo quod sic, ut, si due materie continentur et totum simpliciter desuppositaretur, ymmo potest esse unio naturarum et distinctio suppositorum, sicut de facto in divinis est una natura et distincta supposita, similiter est unio suppositorum et non naturarum, sicut in unione ypostatica, ubi due nature, licet uniantur, non tamen uniuntur ad esse naturarum, quia non faciunt unam naturam, sed ad unionem ypostasium; ideo ‘unio ypostatica’ vocatur. Similiter est unio naturarum et suppositorum, ut in omni continuo non desuppositato ibi nature constituunt unam naturam et unum suppositum.