clare ad secundum, quia meritum passionis Christi fuit ante passionem Christi. Christus enim in cena et ymmo ante cenam elegit mori pro genere humano, et ergo ex eodem merito tunc consecravit panem et ordinavit discipulos in sacerdotes.
Sed contra: post resurrectionem primo consecravit discipulos, cum dixit sufflans: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata, Ioh[1]. etc. Aliqui volunt quod in cena eos consecraverit et dederit eis caracterem sacerdotalem et post resurrectionem dederit eis alium caracterem et potestatem dimittendi peccata. Alii dicunt contrarium et dicunt quod simul dedit eis omnem potestatem sacerdotalem in cena, sed post resurrectionem per hoc quod dixit accipite Spiritum Sanctum solum eis notificavit quod haberent potestatem dimittendi ne forsan crederent se illam non habere.
Nota quod in missa datur gratia ex quattuor causis principaliter[2]
Contra corollarium primum secunde conclusionis nota quod in missa datur gratia sumenti corpus Christi et quod illa[3] gratia est maior ex quattuor causis principaliter.
Primo datur gratia precise vi sacramenti et sic habenti attritionem. Et illa datur licet minister seu sacerdos esset in quocumque peccato, et etiam licet sumens solum haberet attritionem ratione cuius a peccatis esset absolutus.
Secundo datur gratia ex merito ministrii, scilicet sacerdotis, quia ipse est sancte vite et cum devotione celebrat.
Tertio ex merito sancti in cuius honore celebratur missa etc.
Quarto ex merito sumentis.
Ex quo patet quod melius est audire missam a bono quam malo sacerdote; et intelligo per sumentes sacerdotem vel alios qui sumunt, vel etiam qui audiunt et sumunt spiritualiter.
Contra secundam conclusionem: sacramentum[4] ordinis plus perficit omnibus intrinsece, quia, qui confert ordinem sacerdotalem, confert Spiritum Sanctum, et isti qui ordinantur, sumunt Spiritum Sanctum. Sed Spiritus Sanctus sumptus tantam gratiam confert sicud Filius sumptus. Maior patet saltem de dispositis, quia dicitur: accipite Spiritum Sanctum. Minor patet, quia Spiritus Sanctus est maior corpore Christi, cum ipse sit Deus, illud – creatura, et, licet sumens corpus Christi sumat Christum, tamen Spiritus Sanctus de natura personali plus est collatus gratie, cum ipse sit gratia.
Nota quod sumens corpus Christi ampliorem gratiam suscipit quam per ordinem vel caracterem[5]
Dicitur quod sumens corpus Christi sumit Christum et Spiritum Sanctum et sic sanctificative, quia nichil est sumere Spiritum Sanctum nisi sumere gratiam. Modo dicitur ex quo sumens corpus Christi sumit tantum et amplius, quia sumit[6] Spiritum Sanctum et Filium et corpus eius. Ideo ratione corpus Christi in quo Christus nobis meruit gratiam dari isti amplior confertur gratia quam alteri.
Contra tertiam conclusionem: sacramentum penitentie sequitur maior gratia quam corpus[7] Christi. Antecedens probatur et volo quod ex sumptione eukaristie precise sequatur unus gradus caritatis et celebret Socrates habens 4 gradus caritatis; ille in fine misse habebit 5.
Tunc arguo sic: aliquis vi penitentie acquirit 10 vel plures gradus, igitur. Antecedens probatur et volo quod Plato habeat 10 gradus caritatis et perdat illos peccando mortaliter, postea resurgat per penitentiam. Tunc suppono quod resurgens resurgat in equali gratia gratie de qua ceciderat, tunc ille vi penitentie ad minus habebit 10 gradus gratie.
Nota qualiter intelligitur quod resurgens a peccato resurgat ad gratiam[8]
Nota quod falsum est quod resurgens resurgat per penitentiam ad equalem gratiam. Sed debet illud sic intelligere quod resurgens resurgit ad equalem gratiam gratie a qua ceciderat, non autem per penitentiam, sed per attritionem et contritionem. Cum enim Plato, qui sic ceciderat, atteritur, et conteritur coram sacerdote, tunc vi attritionis et contritionis ex Dei clementia et misericordia dimittitur culpa et restituitur gratia prior.
Sed tunc ultra: cum sacerdos applicat sibi sacramentum penitentie ostendendo eum absolutum coram ecclesia, tunc vi istius sacramenti etiam datur gratia ulterior, sed minor quam vi sacramenti eukaristie, et sic resurgens resurgit in maiori gratia etc.
Contra secundum corollarium conclusionis tertie: equales fuerunt isti actus, scilicet quo Christus se dedit in cena discipulis et quo se obtulit hostiam vivam Deo Patri in pena crucis, igitur. Probatur, quia hic et ibi idem corpus tradidit et ex equali caritate modo actus sunt solum meritorii, quia ex caritate procedunt, igitur equales fuerunt. Quod autem ex equali caritate patet, quia ex caritate quam habuit Christus et illa fuit eadem numero. Aliqui dicunt quod isti actus fuerint equales propter hoc quia ex equali caritate procedunt et quia operatio exterior nullius meriti est de se nisi quia ex caritate. Alii dicunt contrarium et dicunt etiam quod ex difficultate operationis exterioris ceteris paribus quantificatur meritum.
Nota secundum aliquos de ratione immensi secundum essentiam ut est Deus est quod omni rei sit presens per essentiam et quod impossibile sit aliquid esse cui non sit per essentiam presens. Alii tamen dicunt quod non, sed quod maioris perfectionis sit posse esse ubique, et quando placet posse se abstrahere a rebus, sic quod non sit eis presens, et sic velunt quod possibile sit quod Deus abstrahat se a rebus, ut non sit eis presens per essentiam, ymmo quod possibile sit quod Deus coexistat solum uni puncto mathematico et nulli alteri rei per essentiam. Ad agendum enim in res et ad conservandum non oportet ut eis ponatur presens per essentiam, cum solum agat per intellectum et voluntatem, modo, si solum esset in sublimi caelorum, ad hoc bene ageret in ista inferiora per intellectum et voluntatem, et fieret sicut sibi placeret. Contra illud: sequeretur quod Deus mutabilis; probatur, quia si iam est presens mihi et potest se abstrahere ut mihi non sit presens me manente. Faciat hoc, tunc transitur de contradictorio in contradictorium, et nihil mutatur aliud, igitur erit mutatio in Deo.
Item, sic est de omnibus aliis, ut angelis et anima et rebus corporeis, quod, si aliquod illorum est nunc in uno situ, et postea illo situ non variato, nec mutato erit non in eo, sed in alio dicitur mutari, igitur sic etiam esset de Deo.
Responditur quod non oportet illud, quia si Socrates est hic, et ratione, et si desinit esse hic, tunc non propter hoc dicitur mutari, quia non localiter nec alio modo. Similiter, si anima desinit informare digitum arefactum non[9] propter hoc ipsa est mota localiter retro ad manum, ut notum est. Quare sit in proposito, sed de transitu de uno contradictorio etc. Dicatur: sicut in aliis similibus ut de dependentia et unitione sanctificativa etc. Et una est aliquorum solutio, quod lapsus temporis sit in causa, sicut scilicet quod Deus ab eterno voluit pro a instanti se abstrahere a me, ergo cum velit a tempus abstrahit se et verificatur secundum contradictionem, et Deus non mutatur propter hoc, nec voluntas sua, sicut nec voluntas principiorum in communi casu de grosso vel florinis. Sed lapsus temporis est causa mutationis de[10] contradictorio etc. Item, contra predicta sit: Deus iam tantum mihi presens per essentiam fiat postea diminuendo me presens, tantum Platoni me non mutato, tunc Deus dicitur mutari etc. Si illud conceditur, scilicet quod Deus possit mutari secundum locum, contra tunc pari ratione secundum albedinem non[11] obstat quod continet perfectionem albedinis virtualiter, quia sic materia prima etiam continet virtualiter omnem qualitatem, et tamen suscipit in se etc.
(nota in sinistra marg.)
Istum tytulum etiam movet Durandus super tertio, distinctione 20
Utrum aliqua pura creatura[12] satisfacere potuerit pro tota humana natura. Conclusio prima[13]: quamquam utraque istarum personarum in divinis, videlicet[14] Pater et Spiritus Sanctus, potuerit[15] eo modo genus humanum redimere quo Filius, per satisfactionem tamen Filii magis decuit humanum[16] genus reparari.
Primum corollarium[17]: Pater et Spiritus Sanctus potuerint humanam naturam assumere eo modo quo Filius assumpsit.
Secundum[18]: magis decuit Verbum Dei incarnari quam aliam personam in divinis.
Tertium[19]: magis congruebat humanum genus redimi per satisfactionem quam per aliam viam, quamvis Deus sine satisfactione absolute potuerit ipsum reparare.
conclusio[20] conclusio: Filius Dei dignatus est carne mortali vestiri21] principaliter et precipue propter redemptionem generis humani.
Primum corollarium: si homo non pecasset, Deus mortali carne incarnatus esset.
Secundum: Deum decebat incarnari propter superhabundantem solutionem pretii ad liberationem hominis capti.
Tertium: licet Deus homo meruerit[22] sibi et nobis corporis glorificationem, tamen principaliter meruit nobis beatificatam Dei fruitionem.
Tertia cconclusio[23]: licet Deus potuerit actum pure creature acceptare in satisfactionem pro humana natura, nulla tamen pura creatura ita sufficienter potuit pro omnibus satisfacere, sicut Adam potuit omnes inficere.
Corollarium primum: quamquam per puram creaturam non potueri[24] plena et perfecta satisfactione genus humanum re
(nota in infer. marg.)
H. Oy.
Totum pretium quod Christus pro nobis solvit fuit aliquid creatum citra Deum, igitur non fuit sufficiens pro peccatis humani generis. Consequentia patet, quia secundum Anselmum in libro De meditatione redemptionis humane, ‘peccare est Deum exhonorare’, quod homo facere non deberet, etiam si necesse esset quidquid est quod Deus non est perire, igitur. Satisfactionem pro peccato oportebat esse talem, ut peccator aut aliquis pro illo daret aliquid de suo quod debitum non esset, quod superaret omne illud quod Deus non esset. Sed nullum ens creatum est vel fuit tale, igitur. Sed primum antecedens patet, quia pretium quod pro nobis solvit Christus fuit vita humana, igitur.
[1] Ioh. 20 add. in marg.
[2] nota – principaliter] in marg.
[3] illa] sup.l.
[4] sacramentum] coni.
[5] nota – caracterem] in marg.
[6] sumit] p.c.
[7] corpus] dub.
[8] nota – gratiam] in marg..
[9] non] potest add. sed del.
[10] de] causa add. sed del.
[11] non] est add. sed del.
[12] creatura] ft add. sed del. B
[13] conclusio prima] iter. in sinistra marg. B
[14] videlicet] scilicet a.c. B
[15] potuerit] eo add. sed del. B
[16] humanum] humanam B
[17] primum corollarium] corollarium primum in sinistra marg. B
[18] secundum] iter. in sinistra marg. B
[19] tertium] iter. in sinistra marg. B
[20] secunda conclusio] iter. in sinistra marg. B
[21] vestiri] p.c. s.l., vistiri a.c. B
[22] meruerit] p.c. B.
[23] tertia conclusio] iter. in sinistra marg. B
[23] potuerit] potuit a.c. B