[f. 23r] presentat vel fortificat et non alteram.
Contra: cum voluntas non feratur in incognitum, oporteret intellectum prius cognoscere illam speciem, et ipsam voluntati presentari antequam voluntas eam presentaret intellectui etc., forte quod per illam speciem, primo que fortificatur per fantasmata etc. Sed quod intellectus quod volumus et de tali memoramur illud est propter motum organi memorie. Ymaginor enim quod sicut oculus exterior mobilis est, sic vel sensus communis vel organum memorie quare aliquando illud movetur, et sic alie species reservate erunt ei presentes per quas memoratur, et huius signum est, quod homo sepe per aliquid nimis impeditus vel volens aliud cogitare movet capud etc., sic igitur cogitamus quod volumus propter voluntarium motum organi* etc.
Nota quod aliqui ymaginantur quod quamdiu res producta est, tamdiu Deus eam in quolibet instanti producit propter hoc quod producere est rei dare esse, modo dicunt quod Deus sic in quolibet instanti dat rei esse, igitur persuadent quia creet Deus A angelum in instanti B, tunc non aliter habet se angelus in quolibet instanti sui esse quam in B, neque Deus aliter se habet ad angelum in quoque sequenti quam in primo, et quia in primo produxit, igitur.
Iterum, non aliter Deus Pater se habet ad Filium in divinis quam Deus se habeat ad A angelum in quoque sequenti instanti, et tamen continue Filius in divinis producitur a Patre, igitur et res continue producitur a Deo quamdiu est.
Alii ymaginantur oppositum, dicunt enim quod Deus non sic continue producit rem ut angelum, sed tantum ipsum conservat post productionem nec continue vult ei dare esse, sed continue vult ipsam in esse prius dato conservare. Et ad argumenta posset dici quod non concludunt, quia Spiritus Sanctus ante unionem sanctificativam ipsius ad animam et in unione non habet se aliter et aliter respectu anime, et tamen primo non unitur et posterius unitur, sic suo modo in unione ypostatica Verbi ad naturam humanam, sic dicatur ibi quod licet non posset dici quo modo aliter tamen etc.
Magistri Petri de Walse
Utrum eadem vis spirativa que est in Patre et Filio sit in Spiritu Sancto. Quod sic arguitur, quia[1], si non, Spiritus Sanctus non esset eque potens sicut Pater. Consequens contra Symbolum. Iterum, quia sic non esset omnipotens. Probatur, quia sibi deficeret potentia spirandi. Oppositum: quia, si sic, tunc esset spiratus.
Conclusio prima: tantum tria sunt principia in divinis distincta omnium producibilium productiva. Probatur: tantum tres sunt productiones genere differentes, igitur. Probatur consequentia, quia secundum numerum productionum sumitur numerus productivorum principiorum, cum quelibet productio habeat suum principium. Nec est aliquod principium productivum sine productione possibili correspondere. Antecendens probatur, quia omnis productio vel est ad intra, vel ad extra. Si ad extra, sic est creatio; si ad intra, sic est duplex, scilicet generatio et spiratio.
Corollarium primum. Secundum habitudinem trium potentiarum etc.
Secundum per habitudinem trium. Illa duo corrolaria habes in primo folio sive in proximo[2] ante Speculum animae in forma.
Tertium sicut perfecte et distincte cognoscere tres modos productionis in hac vita est nobis impossibile, sic nec a creatura potest explicari cur in divinis sint emanationes personarum abinvicem, quare solum due et non plures, quare potius una producatur ab alia vel aliis et non e converso, et sic de ceteris infinitis. Prima pars patet communiter per doctores et propter hoc Isaia de generatione Filii dixit generationem eius quis enarrabit? - Isaie 53. Secunda pars patet similiter, quia, si non esset revelatio facta, nulla esset via ad concludendum trinitatem, nec aliqua ad concludendum emanationes etc.
Secunda conclusio: unica est vis generativa et unica spirativa et unica est vis creativa et istarum prima est Pater, secunda Pater et Filius et tertia Pater, Filius et Spiritus. Prima pars: quoad primam partem probatur, quia solus Pater generat et unicum generans est sufficiens generare per unam vim generativam. Quoad secundam partem probatur, quia vis spirativa non est aliud quam principium spirativum, sed solum est unum principium spirativum, ut patet per concilium lugdunensem[3] sub Gregorio Papa et ponitur libro 6 de Summa trinitate et fide catolica. Quoad tertiam partem patet etiam, quia sicut propter pluralitatem spirantium non oportet ponere plura principia spirativa, sic nec propter pluralitatem creantium oportet ponere plura principia creativa. Secunda pars probatur ex prima, quia vel vis generativa est essentia vel persona. Non essentia, secundum potentiam formalem, alias essentia generaret. Si persona, tunc non est nisi Pater. Secunda et tertia partes probantur per Augustinum 5 De trinitate capitulo 17, ubi dicit quod Pater et Filius sunt unum principium ad Spiritum, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium ad creaturam.
Corollarium 1: vis generativa est in solo Patre, vis spirativa in Patre et Filio, vis creativa in Patre, Filio et Spiritu Sancto, intelligendo secundum potentiam formalem et locutionem intransitivam. Patet, quia si in alio esset vis generativa quam in Patre, aliud quam Pater generaret.
Secundum: sicut concedendum est quod Pater est principium spirativum et Filius similiter, sic concedendum est quod quilibet eorum spirat fecundissime et perfectissime et unus eorum ita perfecte sicut ambo simul.
Tertium: licet Pater et Filius sint duo spirantes, non tamen debet simpliciter concedi quod sunt duo spiratores, sed sunt unus spirator. Patet secunda pars, quia nomen subiectum non dicitur in pluri de personis nisi secundum pluralitem formarum, sed solum est unica vis spirativa. Sed prima pars probatur, quia nomen adiectivum stante unitate forme predicatur de pluribus ratione pluralitatis suppositorum, unde sic plura possunt esse alba una albedine.
Tertia conclusio: licet Spiritus Sanctus non sit spirativus, concedi tamen potest secundum praedicationem ydempticam quod ipse vis spirativa. Prima pars patet, quia, si sic, tunc aut spiret se, aut alium. Non primum, quia sicut nichil generat se, sic nichil spirat, etc. Non alium, per determinationem ecclesie. Secunda pars patet, quia eadem potentia quae est in Patre et in Filio est etiam in Spiritu Sancto, licet Spiritus Sanctus non possit per eam taliter spirare qualiter[4] Pater per eam spirat. Antecedens patet, quia sic de potentia generandi convenit; oportet quod eadem potentiam habet Filius quam habet Pater et qua potentia Pater potest gignere Filius potest generare.
Corollarium primum: in Spiritu Sancto est potentia spirandi passiva et ipsa est tante perfectionis in eo quante est potentia spirativa in Patre et Filio. Prima pars patet, quia ipse est potens spirari. Secunda probatur, quia, si non, ipse non esset equalis Patre et Filio.
Secundum: videtur probabiliter[5] concessibile potentiam spirandi passivam in eumdem actum et in idem posse in quem et in quod potest potentia spirandi activa, licet non eodem modo. Primo probatur de[6] actu, quia ipsa potest inspirari et alia inspirare; sed equalis perfectionis sunt spirare et spirari. Secundo de obiecto, quia vis spirativa terminatur ad Spiritum Sanctum tamquam ad terminum formalem; sed potentia spirandi passiva etiam ad Spiritum Sanctum. Secunda pars nota est.
Tertium: ista consequentia non valet ‚isti sunt equepotentes, igitur qualitercumque potest unus, taliter potest alter’.
Quartum: quidquid et qualitercumque Pater vult illud et taliter Filius vult et Spiritus Sanctus vult. Probatur, quia, si non, maxime quia Spiritus Sanctus non vellet spirare. Contra: sicut Pater vult se spirare, sic Spiritus Sanctus vult ipsum spirare, et sicut Pater vult Spiritum Sanctum non spirare, sed spirari, sic Spiritus Sanctus vult. Contra: sequeretur quod esset quaternitas in divinis. Probatur, quia sunt tres persone et notio spirativa communis que distinguitur a Patre et distinguitur a Filio, quia idem predicatur de persona et notione per modum contradictionis, igitur distinguuntur, quia notio est Pater est Filius et Pater non est Pater et Filius etc. Forte quod concedendum est quod notio communis distinguitur a persona formaliter sicut essentiam dicimus distingui a persona, sed talis non sufficit inferre negativam unius de alio etc.
Item si Pater et Filius sunt unum principium vel hoc est ex unitate essentie vel est ex proprietate persone, nullum illorum, igitur. Probatur quod non primum, quia tunc etiam Spiritus Sanctus pari ratione, cum sit idem in essentia cum ipsis. Nec secundum, quia tunc cum sint due persone, erunt due proprietates, et per consequens duo principia. Et omnino facile esset dicere quod sint duo principia, sed quod ab auctoritatibus conceditur esse unum principium, hoc est propter omnino consimilem modum spirandi amborum et plenam et perfectam ab una sicut ab ambobus. Nec ad ponendum quod sint unum principium; cogit decretalis, cum non dicat quod sint unum principium, sed dicit quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio tamquam ab uno et illud est propter omnino consimilem modum spirandi ab utroque etc. modo expediret in talibus tollere difficultatem ubi eque salubriter potest [f. 23v]