Magistri Michahelis
Utrum liberum arbitrium se eque habeat ad bonum et ad malum.
[f. 128v] Pro[1] declaratione terminorum in tytulo questionis positorum ego noto primo circa hoc complexum ‘liberum arbitrium’ quod liberum arbitrium est potentia per se rationaliter iudicativa et iudicati per se indiferenter volitiva et executiva. Et utor in hac descriptione li ‘potentia’ prout supponit pro tota superiori portione anime, iuxta modum loquendi Philosophi 1 Politice, dicentis quod “anima dominetur corpori principatu dispotico, sed intellectus super appetitum habet dominium regale” intelligens per ‘intellectum’ totam superiorem partem[2] anime, que includit rationem et voluntatem. Isto sic stante, patet descriptio prehabita per Magistrum 2 Sententiarum, 24 et 25 distinctionibus, ubi describendo liberum arbitrium dicit: “liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Et dicitur ‘liberum’ quantum ad voluntatem, que in utramque partem flecti potest; et dicitur ‘arbitrium’ quantum ad rationem, cuius est discernere inter bonum et malum”.
Ex istis infero primo quod, licet volitio sit a duplici potentia, principalius tamen est a volitiva. Prima pars corollarii patet, quia a libero arbitrio quod, secundum dicta, includit rationem et voluntatem. Secunda pars corollarii patet, nam secundum Philosophum 9 Methaphisice, potentia rationalis que est liberum arbitrium potest in utrumque oppositorum, sed ibi perfecta <est> nisi determinetur. Determinatur autem per voluntatem, nam secundum eam[3] intellectus equaliter se habet ad utrumque oppositorum, et ideo, si determinatio fieret ibi per intellectum, utrumque genus ageret, quod impossibile. Et ideo determinatio ad unam partem fit per voluntatem, modo ita est quod quandocumque duo agentia concurrunt ad alicuius effectus productionem, scilicet determinans et determinatum, tunc principalius concurrit determinans quam determinatum, igitur secunda pars corollarii fuit vera.
Secundo infero quod nulla notitia inferior intellectiva est volitionis productiva. Patet corollarium, quia volitio prerequirit liberum arbitrium pro causa, modo liberum arbitrium denotat discretionem inter bonum et malum moraliter, quod nulli potentie inferiori intellectivam convenit, igitur.
Sequitur tertio quod non sequitur ‘voluntas vult A agere in tempore B et ipsius volitio stat pro toto tempore B et non est impedita, igitur agit A in B’. Patet corollarium, quia de natura liberi arbitrii est quod quacumque eius intrinseca dispositione stante nullum actum extrinsecum agere, tamen per hoc formaliter differat ab agente naturali quod quacumque eius intrinseca dispositione stante nullum actum imperatum agere, igitur. Tunc sequitur in tytulo questionis: eque se habeat ad bonum et malum, circa